339
C. SILII ITALICI
PUNICORUM
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
Quum inventum esset carmen in libris
Sibyllinis inspectis, hostem pelli Italia vincique posse, si mater
Idæa a Pessinunte Romam transportata esset; quumque oraculum
Delphicum dedisset responsum, Deam hospitio excipiendam esse ab eo, qui
vir optimus Romæ esset: missa in Phrygiam nave advehitur Cybele, et
Scipio Nasica, quem Patres judicaverant in tota civitate virum bonorum
optimum esse, Ostiam ire jussus obviam Deæ, eam adcipit de nave, quæ
deinde inter cymbalorum tympanorumque strepitus, saltationes et cantus a
matronis per Tiberim trahitur; 1-22.
Eadem mox in vado fluminis hæret; at Claudia Quinta propalam precata,
ut ita demum se sequeretur, si pudicitia, a multis in dubium vocata,
sibi constaret, facili eam negotio sola movet; 23-45.
Tum læta spes belli tandem feliciter conficiendi omnium animos tenet,
et Scipio e Sicilia cum classe profectus, mactata victima aquilisque
viam monstrantibus, in Africam trajicit; 46-58.
Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium
Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Pœnos, literas dat, quibus
etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo
Romano initæ societatis fallat; 59-82.
Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine
texta noctu incendit; 83-91.
Flamma late effusa uno repente omnia haurit incendio, et rex ipse vix
e somno expergefactus a satellite effugit; 92-108.
Mox Syphax, ira, pudore precibusque conjugis motus, residuam
juventutem excit ex regno, et Hasdrubali junctus concitato inpetu in
Romanos incurrit: at, equo graviter icto effusus, vivus capitur; 109-145.
340
Quo facto Hasdrubal cum reliquiis Numidarum Pœnorumque iterum fugam
capessit, jamque omnis spes Carthaginis sita est in Hannibale, ad quem
propere senatus mittendos censet, qui ex Italia eum arcessant; 146-157.
Is quum somnio perterritus surrexisset, de summo patriæ periculo
certior fit per legatos, ac frendens indignatur, nunc auxilium inplorari
suum ab iis, a quibus ipse nec subplemento nec pecunia adjutus esset:
158-200.
Terram tamen hostilem, etsi invitus mœstusque, relinquit, nec Romani
duces discessum ejus remorantur; 201-217.
Enimvero ubi vix in altum evectus e conspectu Italiæ aufertur, illuc
redeundi Romamque obpugnandi consilia agitat; 218-235.
Iis desistit, acerrima tempestate a Neptuno commota, qua sæviente
tristem lamentatur sortem suam; 236-282.
Veneris autem interventu ira Neptuni ventique remittunt, et Hannibal
classem adpellit ad Libyam, ubi castris Scipionis sua obponit; 283-291.
Tum acie utrimque instructa Hannibal concionem ad milites habet, qua
ad virtutem eos acuit, et res in Italia gestas, tot duces Romanos, tot
exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem
alicujus pugnæ memoria militem venit, refert; 292-337.
Romani contra milites moræ inpatientes signum prælii committendi
poscunt; 338-340.
Magna hæc rerum molimina procul e nubibus mœsto vultu lustrat Juno,
quam Jupiter exhortatur, ut tandem aliquando Pœnos adjuvare desinat,
neque amplius fini hujus belli imperioque Romanorum, quod fato fixum
sit, inferat moram; 341-356.
Respondet Juno, se non eo consilio pugnam contemplari, ut fata mutare
et trahere bellum conetur, sed id unum petere a conjuge ac fratre, ut
neque Hannibalem perire vel vivum capi, neque Carthaginem dirui
patiatur; 357-369.
His precibus cedit Jupiter et sorori hanc veniam dat, ut Hannibalem
præsenti eripiat periculo, sed docet quoque in fatis ita esse, ut ille
nunquam repetat Italiam, et Carthago mox ab alio Scipione exscindatur;
370-384.
Dum fata pandit rex deorum, in supremum de imperio orbis terrarum
certamen descendunt duorum opulentissimorum populorum duo longe
clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut
cumulaturi eo die, aut eversuri; 385-405.
Hastis primo inpetu effusis, res gladiis geritur, et Masinissa, acer
juvenis, in Macedonum legionem incursans viam facit Romanis, in turbatos
submotosque gradum inferentibus; 406-431.
Lælius etiam Bruttios milites, Hannibalem ex Italia decedentem
sequutos, acerrime increpat et in fugam vertit; 432-443.
341
Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio
fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478.
Alia campi parte Scipio Pœnos, usu militiæ famaque rerum gestarum
Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis;
479-508.
Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat;
509-521.
Sollicita de ejus vita Juno periculum propulsat, objecta illi falsa
Scipionis imagine; 522-533.
Eam Hannibal infesta petit hasta, et fugientem persequitur, donec
procul a prælio simulacrum repente oculis ipsius subducitur; 534-547.
Ubi dolum sibi a Deo aliquo nexum esse sentit, furibundus repetit
campum sed equus febri, a Junone ipsi inmissa, conreptus subito
conlabitur; 548-557.
Tum Pœnus iterum inlusus et instinctus furore necem sibi consciscere
in animum inducit; 558-566.
Juno autem, in formam habitumque pastoris mutata, et similans, se
erranti proximam ad Scipionem viam monstraturam esse, longius eum a
campo removet; 567-580.
Interea Pœni, ducem suum vel periisse, vel spe omni abjecta acie
excessisse rati, pavidi terga vertunt, et per patentem circa campum late
fuga sparguntur; 581-596.
Hannibalem vero fessum Juno ad tumulum propinquum ducit, in quo omnis
pugnæ stragisque facies ante oculos ei versatur; 597-604.
Tandem et ipse, Romanis colli adpropinquantibus, at ne nunc quidem
sine fastu ac minis, fugientibus inmistus montium latebras quærit;
605-617.
Ita prælio belloque finito conditiones pacis conveniunt, et Scipio
Romam profectus non modo primus imperator nomine devictæ a se gentis ac
terræ nobilitatur, sed etiam triumpho omnium clarissimo urbem invehitur;
618-628.
Currum ejus præcedunt Syphax et Hannon cum reliquis captivis, et
tabulæ victorum regum, populorum, terrarum, urbium, fluminumque in
ferculis præferuntur: tum Scipio ipse, Bacchi Herculisque instar,
insignis habitu ac ore invehitur curru, et, velut alter Romulus aut
Camillus, laudibus in cælum tollitur; 629-654.
Inprimis teneamus necesse est, quatuor præcipuas hujus libri partes,
Cybelen e Phrygia Romam deportatam, Scipionis in Africam profectionem,
victoriam et triumphum, emblemata esse coloribus poeticis variis, et
epico ornatu elaborata, nullo illa vel levissimo nexu inter se apta:
cujus rei vel ignoratio vel incuria effecit, ut in nonnullis locis, quæ
præcipitem ab antecedentibus ad sequentia transitum haberent, viris
doctis lacunæ etiam suspicio oriretur; Ern.
342
Hostis ut Ausoniis discederet advena terris,
Fatidicæ fuerant oracula prisca Sibyllæ,
Cælicolum Phrygia genetricem sede petitam
Laomedonteæ sacrandam mœnibus urbis:
5
Advectum exciperet numen, qui, lectus ab
omni
Concilio Patrum, præsentis degeret ævi
Optimus: heu nomen melius majusque triumphis!
342
1... 47.
Hæc notissima ex Liv. XXIX, 10, 11, 14; Herodian. I, 11; Appian. b.
Hannib. cap. 56; Ovid. Fast. IV, 249... 348; Cic. harusp. resp. cap. 13;
Dione Cass. Fragm. 63, p. 606, ed Reim.
—3. Cælicolum genetricem, conf. v. 36 sq.
—Phrygia e sede, Pessinunte, opp. Phrygiæ, ubi Cybeles
symbolum erat lapis quadrangularis, de quo vid. Herodian. l.l.
—4. Laomedonteæ urbis, Romæ, vid. ad X, 630.
—5 seqq.
Responsum oraculi Delphici: «quum Romam Deam devexissent, tum curarent,
ut eam, qui vir optimus Romæ esset, hospitio exciperet;» ap. Liv. l.c.
—7. «Haud parvæ rei judicium senatum tenebat, qui
vir optimus in civitate esset, veram certe victoriam ejus rei sibi
quisque mallet, quam ulla imperia honoresve suffragio seu Patrum, seu
plebis delatos;» Liv. XXIX, 14.
Jamque petita aderat, Latia portante Cybebe
343
Puppe, adque os amnis, magno censente
Senatu,
10
Obvius adcitis properabat Scipio sacris,
Qui, genitus patruo ductoris ad Africa bella
Tunc lecti, multa fulgebat imagine avorum.
8 sq.
Notanda brevitas Siliana, qua missis omnibus, quæ in tali re fieri,
deliberari, præparari solent, illico lectores in mediam rem abripit;
quæ, ut centies diximus, est ratio narrandi emblematica, quæ, ut in omni
carminis œconomia, ita inprimis in hoc libro ultimo dominatur: nam
permulta subpleri e Livio debent, antequam ex fide historica narratio
usque eo procedat, ut dicere possis jamque aderat; Ern. Recte:
sed hæc quoque communis poetarum ratio est; et in quantam molem carmen
Silii excrevisset, si singula, etiam levissima, rerum momenta Livii more
adcurate persequi, atque poetice tractare voluisset? cf. infra Comm. de
Silii vita et carmine §. II, ad fin. et ad calcem hujus Vol.
343
—9 seq.
Poeta ad verbum expressit Liv. XXIX, 14. «P. Cornelius Ostiam ire jussus
obviam Deæ, etc.»
—os amnis, ut v. 15, ostia Thybridis, et ap. Liv. l.c.
ostium amnis Tiberini: nam «in ore Tiberis Ostia urbs condita,»
ut utar verbis Liv. I, 33, extr.
—censente Senatu, ut XIII, 659, et I, 684, ubi vid. not.
—magno Senatu, ut gravis Senatu ap. Ovid. Fast. IV,
293, et ingenti Senatu sup. XI, 67, ubi conf. not.
—10. Obvius adcitis
sacris, advecto Cybeles simulacro, ut v. 13: venientia numina.
—11. «P. Cornelium Scipionem Nasicam, Cn.
filium, ejus qui in Hispania ceciderat, adolescentem nondum quæstorium,
judicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse»; Liv. l.c. Conf. Plin. VII, 34,
ibique Harduin.
—ductoris, Scipionis Africani majoris.
—Africa bella, ut XVI, 179, ubi vid. not.
—12. Tunc lecti, conf. XVI, extr.
Isque ubi longinquo venientia numina ponto
344
Adcepit supplex palmis, Tuscique sonora
15
Thybridis adducit sublimis ad ostia
puppim,
Femineæ tum deinde manus subiere, per amnem
Quæ traherent celsam religatis funibus alnum.
13.
longinquo ponto, ut
344
I, 584; conf.
ad III, 422.
—14 seq.
Tusci Thybridis ostia, vid. ad VIII, 362 et 367.
—15. sublimis, e
ripa «P. Cornelius jussus Deam de nave adcipere, et in terram elatam
tradere ferendam matronis, etc.» Liv. l.l. Navem a matronis quoque
tractam esse, non tradit Livius; et viris potius id tribuit Ovid.
Fast. IV, 297. Poetæ autem esse, fabulam inprimis ornare, jam monuit
Ernest. Tales quoque narrationes plerumque variant. Mirum vero est,
navem a matronis et Claudia demum tractam esse, quum Scipio jam de ea
Deam adcepisset; quod præter Silium nemo tradidit.
—17. alnum, navem; cf. ad III, 458.
Circum arguta cavis tinnitibus æra, simulque
Certabant rauco resonantia tympana pulsu;
20
Semivirique chori, gemino qui Dindyma monte
Casta colunt; qui Dictæo bacchantur in antro;
Quique Idæa juga et lucos novere silentes.
18.
arguta cavis tinnitibus æra, cymbala, quæ cum tympanis
pulsantur a semiviro choro, h.e. Coribantibus seu Curetibus,
sacerdotibus Cybeles castratis (unde et semimares dicuntur Ovid.
Fast. IV, 183) qui in ejus cultu et sacra pompa, ab ipsa in furorem
acti, θεοφορούμενοι, armatam saltationem, ἐνόπλιον κίνησιν, cum strepitu
cymbalorum, tympanorum armorumque conlisorum instituebant; de quo loca
class. sunt Strab. X, p. 466; Ovid. Fast. IV, 181 seq. Lucret. II,
611, 642; conf. supra ad II, 93, et Jani ad Hor. Od. I, xvi, 5... 8, ubi et acuta
æra, ut hoc loco arguta dicuntur.
—20. Dindyma seu Dindymus (vid. ad IV, 363), et Ida
montes Phrygiæ, magnæ Matri Deum sacri cum Berecynto, unde Dindymene,
mater Idæa et Berecyntia dicebatur; conf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 80
sq. et 617 sq. Eidem sacrum Dictæum antrum et Dicte mons Cretæ,
unde Curetes religionem Cybeles in Phrygiam invexisse dicuntur; cf.
ad II, 93. Dindymus
mons geminus h.e. bivertex.
—21. Casta, ubi caste ac pie colitur dea.
—22. lucos silentes, ex quo inde emigravit
Mater, N. Heins. et Drakenb. Marsus referebat ad lucos, in quibus
recens natus Jupiter enutritus sit, ne audiretur a patre. Jovem vero non
in Phrygiæ, sed Cretæ monte Idæo educatum fingi, jam monuit Drak. Silius
tamen, quod Ern. etiam suspicari video,
345
haud dubie respexit mysteria Idæa, et locum Virgil. Æn. III, 112, ubi
similiter fida silentia in sacris et Idæo nemore dicuntur.
—novere, vid. Var. Lect.
345
Hos inter fremitus ac læto vota tumultu,
Substitit adductis renuens procedere vinclis
25
Sacra ratis, subitisque vadis inmobilis hæsit.
Tum puppe e media magno clamore sacerdos,
«Parcite pollutis contingere vincula palmis,
Et procul hinc, moneo, procul hinc, quæcumque profanæ,
Ferte gradus, nec vos casto miscete labori;
30
Dum satis est monuisse Deæ: quod si qua pudica
Mente valet, si qua inlæsi sibi corporis adstat
Conscia, vel sola subeat pia munera dextra.»
23.
fremitus, strepitus cymbalorum tympanorumque, vel lætum
tumultum, adclamationes et cantus populi.
—vota: nam Dea primum urbem ingrediente variis votis a
plebe certabatur, quum quisque fatale numen religiosius coleret; Barth.
Adv. XIII, 7. Nec mirum quoque, vota potissimum concepta esse
adventu hujus Deæ, qua Romam advecta hostem pelli Italia vincique posse,
carmen in libris Sibyllinis inventum spem fecerat. Vota itaque ad belli
quoque finem spectabant; conf. v. 46, 47.
—24 sq.
Conf. auctores sup. ad
v. 1, laudati. Livius hanc fabulæ partem silentio
prætermisit.
27.
Parcite, abstinete, h.e. nolite, ut Gr. φείδεσθε.
—28. Nota est formula, qua initio sacrorum
mysteriorumque profani, inpii et non initiati, βεβήλοι, ἀμυντοι,
ἀτελεστοι, voce sacerdotis aut præconis submovebantur: ἑκὰς, ἑκάς ἐστὲ
βέβηλοι, vel ἑκὰς, ἑκὰς, ὅστις ἀλιτρὸς, procul, procul este profani!
—29. casto labori trahendæ navis, ut
v. 32, pia
munera.
—30. Dum satis est monuisse Deæ, dum
contenta est Dea vos monuisse, nec pœnas expetit; vel, ut Barth. Adv.
XIII, 7, exponit, dum integrum est Deæ, monitu solo contentam vos
hinc exesse jubere; dum non ad pœnam in præsentes, vel adfuturos ira
commovetur.
Hic, prisca ducens Clausorum ab origine nomen,
Claudia, non æqua populi mala credita
fama,
346
35
In puppim versis palmisque oculisque profatur:
33 sq.
Drak. hæc notavit. «Historia hæc satis nota est; in ea tamen inter
auctores non convenit. Præter Silium enim Claudia simpl. vocatur
apud Ovid. ex P. I, ii, 143; Suet.
Tib. 1; Plin. VII, 35 (ubi v. Harduin.); Lactant. Inst. II, 7
et 16; matrona, ap. Liv. XXIX, 14; Cic. harusp. resp. cap. 13;
Ovid. Fast. IV, 313; virgo, ap. Stat. Silv.
346
I, ii, 246, et Claud. de laud.
Seren. 28; virgo Vestalis, ap. Herodian. I, 11; Aurel. Vict.
de viris ill. c. 16; Sidon. Apoll. XXIV, 41; aliosque, quos ibi laudat
Savaro; turritæ rara ministra Deæ, apud Prop. IV, ii, 51; muliercula, ap. Augustin. de Civ. Dei,
X, 16. Quin et in eo discrepant auctores, quod alii crine,
alii zona, seu cingulo, alii, quos Silius sequitur,
fune Claudiam navem traxisse dicant.» Cf. Broekhus. ad Propert.
l.c. et Ducker. ad Liv. XXIX, 14.
—prisca Clausorum ab origine; v. ad VIII, 412, et XIII, 466.
—34. non æqua, iniqua et falsa, fama
populi mala, inpudica, credita, male audiens; ut ap. Ovid.
Fast. IV, 307, quem locum Drak. jam contulit, «Casta quidem, sed non et
credita: rumor iniquus Læserat, et falsi criminis acta rea est.»
«Cælicolum genitrix, numen, quod numina nobis
Cuncta creas, cujus proles terramque, fretumque,
Sideraque, et manes regnorum sorte gubernant,
Si nostrum nullo violatum est crimine corpus,
40
Testis, Diva, veni, et facili me absolve carina.»
Tum secura capit funem; fremitusque leonum
347
Audiri visus subito, et graviora per auras
Nulla pulsa manu sonuerunt tympana Divæ.
Fertur prona ratis (ventos inpellere credas),
45
Contraque adversas ducentem prævenit undas.
Extemplo major cunctis spes pectora mulcet,
Finem armis tandem, finemque venire periclis.
36 sqq.
Ernesti monet, talibus nil posse fingi loquacius in precibus, et prorsus
sibi videri poetam oblitum sui, artique variandi atque ornandi intentum
hæc scripsisse. Mihi potius nihil aptius videtur his verbis, quibus ab
ea, quæ auxilium, et quidem tam singulare, numinis inplorat, majestas
ejus ac potentia prædicatur, quo simul innuitur, ab eo, et quidem solo,
id, quod petatur, præstari posse. Idem vir doctus, quis talia, ait, in
poeta epico, post Virgilium inprimis lectum, sustineat? Ego contra
loquacitatis illius arguerim Maronem in simili loco Æneid. X, 252
seq. Cybele, magna Mater Deum; qui mythus satis notus est.
—37. cujus proles,
Jupiter, Neptunus et Pluto, qui fratres imperium et partes mundi inter
se sorte divisisse finguntur, de qua fabula ejusque varietate v.
Spanhem. ad Callim. H. in Jov. v. 59 sq.
—39. crimine, ut VI, 634.
—40. facili carina, eo, quod facile, nullo
negotio, moveatur navis. Conf. ad IV, 433.
41.
secura, certam opis divinæ spem alens, eaque freta.
347
—leones duo currui Cybeles juncti finguntur. Miraculum
autem, quod poeta comminiscitur, spectat ad indicium voti precumque
exauditarum.
45.
ducentem Claudiam, quæ adverso flumine trahebat navem; quo
miraculum augetur.
Ipse alacer Sicula discedens Scipio terra
Abscondit late propulsis puppibus æquor,
50
Cui numen pelagi placaverat hostia taurus,
Jactaque cæruleis innabant fluctibus exta.
Tunc a sede Deum purumque per æthera lapsæ
Armigeræ Jovis ante oculos cœpere volucres
Æquoreas monstrare vias, ac ducere classem.
48.
Conf. Liv. XXIX, 27. Res a Scipione in Sicilia et Bruttio agro, ubi
Locros recepit, gestas silentio prætermittit poeta.
—49. Abscondit, tegit, ut XI, 519 al. de magna
multitudine navium, de qua v. Liv. XXIX, 24 seq.
—50 seq.
Dausq. jam bene contulit Virgil. Æn. V, 235 sq. (ubi v. Cerda), et
Liv. XXIX, 27, ubi Scipio secundum preces, ad deos marinos fusas, «cruda
exta victimæ, uti mos est, in mare porricit.» Cf. et Appian. Punic. c.
13, et supra XV,
159 sq., ubi v. not.
—numen pelagi, Neptunum, cui non modo agnum, sed etiam
taurum solennem victimam fuisse, monuit Drak. coll. Arriano
exped. Alex. M. VI, 19; Plut. pag. 83; Meursii Auctar. Philol. c. 2;
Tzetz. ad Hesiodi Ἀσπ. p. 197, et Hesych. v. ταῦρος et ταύρια.
52 seq.
Aquilæ Scipioni viam monstrant in Africam, ut anguis in Hispaniam sup.
XV, 138 sq.,
nec minus adcommodate ac cum delectu h.l. aquilæ ponuntur, armigeræ
volucres Jovis, cujus Dei filius Scipio esse credebatur. Vid.
ad IV, 476.
Similiter columbas, maternas aves, Æneæ viam ad aureum ramum aperuisse
ap. Virg. Æn. VI, 190 sq., et corvos Alexandro duces fuisse ad oraculum
Jovis Hammonis ap. Diodor. XVII, et Curt. IV, vii, 15 (ubi v. Intpp.), jam monuit Dausq.
55
Augurium clangor lætum dabat: inde, secuti
Tantum progressos liquida sub nube
volatus,
348
Quantum non frustra speculantum lumina servant,
Litora Agenoreæ tenuerunt perfida terræ.
56 sq.
Silius variavit verba Maroniana,
348
ab Ernest. jam conlata, Æn. VI, 199 seq. «Pascentes illæ tantum prodire
volando, quantum acie possunt oculi servare sequentum.»
—58. Agenoreæ terræ, Africæ, vel Carthaginis
et regni Pœnorum. Cf. ad I, 15.
—perfida, perfidorum Pœnorum. Cf. ad I, 5.
Nec segnis, tanta in semet veniente procella,
60
Africa terribilem magno sub nomine molem
Regis opes contra et Massyla paraverat arma:
Spesque Syphax Libycis una, et Laurentibus unus
Terror erat: campos pariter vallesque refusas
Litoraque inplerat, nullo decorare tapete
65
Cornipedem Nomas adsuetus, densæque per auras
Condebant jaculis stridentibus æthera nubes.
59.
Adcuratius hæc tradit Livius XXIX, 23 sq., et XXX, 5 seq.
—tanta procella δεινῶς, ut VI, 105; XI, 91; XII, 334 al. pro tot Romanorum copiis in
Africam trajicientibus; de quibus v. Liv. XXIX, 24 sq.
—60 seq.
contra terribilem molem, hostium multitudinem, magno sub
nomine, duce, Scipione, paraverat regis opes et Massyla arma,
societatem et auxilium Syphacis, regis Massyliorum. Cf. ad XVI, 170.
—62. Laurentibus, Romanis. Vid. ad I, 110.
—64. nullo decorare tapete, stragulo,
Cornipedem adsuetus, ut forte nudis equis, II, 349.
—65 seq.
Nomas, Numidæ et eorum rex Syphax.
—densæ Condebant jaculis æthera nubes; cf. ad I, 311; II, 37 al.
—66. jaculis
stridentibus, ut IV, 567, ubi v. not.
Inmemor is dextræque datæ junctique per
aras
Fœderis, et mensas testes, atque hospita jura,
Fasque, fidemque simul, pravo mutatus amore,
70
Ruperat, atque toros regni mercede pararat.
67.
Syphax adcepta in matrimonium filia Hasdrubalis fœdus rupit cum Scipione
ictum, de quo v. sup. XVI, 245 seq. Silius vero ad verbum fere
expressit locum Livii inf. ad
v. 76 adscriptum.
—68. mensas hospitales, quæ sacræ erant.
Τράπεζα μὲν ἱερὸν χρῆμα, δι’ ἧς ὁ θεὸς τιμᾷται φίλιός τε καὶ Ξένιος.
Synes. Epist. LVII. Conf. Meurs. ad Lycophr. Cassandr. v. 136;
Potteri Archæol. Gr. L. IV, c. 20, p. 665 sq., et Barth. ad Claud.
in Rufin. I, 229.
—69. mutatus animo, ad defectionem a Romanis
incitatus.
—amore pravo, quæ et perfidiæ et exitii causa fuit.
—70. toros,
conjugium, regni mercede pararat, jactura regni, quam propter
illud fecit. Barthius
349
Adv. XIII, 7, et Ern.
—regni mercedem eo referunt, quod Syphax post illud
connubium regnum et, opes suas Pœnis mercenarias addixerit, vel, ut
vers. 75 dicitur, dotalia
arma transtulerit. Idem Barth. l.c. ita disputat: «In rebus hujus
regis admodum infelix poeta est, languide totam castrorum exustionem,
tantique barbari captivitatem describens; ut ego plane aliud malim, quam
tantæ rei tam frigidum narratorem legere. Et fere ubique in talibus
recensendis mera cura hic scriptor est. Quam inepte mox locutionem
Hannibalis ad milites, et ante eum legatis disceptationem, ipsumque
tanti bellatoris discessum proponit! Felicior sane aliquanto in laudibus
declamandis, quod vel ex encomio Scipionis, hunc librum claudente,
patere possit, non enormi, sed composito, nec majestatis orbo.» Non
inepte ita, at nimis tamen severe judicat; nec tam languor Silii
displicebit lectoribus, quam tumor verborum et vanus sententiarum
strepitus.
349
Virgo erat eximia specie claroque parente,
Hasdrubalis proles: thalamis quam cepit ut altis,
Ceu face subcensus prima tædaque jugali,
Vertit opes gener ad Pœnos, Latiæque soluto
75
Fœdere amicitiæ, dotalia transtulit arma.
71 seq.
Cf. Liv. XXIX, 23. Filia Hasdrubalis Livio Sophonisba, sed Græcis
auctoribus Σοφονίβα,
vel Σοφώνιδα dicitur.
Vid. Schweighæus. ad Appian. Punic. c. 27, et ad Polyb. XIV, 1.
—73. Ernesti monet, face succensum dici haud
dubie ad ductum Livii l.c. ubi Hasdrubal, ut Syphacem «adcensum
cupiditate (et sunt ante omnes Numidæ barbaros effusi in Venerem)
sensit, virginem ab Carthagine arcessit, maturatque nuptias.» Bene etiam
Drak. «Primus amor fortior putatur, quam secundus; unde sensus Silii
est, tanto amore Syphacem prosequutum fuisse Sophonisbam, quasi ea prima
fuisset, quam uxorem duxerat. Erat enim viduus, ut patet ex filio ejus
Vermina, cujus meminere Livius XXIX, 33, et Appian. Punic. c. 33, ut et
ex alio ejus filio et tribus nubilibus filiabus ap. Appian. ibid. c. 17
et 26.» Cf. sup. III, 64.
—74. vertit, convertit, avertit; ad Pœnos
defecit. Ed.
—75. De dote non est cogitandum, quam Barth.
Adv. XXII, 8, non solum sponso a sponsa, sed et huic ab illo
conlatam demonstrat, sed dotalia arma simpl. dicuntur, quæ post
conjugium et propter id Syphax Pœnis subpeditavit; Ern. coll. sup.
V, 22, qui
locus tamen dissimilis est. Drak. comparavit Ovid. Met. V, 15, et
Claud. R. P. I, 28, ubi v. Barth.
Sed non Ausonio curarum extrema Syphacem
350
Ductori monuisse fuit, missique minantur,
Stet regno, reputet Superos, pacta hospita
servet:
Longe conjugia, ac longe Tyrios Hymenæos
80
Inter Dardanias acies fore; sanguine quippe,
Si renuat, blando nimium facilique marito
Statura obsequia et thalami flagrantis amores.
76 sq.
«Scipio literas dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne
jura hospitii secum, neu cum populo Rom. initæ societatis, neu fas,
fidem, dextras, Deos testes atque arbitros conventorum fallat;» Liv.
XXIX, 24.
350
Cf. sup. v. 67 sq.
—Ausonio ductori, Scipioni, non curarum extrema
fuit, h.e. præcipua cura.
—77. missique,
legati, minantur, minaciter hortantur, ut permixta minis
monebat, v. 83.
—78. Stet in regno, non inde moveat.
—79 seq.
Confer I, 301, ibique not.
—82. sanguine Statura obsequia, constitura,
Drak. coll. Liv. II, 36: «magno illi ea cunctatio stetit;» XXIII, 30:
(«multo sanguine atque vulneribus ea Pœnis victoria stetit»); Gron. Obss. III, 7, et
Broekh. ad Prop. II, vii, 8.
Sic Latius permixta minis, at cassa
movebat
Ductor; nam surdas conjux obstruxerat aures.
85
Ergo, asper monitis frustra nitentibus, enses
Advocat, et, castas polluti fœderis aras
Testatus, varia Martem movet inpiger arte.
85 seq.
Scipio, non Syphax, ad quem Barth. Adv. XIII, 7, hæc verba retulit,
exasperatus fuit, postquam vidit, monitis se efficere non posse, ut
regem a societate Pœnorum abduceret; quod et sequentia clare probant;
Drak.
—nitentibus, obnitentibus.
Castra, levi calamo cannaque intecta
palustri,
351
Qualia Maurus amat dispersa mapalia pastor,
90
Adgreditur, furtum armorum tutantibus
umbris,
Ac tacita spargit celata incendia nocte.
Inde, ubi conlecti rapidam diffundere
pestem
Cœperunt ignes, et se per pinguia magno
Pabula ferre sono, clare exspatiantur in
auras,
95
Et frenos volucri propellunt lumine
flammæ.
88... 108.
Cf. Liv. XXX, 3 sq.,
351
et Polyb. XIV, 5, a quibus ordine singula et adcuratius exponuntur.
Appianus Punic. c. 21 sq., memorat, sola castra Hasdrubalis incensa
esse, et Syphacem trepidum sociis non succurrisse, sed simul fugisse
relictis castris suis.
—88, 89. «Numidæ præcipue arundine textis,
storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam, ut sine
imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant: quæ
relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi;»
Liv. XXX, 3 extr. Cf. Polyb. XIV, 1 sup. III, 290 sqq. et in Var. Lect.
ad II, 85, et XIV, 7. Πλεκταὶ στέγαι ἐπ’ εὐκύκλοις
ὄχοις mapalia dicuntur Æsch. Prom. v. 214.
—90. furtum armorum, arma furtim, seu clam
mota, insidias et stralegemata, ut furta belli et fraus
armorumque doli ap. Virg. Æn. XI, 515 et 522. Conf. sup. ad
libros VI, 70;
VII, 134 et
487.
—91...
108.
Luxuriem orationis in hac incendii imagine, quæ passim adumbratur, v.c.
IV, 677 seq.;
V, 512 sq.;
VII, 353 seq.;
IX, 603 seq., jam notarunt
Barth: Adv. XIII, 7, et Ern.
92.
pestem, ut v. 96; lues, de incendio. Vid. ad I, 174.
—93. pinguia pabula ignis, ut mox arida
alimenta, quæ facile flammam concipiunt, ut arundo et canna; Ern.
—94. clare exspatiuntur in auras; v. Var.
Lect.
—95. Cf. simil. loc. sup. IV, 681, ibique not.
It totis inimica lues cum turbine castris,
Atque alimenta vorat strepitu Vulcanus anhelo
352
Arida, et ex omni manant incendia tecto.
Sentitur plerisque prius, quam cernitur, ignis
100
Excitis somno, multorumque ora vocantum
Auxilium invadunt flammæ: fluit undique
victor
Mulciber; et rapidis amplexibus arma virosque
Conripit: exundat pestis, semiustaque
castra
Ardenti volitant per nubila summa
favilla.
352
98.
manant, ut v. 101, fluit, et v. 103.
103.
exundat pestis; cf. ad II, 631. Cerda ad Virg. Æneid. III, 571;
Gron ad Gell. XVII, 10, et Burm. ad Val. Fl. IV, 660. Similem castrorum
nocte incensorum descriptionem legere est in poetico admodum opere, et
supra omnem laudem absoluto, Le Télémaque de Fénélon, lib. VII:
«Un tourbillon de poussière forme un épais nuage qui couvre le ciel, et
qui enveloppe tout le camp. Bientôt à la poussière se joint une fumée
épaisse, qui troublait l’air et qui ôtait la respiration.... Adraste
fait mettre le feu au camp. Aussitôt la flamme s’élève des pavillons, et
monte jusqu’aux nues: le bruit du feu est semblable à celui d’un torrent
qui inonde toute une campagne.... Le vent pousse impétueusement la
flamme de pavillon en pavillon, et bientôt tout le camp est comme une
vieille forêt qu’une étincelle de feu a embrasée.» Ed.
105
Ipsius ingenti regis tentoria saltu
Lugubre increpitans late circumvolat ardor;
Hausissetque virum, trepidus ni clade satelles
E somno ac stratis rapuisset multa precantem.
Verum, ubi mox juncto sociarant aggere
vires
353
110
Massylus Tyriusque duces, adcitaque regno
Lenierat pubes infaustæ vulnera noctis,
Ira, pudorque dabant, et conjux, tertius ignis,
Inmanes animos; adflataque barbarus ora
Castrorum flammis, et se velamine nullo
115
Vix inter trepidas ereptum ex hoste
catervas
Frendebat minitans: sed enim non luce Syphacem,
Nec claro potuisse die, nec sole tuente,
A quoquam vinci: jactarat talia vecors;
109.
Cf. Liv. XXX, 6 seq., ubi
353
res memorantur ordine historico.
—110. Massylus Tyriusque duces, Syphax et
Hasdrubal. De multitudine agrestium Numidarum omnique juventute a
Syphace excita ex regno, qua vulnera noctis, h.e. cladem
jacturamque, noctu adceptam, reparavit, et de conjuge animos
dante cf. Liv. XXX, 7, et Polyb. XIV, 7.
—112. Ira, pudor et conjux,
seu amor, Syphaci erant tres ignes, stimuli, incitamenta
virtutis.
—113 sq.
«Duces ambo, et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et
quingenti equites semiermes, magna pars saucii adflatique incendio,
effugerunt;» Liv. XXX, 6.
—116 sq.
Verba Syphacis ap. Liv. cap. 7 extr. «Scire incendio, non prælio, cladem
adceptam: eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur.» Languent
diversa unius rei vocabula, luce, claro die et
sole.
—Syphacem autem δεινῶς pro se.
—sole tuente, cernente; nisi malis defendente cum Cell. qui
monet, diurno tempore lucem solis contra pericula nos tueri, ac
detegere, in quæ noctu facile inplicemur. Eamdem nocturnæ cladis
excusationem vide apud Racine, Mithridate, Act. II, sc.
3:
. . . . . . . . . Pompée a saisi l’avantage
D’une nuit qui laissat peu de place au courage,
Les rangs de toutes parts mal pris et mal gardés.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Enfin toute l’horreur d’un combat ténébreux.
Que pouvait la valeur dans ce trouble funeste?
Vide etiam Ajacem Homeri, Iliad. XVII, 645 sq. qui Jovem ipsum in
perniciem suam implorat, dum in luce vel claro die pereat:
ἐν δὲ φάει καὶ ὄλεσσον. Longinus, De Sublim. cap. VII, has voces et
magnam poetæ mentem feliciter interpretatur. Ed.
Sed jam claudebat flatus, nec plura sinebat
354
120
Atropos; et tumidæ properantur stamina
linguæ.
119...
148.
Syphax, viribus, reparatis Hasdrubali jungitur, et cum
354
Scipione manus conserit, sed vivus capitur. Cf. Liv. XXX, 8, 11,
12, ex quo etiam intelligitur, quod Drak. jam ad v. 134, notavit, Silium ex duobus præliis
unum fecisse: Syphax enim alio prælio, quo solus cum Lælio et Masinissa,
non cum Scipione, nec Hasdrubali junctus, conflixit, captus est.
Appianus ultimæ tantum pugnæ mentionem facit Punic. c. 26, et prioris
Polyb. XIV, 7 sq. cujus libri maxima pars periit.
—flatus et tumida lingua pro arrogantia. Conf.
ad II, 288, et
Heins. ad Ovid. A. A. I, 715.
—claudebat, finiebat, scil. prælio adverso el captivitate
superbi regis. Conf. ad XIII, 686.
—nec plura loqui sinebat Atropos, Parca, Fortuna.
—120. stamina, fata extrema ac mors,
tumidæ linguæ, superbi et jactantis Syphacis.
Namque, ubi prosiluit castris, ceu turbidus amnis,
Qui, silvas ac saxa trahens, per devia præceps
Volvitur, et ripas spumanti gurgite laxat,
Ante omnes prævectus equo, trahit agmina
voce.
125
Contra nava manus Rutuli, celsusque
ruebat
Viso rege procul raptis exercitus armis.
121 sqq.
Conf. ad IV, 520
seq.; Dorvil. ad Chariton. pag. 573, et inpr. Klotz. ad Tyrt.
p. 127 sq.
—123. ripas laxat,
super eas effusus amnis.
125
sq.
Rutuli, Romani.
—nava manus, strenua, fortis, ut I, 549, ubi vid. Var. Lect. Ernesti
putat, navam manum haud dubie esse, quæ non temerario inpetu,
quali Numidæ, sed considerato ordine pugnaverit. Sed hæc notio et ab usu
loquendi, et ab h.l., ubi eadem manus ruebat raptis armis, aliena
videtur.
—celsus exercitus, milites excelso animo, feroces; sec.
Drak. qui tamen recte monet, navam manum etiam pedites dici
posse, et celsum exercitum equites, ut ap. Stat. Theb. VIII, 563:
«Nunc pedes ense vago, prensis nunc celsus habenis» et sublimis
sup. IV, 219,
et ap. Virg. Æneid. VII, 285; idque cum Ern. prætulerim.
Ac sibi quisque, «Videsne, videsne, ut in
agmine primo
355
Massylus volitet, deposcens prælia, rector?
Fac nostrum hoc, mea dextra, decus: violavit et aras
130
Cælicolum, et casti ductoris fœdera
rupit.
Sit satis hunc castris semel effugisse crematis.»
127 sq.
Ernesti veretur, ne nimis considerati sint milites, qui in limine pugnæ
constituti ejusmodi sententiis vacent; in quibus
355
certe, si modo recte locum habeant, acuta brevitas maxime requiratur.
Mea potius qualicumque sententia insignis est h.l. suavitas: nam non
adeo multæ militibus subgeruntur cogitationes, sed paucæ, et quidem
aptissimæ, in quas non adsequor cur incidere non potuerint, quum ne acie
quidem cum hoste jam dimicaverint, sed in pugnam demum ruerint,
et procul viderint regem.
—in agmine primo, ἐν προμάχοις Massylus rector,
Syphax. Vid. Nostrum ad XVI, 170.
129.
hoc decus, hanc gloriam capti aut cæsi regis. Abrupta oratio
adfectui æstuique animi adcommodata.
—130. casti ductoris, Scipionis:
casti; v. ad I, 481.
Sic secum taciti, et certatim spicula fundunt.
Prima in cornipedis sedit spirantibus ignem
Naribus hasta volans, erexitque ore cruento
135
Quadrupedem, elatis pulsantem calcibus auras.
Corruit asper equus, confixaque cuspide membra
Huc illuc jactans, rectorem prodidit
hosti.
133
seq.
Similis locus est sup. IX, 594 sq. Uterque autem, et hic quidem ad
verbum fere concinnatus est ex Virg. Æneid. X, 892 sq. Juncta verba
synonyma, cornipes, quadrupes, equus, recte notavit
Barth Adv. XIII, 7, sed idem perperam putabat, infelicia plane h.l.
omnia esse et vix communes quoque sensus ferre. Nihil aptius dici
poterat, quam equum gravi vulnere ictum primum cruribus anterioribus
elevatum se erexisse (quod poetice tribuitur hastæ, quæ eum
erexerit), deinde calcitrasse, tum conruisse, et denique
membra vulnerata, h.e. caput huc illuc jactasse, ut
infixam cuspidem excuteret, et quia dolorem ibi sentiret, ut
κυλινδόμενος (volutans caput in terra) περὶ χαλκῶ, ap. Hom. Iliad. θ,
86, qui locus Silio etiam ante oculos fuisse videtur. Conf. ibi Kœppen,
et Heyne ad Virg. l.l.
—sedit, ut I, 540, ubi v. not.
—Naribus et ore cruento ut ap. Virg. l.c. inter
cava tempora, et Æneid. XI, 687 (qui locus etiam Nostro similis
est), sub aure. Conf. Iliad θ, 83 sq.
—spirantibus ignem Naribus, ut ap. Virg. Ge. II, 140.
136.
equus asper, τραχὺς, iratus, dolore exasperatus.
—137. rectorem,
vectorem (v. Var. Lect.), Syphacem, hosti prodidit, tradidit.
Confer Nostrum ad
II, 247.
356
Invadunt, vanumque fugæ, atque adtollere
fessos
Adnitentem artus, revocato a vulnere
telo,
140
Conripiunt: tum vincla viro manicæque (pudendum)
Addita, et, exemplum non unquam fidere
lætis,
Sceptriferas arta palmas vinxere catena.
356
138
seq.
«Syphax, equo graviter icto, effusus obprimitur capiturque,» Livius XXX,
12 pr. Invadunt rectorem, Syphacem, Romani, vanumque fugæ,
frustra effugere conantem, atque adnitentem artus fessos lapsu
equi, qui ei, in latus effuso ac prostrato, incumbebat, adtollere
telo, a vulnere revocato, adducto ad se a capite equi vulnerato, ut
se jacentem erigeret, conripiunt. Sensum h.l., qui ita, nisi me
omnia fallunt, expediendus est, non percepit Ernesti, cujus hæc nota
est: «Quem Romani invadunt? equum, cui Syphax adhuc dum
insidebat, an Syphacem solum? fessi artus magis equo, quam equiti
conveniunt. Cogitari potest Syphax equum lapsum ad fugam excitasse; at
ejus ex vulnere et lapsu fessos ægre adnitebatur adtollere artus.
Ergo eum conripiunt, dum equum elevat exstracto telo. Nam hoc
vulnus in naribus profecto non letale erat, sed equum tantum
conturbabat.» Immo equus conruit, toto corpore prolapsus est, ut
apud Hom. et Virg. ll.cc. nec facile elevari potuit extracto telo:
vulnus etiam letale fuit, et omnino esse potuit. Vid. Hom. Iliad. θ, 84,
et ibi Kœppen. Fessi denique artus, h.e. pedes minime
conveniunt equo, cujus capiti, non pedibus, vulnus inflictum erat.
—141. exemplum non unquam fidere lætis,
h.e. quod insigni documento fuit, nunquam fidendum esse lætis
rebus, fortunam hominum mutabilem, nec constantem exspectandam, vel spem
in ea ponendam esse.
—Exemplum, h.l. quod nos diceremus eine Warnung.
Ducitur ex alto dejectus clumine regni,
Qui modo sub pedibus terras, et sceptra, patensque
357
145
Litora ad Oceani sub nutu viderat æquor.
Prostratis opibus regni Phœnissa metuntur
Agmina, et invisus Marti, notusque
fugarum
Vertit terga citus damnatis Hasdrubal ausis.
144.
De magno Syphacis imperio v. sup. XVI, 171 sq.
—sub pedibus, imperio et potestati suæ subjectas; Drak.
coll. Anthol. Gr. IV, 4 epigr. 7: Ὠκεανὸν παρὰ ποσσὶν ἐχων μετ’
ἀπείρονα γαῖαν.
357
Virgil. Æn. VII, 100; Ovid. Met. XIV, 490; Liv. XXXIV, 32 et al.
—145. sub nutu, potestate, ut IV, 712.
—Litora ad Oceani; cf. XVI, 172, et ibi not.
146.
metuntur; vid. ad IV, 213.
—147. Ter Hasdrubal in fugam conjectus,
semel in Hispania, bis in Africa, unde Liv. XXX, 28, dux
fugacissimus dicitur; Drak. Cf. inf. v. 176.
Stabat Carthago, truncatis undique membris
150
Uni nixa viro, tantoque fragore ruentem
Hannibal absenti retinebat nomine molem.
Id reliquum fessos opis auxiliique ciere
Rerum extrema jubent: huc confugere paventes,
Postquam se Superum desertos numine cernunt.
155
Nec mora: propulsa sulcant vada salsa carina,
Qui revocent, patriæque ferant mandata
monentis,
Ne lentus nullas videat Carthaginis
arces.
149...
157.
Conf. omnino Liv. XXX, 9, ac Polyb. XIV, 9 et 10.
—truncatis undique membris, tropice, pro omnibus fere
copiis et auxiliis, in Hispania, Italia ac Africa, deletis.
—150. Uni nixa
viro; cf. Bossuet, Histoire universelle, Part. III,
cap. 6: «Carthage, qui avait commencé de baisser, ne se soutenait plus
que par Annibal.» Ed.
—tanto fragore ruentem molem, præclare de interitu
Carthaginis, reipublicæ præpotentis; imagine petita a vasto ædificio,
quod cum ingenti fragore conlabitur, ut Hesperiæ sonitum ruinæ,
dixit Horat. Od. II, i, 32.
—151. absenti, quamvis absens,
retinebat, sustinebat, nomine solo, conf. XVI, 19. Sic Mithridates
apud Racine, act. III, sc. 1:
Le grand nom de Pompée assure sa conquête.
Lucan. Phars. I, 135, 144. Ed.
152.
fessos; v. ad I, 566.
—153. Rerum extrema, ut VIII, 25, ubi v. not.
—157. lentus, si auxilio venire cesset, si
moretur, nec properet.
—nullas, dirutas.
—arces Carthaginis; v. ad I, 7.
358
Quarta Aurora ratem Dauni devexerat oras,
Et fera ductoris turbabant somnia mentem.
160
Namque gravis curis carpit dum nocte quietem,
Cernere Flaminium, Gracchumque, et cernere Paulum
Visus erat simul adversos mucronibus in se
Destrictis ruere, atque Itala depellere
terra:
Omnisque a Cannis, Trasymenique omnis ab undis
165
In pontum inpellens umbrarum exercitus ibat.
Ipse, fugam capiens, notas evadere ad
Alpes
Quærebat, terræque ulnis amplexus utrisque
Hærebat Latiæ; donec vis sæva profundo
Truderet, et rapidis daret absportare
procellis.
358
158.
Dauni oras; vid. ad lib. I, v. 291.
—159 seq.
Commentum poetæ, de quo v. ad II, 704.
—162. Visus erat voc. propr. de somniis, de
quo v. Broekh. ad Prop. III, iv,
24.
167, 168. «Raro quemquam alium, patriam exsilii causa
relinquentem, magis mœstum abisse ferunt, quam Hannibalem hostium terra
excedentem: respexisse sæpe Italiæ litora, et Deos hominesque
adcusantem, in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, etc.» Liv.
XXX, 20; cf. inf. v. 213 sq.
—169. daret absportare, absportandum. Vid.
ad
V, 324.
170
His ægrum visis adeunt, mandata ferentes,
Legati, patriæque extrema pericula pandunt:
Massyla ut ruerint arma, ut cervice catenas
Regnator tulerit Libyæ, letoque negato,
Servetur nova pompa Jovi: Carthago laboret
175
Ut trepidi Hasdrubalis, qui rerum agitarit
habenas,
Non una concussa fuga: se, triste profatu,
Vidisse, arderent quum bina in nocte silenti
359
Castra, et luceret sceleratis Africa
flammis.
170 sq.
Conf. Liv. XXX, 19.
—172. Massyla, Syphacis. Vid. ad XVI, 170 seq.
—ruerint, ut XV, 736.
—173. Regnator Libyæ, rex Massæsylorum,
Syphax.
—174. pompa Jovi, in triumpho ducendus in
Capitolium, Jovis sedem.
—nova pompa, ornamentum novum, quod pompæ triumphi
accessurum sit.
—175. rerum habenas, ut I, 144.
—176. Non una fuga; vid. sup. ad v. 147.
—177. bina castra, Syphacis et Hasdrubalis
359
(Liv. XXX, 5, 6), 179, Scipionem minitari, se ignibus
detracturum, absumturum patriam, in quam Hannibal se
referat, i.e. dum Hannibal moretur in Bruttio agro (supra XVI, 1 seq., et Liv.
XXVII, 51), se effecturum, ut ille, in quam redeat, patriam inveniat
nullam; Lenz.
Prærapidum juvenem minitari, Bruttia servet
180
Litora dum Pœnus, detracturum ignibus
atris,
In quam se referat, patriam, suaque incluta facta.
Hæc postquam dicta, et casus patuere metusque,
Effundunt lacrimas, dextramque ut numen adorant.
179.
juvenem, Scipionem.
—180. detracturum ignibus, ut in cinerem
trahere, sup. XIII, 319.
—181. se suaque facta incluta, se cum
gloria sua, hoc est se, rebus in Italia præclare gestis,
referat, redeat.
183.
dextram adorant, ori admovent, exosculantur, ut dextram
numinis; qui honor et diis et regibus aliisque dignitate
conspicuis hominibus præstari solebat. Cf. Hom. Iliad. ω, 478; Plin. XI,
45, seu 103; Alex. ab Alex. genial. dier. IV, 16; Potteri Archæol. Gr.
II, 5; T. I, p. 561 sq., vers. germ. Harmar’s
Beobacht. über den Orient, T. II, p. 49... 65.
Audivit torvo obtutu defixus, et ægra
185
Expendit tacite cura secum ipse volutans,
An tanti Carthago foret: sic deinde profatur:
«O dirum exitium mortalibus! o nihil
unquam
Crescere, nec magnas patiens exsurgere laudes,
Invidia! eversam jam pridem exscindere Romam,
190
Atque æquasse solo potui, traducere captam
360
Servitum gentem, Latioque inponere leges.
184...
200.
Silius summam Hannibalis indignationem præclare adumbravit, duce Liv.
lib. XXX, cap. 20, quem vide.
—186. An tanti Carthago foret, h.e. digna
foret, cui opem ferat, quam sibi denegaverit invidia Hannonis, de
qua v. ad XVI,
12 sq.
360
—187 seq.
Dirum exitium est invidia. Conf. XII, 613 sq.
Dum sumtus, dumque arma duci, fessosque secundis
Submisso tirone negant recreare maniplos,
Dumque etiam Cerere et victu fraudasse cohortes
195
Hannoni placet, induitur tota Africa flammis:
Pulsat Agenoreas Rhœteia lancea portas.
Nunc patriæ decus, et patriæ nunc Hannibal unus
Subsidium; nunc in nostra spes ultima dextra.
Vertentur signa, ut Patres statuere;
simulque
200
Et patriæ muros, et te servabimus, Hannon.»
196.
Romani Carthaginem obpugnant.
—Agenoreas portas; v. ad I, 15.
—Rhœteia lancea; v. ad I, 115.
197 sq.
Hæc acerba cum ironia dicta esse, quis non videt? Nunc demum, in
rebus adflictis, etiam adversarii mei, qui auctores semper fuere, ne
quidquam mihi pecuniæ, vel milites in subplementum mitterentur, ad me
confugiunt; nunc demum videor iis et adpellor decus
patriæ, etc.
200.
et te, Hannon, etsi odio semper capitali in me fueris: verba
generoso magnoque animo dignissima. Nec tamen cum Ern. crediderim, hunc
locum fere unicum in toto carmine esse, in quo poeta Livianum acumen non
solum adsequutus sit, sed et superaverit.
Hæc ubi detonuit, celsas e litore puppes
Propellit, multumque gemens movet æquore
classem.
Non terga est ausus cedentum invadere
quisquam,
Non revocare virum: cuncti præstare videntur,
205
Quod sponte abscedat, Superi, tandemque resolvat
361
Ausoniam: ventos optant; et litora ab hoste
Nuda videre sat est: ceu flamina comprimit Auster
Quum fera, et abscedens reddit mare, navita parco
Interea voto non auras poscit amicas,
201 sqq.
Conf. Liv. XXX, 21 et 28, qui tamen lætitiam Romanorum etiam metu
minutam fuisse docet, omni belli mole in unum Scipionem inclinata.
—detonuit, de voce tonante imperatoris, ut de Pericle ap.
Aristoph. Acharn. 539, ἤστραπτ’, ἐβροντα, Lenz.
204 sq.
Singulari deorum favore ac beneficio id effectum putant Romani. Hinc et
supplicatio decreta. Vid. Liv. l.l.
—205. tandem
resolvat, liberet a metu, ac possessione quasi imperioque. «Ex
diutina possessione Italiæ est detractus,»
361
Liv. lib. XXX, cap. 20 extr. et Hannibalem, «post XVI annum ex Italia
decedentem, vacuam possessionem ejus reliquisse populo Rom.» ibid. c. 28
pr. Florus lib. II, cap. 6: «sic factum est, ut inhærentem atque
incubantem Italiæ extorqueret Hannibalem.» De his quoque vide
Bossuet, Histoire universelle, Part. I, epoc. 9; Part.
III, cap. 6; et Montesquieu, Grandeur et décadence des
Romains, cap. 5. Ed.
—207 seq.
Solo discessu contenti sunt, non postulant commodum aut victoriam ab
hostibus: quam sententiam inprimis inlustrat sequens comparatio, quam
inter felicissimas numero; ita singula apte respondent, et sobrio ornatu
exposita sunt; Ern.
—208. reddit, ut
fuerat, tranquillum.
—209. auras amicas, secundum ventum, ut ap.
Ovid. Trist. I, iv, 17, et Met.
XIII, 440.
210
Contentus caruisse Noto, pacemque quietam
Pro facili cursu reputat salis. Omnis in
altum
Sidonius visus converterat undique miles;
Ductor defixos Itala tellure tenebat
Intentus vultus, manantesque ora rigabant
215
Per tacitum lacrimæ, et suspiria crebra ciebat.
Haud secus ac patriam pulsus dulcesque penates
Linqueret, et tristes exsul traheretur in oras.
210 sq.
Notus idem qui v. 207 Auster dicitur, ventus procellosus.
—pacem salis pro facili cursu reputat, h.e. contentus mari
tranquillo et periculo naufragii sublato, jam non statim postulat, ut
leni et felici cursu utatur; in quo ipso parcum votum cernitur;
Ern. Cf. Var. Lect. et Virgil. Æn. lib. V, 848; «Mene salis placidi
vultum....» Ed.
—211 sqq.
Imitat. Lucan. III, 3 sq. «Solus in Ionios spectabat navita
fluctus, Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus,» Pompeius.
—213... 217. Silius expressit verba Livii, sup.
ad v. 167 laudata. Cf.
ad VIII, 108;
XII, 594.
—214, 215. Cf Liv. XXX, 20 pr.
Ut vero adfusis puppes procedere ventis,
Et sensim cœpere procul subsidere montes,
362
220
Nullaque jam Hesperia, et nusquam jam Daunia tellus;
Hæc secum infrendens: «Mentisne ego compos, et hoc nunc
Indignus reditu, qui memet finibus unquam
Amorim Ausoniæ? flagrasset subdita tædis
Carthago, et potius cecidisset nomen
Elissæ.
225
Quid tunc? sat compos, qui non ardentia
tela
A Cannis in templa tuli Tarpeia, Jovemque
Detraxi solio? sparsissem incendia montes
Per septem bello vacuos, gentique superbæ
Iliacum exitium et proavorum fata dedissem.
218...
290.
Poeta epicis coloribus exornavit iter maritimum Hannibalis, quod paucis
descripsit Liv. XXX, 25, 29.
—219. subsidere, ut decrescere, ap.
Stat. Achill. II, 308
362
al. et contra crescere; Drak. v. ad III, 157 in Var. Lect.
—220. Daunia tellus; v. ad I, 291.
—221 sqq.
Silius expressit ac variavit locum Liv. XXX, 20 extr.
—221, 223. Mentis non compos sum,
neque hoc reditu indecoro indignus, qui sponte Italia decessi; Drak.
—223. subdita tædis, ut IV, 778, ubi v. not. et
Var. Lect.
—224. Elissæ; v. ad I, 81.
225.
Conf. Var. Lect. Apud Liv. l.c. indignatur Hannibal, «quod non cruentum
ab Cannensi victoria militem Romam duxerit.» ... Jovem
Capitolinum Detraxi solio, δεινῶς de expugnatione Romae.
—227 sq.
septem montes, colles Romæ.
—vacuos bello, præsidio destitutos, quia omnes milites
Cannensi prælio consumti fuerant; Ern.
—229. Conf. I, 115, et ibi not.
230
Cur porro hæc angant? nunc, nunc invadere ferro
Quis prohibet, rursumque ad mœnia tendere
gressus?
Ibo; et, castrorum relegens monimenta meorum,
Qua via nota mihi est, remeabo Anienis ad undas.
Flectite in Italiam proras, avertite
classem.
235
Faxo, ut vallata revocetur Scipio Roma.»
230.
Cur porro, diutius, hæc angant, hæc cogitatio vexet ac
cruciet me meamque mentem, h.e. invadere Romam.
—231 sqq.
Cf. XII, 540
sqq., 746 seq.
234.
avertite a cursu, quem huc usque tenuimus, et in diversa agite;
Drak.
235.
Roma vallata, a me obpugnata. Eodem consilio Consules Rom. olim a
Capua abstrahere conabatur, de quo vid. XII, 493 sq.
363
Talibus ardentem furiis Neptunus ut alto
Prospexit, vertique rates ad litora vidit,
Quassans cæruleum genitor caput æquora fundo
Eruit, et tumidum movet ultra litora pontum.
363
236...
290.
Manifesta imitatio loci Virg. Æn. I, 84 sqq. Similiter Hannibal
olim Romam vix relictam reverti constituerat, sup. XIII, 1 sq., et quemadmodum
tunc Dasii monitis v. 30
seq., absterritus fingitur, sic nunc tempestate a Neptuno ei
inmissa. Totum hoc commentum non a gravitate rei summorumque poetarum
exemplo ac more, neque consilium Romam redeundi ab Hannibalis persona
alienum est. In hujus quoque consilii fictionem facile incidere poterat
Silius, lecto Liv. XXX, 20 extr. Ita vero nodum sibi nexuerat vindice
dignum; et a quo aptius solvi is poterat, quam a Neptuno? nam in mari
erat Hannibal, et deus ille Scipioni favet, de quo v. ad XV, 159 sq. et sup.
v. 50 sq. Neque tamen
diffiteor, nimium poetæ fuisse doctrinæ artisque ostentandæ studium.
XVII, 236 sq.
—Hujus tempestatis nullam mentionem facit Livius, nisi forte
jactationem maritimam, lib. XXX, 29 pr. eo referas; Lenz.
—ardentem furiis; cf. I, 32.
—alto, ex imo maris, regia sua (unde v. 242: regna intima Neptuni, et
v. 244: Oceani
caput) prospexit, ut Virg. Æn. I, 126.
—238 sq.
Quassans caput; v. ad I, 298, et VI, 600.
—genitor, v. ad I, 606, et III, 126 in Var. Lect.
—æquora fundo Eruit, ut apud Virg. Æneid. lib. I, cap. 84,
125; II, 419.
240
Extemplo ventos, imbresque, et rupe
procellas
Concitat Æolias, ac nubibus æthera condit.
Tum, penitus telo molitus regna tridenti
Intima, ab occasu Tethyn inpellit et ortu,
Ac totum Oceani turbat caput. Æquora surgunt
245
Spumea, et inlisu scopulus tremit omnis aquarum.
241.
Epitheton Æolias tam ad rupem, montem antrumque Æoli, quam
ad procellas spectat. Cf. Virg. Æn. I, 51 sq. ac sup. I, 193, et IX, 491 seq.
—nubibus æthera condit, hæc ita depingit Voltaire,
Henriade, chant I:
L’astre brillant du jour à l’instant s’obscurcit;
L’air siffle, le ciel gronde, et l’onde au loin mugit;
Les vents sont déchaînés sur les vagues émues;
La foudre étincelante éclate dans les nues, etc.
Virg. l.c. longe utrique præstat. Ed.
242.
molitus, movens. Vid. ad I, 645, et V, 385.
—243. Tethyn, ut III, 60, ubi v. Var. Lect.
364
Primus, se adtollens Nasamonum sedibus, Auster
Nudavit Syrtim conrepta nubilus unda.
Insequitur sublime ferens nigrantibus alis
Abruptum Boreas ponti latus: intonat acer
250
Discordi flatu, et partem rapit æquoris, Eurus.
364
246
sq.
Cf. Virg. Æn. I, 84 sq., ibique Heyne in Exc. III. Pro Africo
Silius bene substituit Boream, a Marone omissum: nam eo
potissimum classis ab Italia ad Africæ litora rejicienda erat. Ernesti
hunc locum ita taxat: «Recensus ventorum ut per se ambitiosum studium
ornandi prodit, ita, quod totus hic furor non parem sibi eventum habuit,
aliquid exinde vani tumoris ille omnis locus traxit.» Enimvero ventorum
in tempestate præcipuæ partes sunt, neque omnes h.l. recensentur. Eos
autem «omnes in unam tempestatem congregari posse» negavit quidem et
olim Seneca Nat. Qu. V, 16, at v. Heyne l.l.
—Auster, qui v. 255 Notus dicitur, se adtollens
Nasamonum sedibus, flans ex Africa. Nasamones prope Syrtim
majorem incolunt (cf. I, 408), et Syrtes potissimum
Noto execitantur, h.e. vexantur, ut utar verbis Horat. Epod. IX,
31.
—Auster Nudavit Syrtim unda, h.e. a Syrtibus undas repellit
et longe agit, ut apud Lucan. I, 498 sq., et IX, 320 sq.
248.
alis, ut I, 589.
—249. ponti latus, quod mox partem
æquoris poeta dixit.
Hinc rupti reboare poli, atque hinc crebra micare
Fulmina, et in classem ruere inplacabile cælum.
Consensere ignes, nimbique, et fluctus, et ira
Ventorum, noctemque freto inposuere tenebræ.
255
Ecce, intorta Noto, veniensque a rupe
procella
Antennæ inmugit, stridorque inmite rudentum
Sibilat, ac similem monti, nigrante
profundo,
365
Ductoris frangit super ora trementia
fluctum.
Exclamat, volvens oculos cæloque fretoque:
251.
rupti poli, ruptus polus, cælum. Conf. ad I, 135.
—252. ruere cælum;
v. ad
I, 251, et XVI, 650.
255.
a rupe Æoli, ut v. 240. At. v. Var. Lect.
—256. stridor rudentum, ut ap. Virg. Æn.
I, 87.
—257 seq.
similem monti
365
fluctum, ut ap. Virg. Æn. I, 105 et, quos Drakenb. laudavit,
Ovid. Met XV, 409; Hom. Odyss. γ, 290; λ, 242. Cf. Heins. ad Ovid. Met.
XI, 538.
—nigrante profundo, mari, ut v. 269 atris æquoris aggeribus, et μελάνει
πόντος, vel κῦμα κελαινὸν et πορφύρεον, ap. Hom. Iliad. η, 64; ι, 6;
Odyss. λ, 242; Drak.
—258. Ductoris,
Hannibalis.
259...
267.
Manifesta imitatio Virgil. Æneid. I, 92... 101, ubi v. Heyne. Conf.
omnino sup. ad II,
705; III,
123, et IV,
669 sqq.
—volvens oculos cælo ad vel in cælum, ut I, 1, 277, 370, 508 et al.
260
«Felix, o frater, Divisque æquate cadendo,
Hasdrubal! egregium fortis cui dextera in armis
Pugnanti peperit letum, et cui fata dedere,
Ausoniam extremo tellurem adprendere morsu.
At mihi Cannarum campis, ubi Paulus, ubi
illæ
265
Egregiæ obcubuere animæ, dimittere vitam
Non licitum: vel, quum ferrem in Capitolia flammas,
Tarpeio Jovis ad manes descendere telo.»
261.
fortis dextera Claudii Neronis. Vid. supra XV, 775... 804.
—263. tellurem adprendere morsu, ut
V, 526, ubi v.
not.
267.
Tarpeio Jovis telo, h.e. Tarpeii Jovis fulmine. Cf. I, 253, et IX, 538.
Talia dum mæret, diversis flatibus acta
In geminum ruit unda latus, puppimque sub atris
270
Æquoris aggeribus tenuit, ceu turbine mersam.
Mox, nigris altæ pulsa exundantis arenæ
Vorticibus, ratis æthereas remeavit ad auras,
Et fluctus supra, vento librante, pependit.
At geminas Notus in scopulos atque horrida saxa
366
275
Dura sorte rapit (miserandum et triste!) biremes.
268
sq.
Imitat. Virg. Æn. I, 102 seq. Scena densis coloribus picta, sed non
sine doctrina et acumine, quod utrumque hoc inprimis loco commendatur.
Ern.
—diversis flatibus, contrariis ventis, acta,
inpulsa, unda ruit in geminum, utrumque, latus navis
Hannibalis.
—270. Ita navis veluti
inter duos aggeres mersa tenebatur; Ern. Conf. ad I, 265.
273.
Conf. Virg. Æneid. I, 106.
274.
Cf. Virg. Æn. I, 108.
Increpuere ictu proræ; tum murice acuto
Dissiliens sonuit, rupta compage, carina.
Hic varia ante oculos facies: natat æquore
toto
Arma inter, galeasque virum, cristasque rubentes,
280
Florentis Capuæ gaza, et seposta triumpho
Laurens præda ducis, tripodes, mensæque
Deorum,
Cultaque nequidquam miseris simulacra Latinis.
366
276.
murice acuto, ut ap. Virg. Æneid. V, 205, ubi Servius:
«murex, saxi acumen, eminens per tranquillitatem.» Isidor. Orig. lib.
XVI, cap. 3: «murices, petræ in litore, similes muricibus vivis,
acutissimæ et navibus perniciosissimæ.» Cf. et Non Marcell. h.v.
278.
Silius exornavit verba Virg. Æn. I, 119, et VIII, 540.
—279. cristas rubentes, ut atras
jubas, V, 165, ubi v. not.
—280. Capuæ, ubi Hannibal olim
hibernaverat.
—seposta, reservata, triumpho ducis, Hannibalis.
—281 sq.
Hæc potissimum ad spoliatum Feroniæ templum (v. XIII, 84 seq.) referenda
esse, jam ante nos videre Mars. et Cell.
Quum Venus, emoti facie conterrita ponti,
Talibus adloquitur regem maris: «Hoc satis iræ
285
Interea, genitor: satis ad majora minarum.
Cetera parce, precor, pelago: ne tollat acerba
Hoc Carthago decus, nullo superabile bello
Progenuisse caput, nostrosque in funera Pœni
Æneadas undis totoque eguisse profundo.»
284 sq.
Hoc satis iræ... ad majora, h.e. tantas tempestates concitasti,
quæ vel majoribus rebus, quam ejiciendo ex Italiæ finibus Hannibali
subfecissent; Lenz.
—285. genitor, ut
sup. v. 238 (ubi v.
not.), vel quia Venus e spuma maris nata, Ἀφροδίτη, Ποντία, Ἀναδυομένη,
Ποντογένεια, Θαλασσίγονος, ἁλιγενὴς. Cf. Heyne ad Virg. Æn. V, 800
sq., et Jani ad Hor. Od. I, iii, 1; III, xxvi, 5.
286 sq.
Scite a poeta hæc cogitata sunt veluti prætextus loco, et digna Dea
Pœnis infesta, ne tollat, extollat, efferat Carthago hoc
decus, et honori sibi ducat, quod nullo bello superabilem
heroem progenuerit Hannibalem, ad cujus funus et mortem
Romani undis eguerint, quippe quem non alio modo conficere et
superare potuerint; Ern.
—289. Æneadas, Romanos, nostros;
quia iis et Venus favet, et Neptunus, de quo vide ad v. 236 seq. et ad Virgil. Æn. V,
367
804: «Nec minor in terris Æneæ mihi cura tui.» Ed.
367
290
Sic Venus: et tumidi considunt gurgite fluctus;
Obviaque adversis propellunt agmina castris.
290 seq.
Recte, puto, Ernesti: «Ecce grandem poetæ saltum, qualem in toto carmine
vix similem fecit! Fluctus considunt, Hannibal e regione castrorum
Scipionis aciem collocat, et milites ad prælium excitat. Non miror,
Barthium (Adv. XV, 7), N. Heins. et Drak. de lacuna cogitasse,
quam tamen hic non esse, mihi persuasum est. Novi enim poetam scenas
repente mutantem, narrationis emblemata et fragmina conglutinantem.»
Suffragatur Lefeb. qui tamen abruptum hunc transitum perperam probat ac
defendit his verbis: «Nil deest hic certissime: non enim scribit
itinerarium, vel diarium poeta.» Silius prætermissis omnibus iis, quæ
Polyb. XV, 3... 8, et Livius XXX, 25, et 29... 31, memorant,
repente ad nobilissimum illud prælium progreditur, quo confectum est hoc
bellum. De memorabili hoc prælio audiamus viros doctissimos;
Bossuet, Histoire universelle, part. III, cap. 6: «Mais
l’habileté d’Annibal ne pouvait pas soutenir Carthage, lorsqu’attaquée
dans ses murailles par un général comme Scipion, elle se trouva sans
force: il fallut rappeler Annibal à qui il ne restait plus que des
troupes affaiblies plus par leurs propres victoires que par celles des
Romains, et qui achevèrent de se ruiner par la longueur du voyage. Ainsi
Annibal fut battu; et Carthage, autrefois maîtresse de toute l’Afrique,
de la mer Méditerranée, et de tout le commerce de l’univers, fut
contrainte de subir le joug que Scipion lui imposa.» Montesquieu,
Grandeur et décad. des Romains, cap. 5: «Tout ce que peut faire
un grand homme d’état et un grand capitaine, Annibal le fit pour sauver
sa patrie; n’ayant pu porter Scipion à la paix, il donna une bataille où
la fortune sembla prendre plaisir à confondre son habileté, son
expérience, et son bon sens.» Ed.
—fluctus pacati, seu tranquilli agunt, adpellunt classem ad
aram (f. oram) Carthaginis, ubi obviam eunt castris Romanorum; Lenz.
Dux vetus armorum, scitusque adcendere corda
368
Laudibus, ignifero mentes furiabat in iram
Hortatu, decorisque urebat pectora flammis.
295
«Tu mihi Flaminii portas rorantia cæsi
Ora ducis: nosco dextram: tu primus in ictus
Ingentis Pauli ruis, ac defigis in ossa
Mucronem; tibi pugnacis gestantur opima
Marcelli: Gracchusque cadens tibi proluit
ensem.
292...
337.
Hæc Hannibalis oratio, quam castris ab Adrumeto Zamam translatis ad
milites habuit, quæque est enumeratio ac recensus rerum a se gestarum,
efficta est ex Liv. XXX, 32, et Polyb. XV, 11: quos imitatus est
feliciter Cl. Firm. Didot, in Tragœdia
cui nomen, Annibal. Ed.
—Dux vetus armorum; v. ad, 530.
368
Luxuriantis ingenii verba.
—293. furiabat;
v. ad VII,
617.
—ignifero hortatu, ut flammis decoris, et
urere, ac adcendere pro excitare. Cf. ad VI, 332, et XVI, 513.
295 sq.
Silius definite extulit et exornavit verba Liv. l.l. «Pœnus sedecim
annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus
occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem alicujus pugnas
memoria militem venerat, referebat.»
—Flaminii cæsi; cf. Var. Lect. et sup. V, 655 sq.
—portas, ut mox ruis, defigis et alia pro
portasti, ruisti, etc.
—297. Cf. X, 304 sq.
—298. opima spolia tibi, a te
gestantur, occiso Marcello; vid. ad XIV, 142. Ipse Marcellus olim hæc
spolia tulerat (v. ad I, 133); quo poeta simul respexisse
videtur. De morte Marcelli, v. sup. XV, 334... 380, et de morte Gracchi,
XII,
475 seq.
—299. proluit, ut apud Stat. Theb. VIII,
711. Cf. sup. IV,
166; VII,
663.
—tibi, tuum ensem, a te cæsus.
300
Ecce manus, quæ te pulsantem, belliger Appi,
369
Mœnia sublimis Capuæ de culmine muri
Excelso fusa moribundum propulit hasta.
Ecce aliud fulmen dextræ, quo nobile nomen
Fulvius excepit non unum pectore vulnus.
305
Huc prima te siste acie, cui consul in armis
Crispinus cecidit: me tu comitare per
hostes,
Qui nobis (memini) ad Cannas lætissimus iræ
Servili fers ora ducis subfixa veruto.
300.
Appius Claudius consul in obpugnatione Capuæ vulneratus, et post
deditionem
369
hujus urbis mortuus. Vide Liv. XXVI, 6, 16.
—301. Capuæ sublimis, ut Capuæ altæ,
sup. XVI,
626.
—302. fusa hasta; vid. supra ad I, 267.
303.
De Fulvio, v. XII, 469 sqq. Laus virtutis, qua indignus
est, ei tribuitur, in gratiam militum, a quibus victus est.
—fulmen dextræ; v. ad I, 421.
—nobile nomen; cf. ad IV, 729; VIII, 439, et XII, 470.
—304. excepit pectore vulnus; v. ad V, 594.
306.
De Crispino, vid. sup. XV, 345.
—Proprie non cecidit in pugna, sed ex vulnere mox post
pugnam mortuus est. Vid. Liv. XXVII, 33.
—307. lætus iræ, qui lætatur hoste
interfecto, qui sibi gratulatur eventum, quem ira et atrocitas pugnandi
habuit; Ern.
—308. De Servilio, v. ad VIII, 664, et X, 223 sq.
«Cerno flagrantes oculos; vultumque timendum
310
Non ipso minus ense tuum, fortissime Pœnum
O juvenis: qualem vidi, quum flumine sævo
Insignis Trebiæ complexum ingentibus ulnis
Mersisti fundo luctantem vana tribunum.
At tu, qui gelidas Ticini primus ad undas
315
Scipiadæ patris tinxisti sanguine ferrum,
Incepta exsequere, et nati mihi redde cruorem.
Horrescamne ipsos, veniant ad prælia,
Divos,
Quum stetis turmæ, vidi certantia cælo
370
Quas juga calcantes summas volitare per Alpes?
309.
flagrantes oculos; v. ad I, 126, et V, 275.
—311 sq.
Cf. sup. IV,
589 sq.
314.
Cf. IV,
445 sq.
—315. Scipiadæ; v. ad VII, 106.
317.
Cf. ad I, 56
sq. et h.l. Var. Lect.
—318. «Quum stetis, turmæ, quas calcantes juga
certantia cælo,
370
vidi volitare, etc.» Hic est ordo verborum.
—stetis, intrepidæ ac inmobiles; vel maneatis in acie, quod
τῷ fugere obponitur (v. Ernesti clav. Cic.); vel stetis in gradu,
quod propr. de gladiatoribus dicitur. Lefeb. positum putat pro contra
stetis, ut mox v. 324 sqq., et Virg. Æneid. V, 414, vel
ἀντίοι ἵστανται, ap. Hom. Iliad. XII, 44.
—319. juga Alpium certantia,
altitudine, cum cælo. Cf. ad I, 234; IV, 2, 742; XI, 136, 217; XII, 73.
320
Quum videam, quorum ferro manibusque capaces
Arsere Argyripæ campi, num segnior ibis
Nunc mihi, qui primus torques in mœnia telum
Dardana, nec nostræ facilis concedere
laudi?
320 seq.
Argyripæ campi, campus Cannensis in Apulia. Vid. ad IV, 554, et XIII, 30, in Var. Lect.
—campi capaces, ingentes, qui magnam hominum multitudinem
continere possunt; Drakenb. Nam multa ibi hominum millia pugnarunt ac
ceciderunt.
—321. Arsere campi
ferro ignique vastati; Mars. refulgentes armis, ut ap. Virg. Æn. XI,
602.
—campi armis ardent; Ern. Ego malim intelligere
flagrantes sanguine, ut I, 126 (ubi v. not.), vel fulgentes
strage, ut VII, 486.
—322 sq.
mœnia Dardana, Romana, Romam. Conf. XII, 565 sq.
«Te vero, te, te exstimulem; qui fulmina
contra,
325
Et nimbos, tonitrusque, ac summi numinis iras
Quum starem, perferre ferox hæc vana
jubebas
Nubila, et ante ducem Capitolia celsa petebas?
Quid vos, quîs claro deletum est Marte
Saguntum,
371
Exhorter, quos nobilitant primordia belli?
324...
327.
Cf. XII,
605 seq.
—326. Ipse putius Hannibal fulmina vana
docebat, sup. XII, 627 seq. propter quem fulminis
contemtum nunc milites laudantur.
371
329.
primordia belli; cf. inf. v. 495, et sup. I, 271 sq.
330
Ut meque et vobis dignum, defendite, quæso,
Præteritas dextræ laudes. Divum ipse favore,
Vincendoque senex patriam post trina labantem
Lustra, et non visos tam longa ætate penates,
Ac natum, et fidæ jam pridem conjungis ora,
335
Confisus vobis, repeto: non altera restat
Jam Libye; nec Dardaniis pugna altera
restat.
Certatus nobis hodie dominum adcipit orbis.»
Hannibal hæc: sed non patiens remorantia verba
Ausonius miles, quoties dux cœperat ora
340
Solvere ad adfatus, signum pugnamque
petebant.
330.
defendite, tuemini, laudes Præteritas dextræ, laudem
virtutis hactenus partam.
—331 sqq.
Divum favore Vincendoque senex, debilitatus victoriis. Cf.
ad II, 457, et
VIII, 330. Nam a
domo ei non milites in subplementum mittebantur. Similiter Pyrrhus
fatebatur, de se actum esse, si vel unam de Romanis iterum reportaret
victoriam. Vid. Plut. in Pyrrho.
—332. post trina
Lustra; v. ad XVI, 151.
—patriam labantem, infelici præliorum eventu debilitatam,
nutantem, occasum minitantem, propemodum labentem; Drak. Cf. ad II, 392.
—334. natum et
conjugem; cf. III, 62... 157, et IV, 770 sq.
—335 sq.
Verba Hannibalis apud Liv. XXX, 32: «Roma, an Carthago jura gentibus
darent, ante crastinam noctem scituros: neque enim Africam aut Italiam,
sed orbem terrarum, victoriæ præmium fore.» Cf. v. 390.
337.
Certatus, de cujus imperio certatur.
338.
Pro Scipionis oratione, de qua v. Liv. XXX, 32, et Polyb. XV, 10, poeta
substituit conloquium Junonis cum Jove.
—verba remorantia pugnam.
Hæc procul aeria speculantem nube sororem
Ut vidit Divum genitor, mœstosque sub
acri
372
Obtutu vultus, sic ore effutus amico est:
«Qui te mentis edunt morsus, da noscere,
conjux:
345
Num Pœni casus ducis, et Carthaginis angit
Cura tuæ? sed enim reputa tecum ipsa furores
Sidonios: gentem contra et fatalia regna
Teucrorum quis erit, quæso, germana, rebelli
Fractis fœderibus populo modus? Ipsa malorum
350
Non plus Carthago tulit, exhausitque laboris,
Quam pro Cadmea tu exercita gente
tulisti.
Turbasti maria ac terras, juvenemque ferocem
Inmisti Latio; tremuerunt mœnia Romæ,
Perque bis octonos primus fuit Hannibal annos
355
Humani generis: tempus componere gentem.
Ad finem ventum; et claudenda est janua
belli.»
341 sqq.
Imitat. Virg. Æn. XII,
372
791 seqq. Nec mirum, poetam nunc, in tanto rerum cardine, Deorum
interventu uti.
—344. te mentis edunt morsus, vid. ad VII, 271, et XIII, 274.
—347 sq.
fatalia regna Teucrorum, Romanorum, quibus fato destinatum est
imperium orbis terrarum.
352.
Cf. supra, I, 37.
—354. bis octonos annos, conf. v. 332, et ad XVI, 151.
—355. componere gentem; motus Pœnorum
finire, vel efficere, ut debellati quiescant pacemque petant; conf. Tac.
Hist. IV, 3, pr. et Horat. Od. IV, xiv, 52.
Tum supplex Juno: «Neque ego, mutare
laborans,
373
Quîs est fixa dies, pendenti nube resedi:
Nec revocare acies, bellumve extendere
quæro:
360
Quæ donare potes, quoniam mihi gratia languet,
Et cecidit jam primus amor, nil fila sororum
Adversus posco: vertat terga Hannibal
hosti,
Ut placet, et cineres Trojæ Carthagine
regnent.
356.
claudenda est janua belli formula a Jani templo petita, vid.
Heyne ad Virg. Æn. I, 291... 296, in Exc. IX, et ad VII,
616 sq.
—357 seq.
Imitat. Virgil. Æn. X, 611 seq. ubi similiter Juno Turni mortem
deprecatur. Recte Ernesti: «Non sine ingenio et acumine
373
Junonis character servatus est a poeta. Novimus Deæ adrogantiam; jam
videt omnia contra fieri quam optaverat. Itaque ad preces confugit vel
invita: at quam invidiose id facit, et quam plenæ aculeorum sunt
sententiæ, gratia mihi languet, cecidit primus amor, nil...
posco. Sed ne sic quidem magnam propriæ artis laudem Silius
tuebitur. Nam omnis loci forma descripta est e Virg. l.l.» Quibus est
fixa dies, quæ fato destinata sunt, vel quibus finis constitutus
est, ut οἷς θανάτοιο τέλος πεπρωμένον ἐστίν, ap. Hom. Iliad. γ, 309, vel
πεπρωμένον αἴσῃ, Iliad. ο, 209.
—358. pendenti
nube, eleganter e natura rei, judice etiam Heynio ad Virg. Ge.
I, 214; confer supra ad I, 128, et ad VI, 645.
—360. Quæ donare potes... nil vero
adversus fila sororum... posco.
—361. Ex stomacho loquitur, quasi Jupiter ideo
Pœnos adfligat, quia Junonem, illorum fautricem, desierit amare; Cell.
Conf. Virgil. Æn. X, 613 seq.
—fila sororum, Parcarum, h.e. fata. Virg. Æn. X, 815;
«Parcæ fila legunt.» Ed.
—363. cineres Trojæ cum acerba invidia
adpellat Romanos, ex Trojæ veluti ruinis et cineribus oriundos; Ern. Cf.
ad VII, 493.
Similiter gens recidiva Phrygum dicitur sup. I, 106, ubi vid.
not.
Illud te gemini per mutua pignora amoris
365
Et soror et conjux oro, tranare pericla
Magnanimum patiare ducem, vitamque
remittas,
374
Neve sinas captum Ausonias perferre catenas.
Stent etiam contusa malis mea mœnia, fracto
Nomine Sidonio, et nostro serventur honori.»
365.
tranare pericla, vid. ad III, 662, et XV, 375.
—366. vitamque remittas, concedas,
relinquas; conf. quos Drak. laudavit, Gron. Obss. IV, 2, et
Gothofr. ad lib. 3; cod. Theodos. de divers. rescript.
374
368.
Stent, non diruantur, mea mœnia, Carthago, et
nostro, meo, serventur honori conf. ad I, 26 sq.
370
Sic Juno, et contra breviter sic Jupiter
orsus:
«Do spatium muris, ut vis, Carthaginis altæ.
Stent lacrimis precibusque tuis; sed percipe,
conjux,
Quatenus indulsisse vacet: non longa supersunt
Fata urbi, venietque pari sub nomine ductor,
375
Qui nunc servatas evertat funditus arces.
Æthereas quoque, uti poscis, trahat Hannibal auras,
Ereptus pugnæ: miscere hic sidera ponto,
Et terras inplere volet redeuntibus armis.
370 sq.
Manifesta imitatio Virg. Æn. X, 621 seq.
372.
lacrimis precibusque, propter lacrimas.
—374. pari sub nomine ductor, Scipio
Africanus minor.
376.
Æthereas trahat auras, vivat, formula ant. et Lucret. Conf. Heyne
ad Virgil. Æneid. I, 387, 546; III, 339; ubi auras vitales
carpere, vesci aura ætheria, videbis.
—377. Miscere sidera ponto, ut lib. XIII, v. 587.
—378. terras inplere redeuntibus armis,
iterum armatis, Antiocho ad bellum sollicitato; conf. ad XIII, 877 seq. ubi
Sibylla similiter ultima Hannibalis conamina ac fata canit.
Novi feta viri bello præcordia; sed lex
380
Muneris hæc esto nostri: Saturnia regna
Ne posthac videat, repetat neve amplius
unquam
Ausoniam; nunc instanti raptum avehe leto;
Ne, si miscebit latis fera prælia campis,
Romulei nequeas juvenis subducere dextræ.»
379.
feta bello præcordia; conf. ad X, 14, et XIII, 592.
—lex, conditio.
—383. miscebit prælia; vid. ad I, 69.
—384. Romulei Juvenis, Scipionis.
385
Dum statuit fata omnipotens urbique ducique,
375
Invadunt acies pugnam, et clamore
lacessunt
Sidera: non alio graviores tempore vidit
Aut populos tellus, aut, qui patria arma
moverent,
Majores certare duces; discriminis alta
390
In medio merces, quidquid tegit undique cælum.
Ibat Agenoreus præfulgens ductor in ostro,
Excelsumque caput penna nutante levabat
Crista rubens, sævus magno de nomine terror
Præcedit, Latioque micat bene cognitus ensis.
385...
596.
Descriptio poetica pugnæ ad Zamam, de qua vid. Livium XXX, cap. 33...
35. Polyb. XV, 9... 16, et Appian. Punic. c. 40 sqq.
—statuit, destinat prædicendo,
375
Ern.
—386. Invadunt pugnam, ut IX, 12.
—clamore lacessunt Sidera, conf. ad V, 394. «Tubæ cornuaque ab Romanis
cecinerunt, tantusque clamor ortus, ut elephanti in suos verterentur;»
Liv. l.l.
—387 sq.
«Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum
populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa
ante parta decora aut cumulaturi eo die, aut eversuri;» Liv. XXX, 32.
—390. Imperium orbis terrarum erat magnum
certarminis præmium, in medio quasi positum, h.e. id, de quo certabatur;
cf. sup. ad
v. 335 sq.
391.
Cf. IV,
324 sqq.
—Agenoreus ductor, Hannibal; vid. ad I, 15.
—392. Proprie ipse elevabat caput galea tectum,
vel cristæ in capite alte eminebant, quo terror incutiebatur hostibus;
cf. inf. v. 525, et
sup. ad VII,
295, et XIII,
143.
—penna nutante, vid. ad I, 460, 501; IV, 353.
—393. Crista
rubens, ut sup. v. 279.
395
At contra ardenti radiabat Scipio cocco,
Terribilem ostentans clipeum, quo patris et una
Cælarat patrui spirantes prælia dira
Effigies: flammam ingentem frons alta vomebat.
Sub tanta cunctis vi telorumque virorumque,
376
400
In ducibus stabat spes et victoria solis.
395.
ardenti cocco, sago, seu paludamento; confer inf. v. 526, 527, et sup. ad IV, 268; Drakenb. monet,
Hannibalem in ostro, Scipionem in cocco fingi; nam
purpuram genus esse, ejusque species tum ἀλιπόρφυρον, seu ostrum,
ex ostreo seu sanie muricis, tum κόκκινον seu coccum, ex grano
ilicis humilis; de quo vid. Scalig. Epist. XI, et Salmas. ad Solin.
p. 190 seq.
—397. Cælarat, cælandas curaverat; vid.
ad I, 407.
—spirantes prælia; vid. ad III, 240.
—398. flammam frons alta, h.e. galea, qua
frons tecta erat, vomebat, ut apud Virg. Æn. VIII, 620, ubi vid.
Heyne; conf. sup. ad IX, 449, et X, 107.
399.
Sub tanta vi telorumque virorumque, in tanta
376
multitudine militum, vel, etsi tanta eorum copia erat, tamen
cunctis, etc.
—400. stabat, vid.
ad III,
173.
Quin etiam, favor ut subigit plerosque
metusve,
Scipio si Libycis esset generatus in oris,
Sceptra ad Agenoreos credunt ventura
nepotes.
Hannibal Ausonia genitus si sede fuisset,
405
Haud dubitant terras Itala in ditione futuras.
401...
405.
Conf. IV, 730
sq. et VII, 36,
37. Non satis congruere videntur verba Liv. XXX, 32, ex quibus hæc
translata esse suspicatur Ernesti: «Anceps spes et metus miscebant
animos, contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, quum oculis
magis quam ratione pensarent vires, simul læta, simul tristia
obversabantur.»
Contremuere auræ, rapido vibrantibus hastis
Turbine, et horrificam traxere per æthera
nubem.
Inde ensis, propiorque acies, et comminus ora
Admota, ac dira flagrantia lumina flamma.
410
Sternitur in medium contemtrix turba pericli,
Quæ primis se præcipitem tulit obvia telis,
Gentilemque bibit tellus invisa cruorem.
406.
Contremuere, resonarunt, auræ, strepitu armorum
armatorumque.
—vibrantibus hastis, ut I, 539, ubi vid. not.
—407. Turbine, inpetu, vid. Ind.
—nubem pulveris.
408.
Cf. ad IX, 314, in
Var. Lect.
—409. Conf. V, 275; X, 106.
412.
tellus bibit cruorem, ut X, 268, et XVI, 216.
—Gentilem, Pœnorum, in terra patria pereuntium.
—tellus invisa, et Romanis, et Diis, quia tam sæpe
fœdifraga; Lefeb. Ita certe exponere præstiterit, quam cum Dausq.
terra diu invisa, non visa Afris, quippe qui diu abfuerint
domo.
Fervidus ingenii Masinissa, et fervidus ævi,
In primas Macetum turmas inmania membra
377
415
Infert, et jaculo circumvolat alite campum.
Cærulus haud aliter, quum dimicat, incola Thules
Agmina falcifero circumvenit arta covino.
413 seq.
In ordine pugnæ consertæ arbitrium suum poeta sequitur; Ern.
—414. Macedonum legionem in secunda Pœnorum acie
fuisse, docet
377
Liv. XXX, 33. Macetum, vid. ad XIII, 878.
416.
incola Thules, Britannis: nam Thulen veteres in Britannicis
insulis referebant; vid. ad III, 597.
—Cærulus, non quia cærulei maris incola est, ut Marsus
putabat, sed quia Britanni fuco cæruleo se tingebant; Drak. coll. Cæs.
B. G. V, 14 (Omnes se Britanni vitro (al.
glasto) inficiunt, quod cæruleum efficit colorem) Martial.
XI, 54; Propert. II, xiv, 25... 30 al.
II, xviii, 23... 26, et 31, 32 (ubi
vid. Broukh.) Pontan. in Auctar. Glossar. prisco-Gall. voce
Glassus, et Salm. ad Solin. p. 180. Vir doctus in Misc.
Obss. Vol. V, T. I, pag. 125, suspicabatur coll. Plin. XXVIII, 51,
de sapone Belgico ad capillos rutilandos adhibito cogitandum esse, non
de vitro vel glasto, quo corpus infectum sit, ut horridior ejus
adspectus esset in pugna; conf. Barth. ad Prop. II, 18, 23 et 31, ubi
etiam monet, cæruleum colorem late patere.
—417. covinus
currus, cujus axes falcati erant, proprius Belgarum, a quibus
adcepere Britanni, ab illis oriundi; conf. quos Dausq. et Drak. jam
laudarunt, Mel. III, 6, Tac. vit. Agric. c. 35 (ubi vid. Ernest.);
Martial. XII, 24; Lucan. I, 426; Pontan. l.l. hac voce, du Cange
Gloss. med. Latin. et inpr. Scheffer. de re vehic. II, 22.
Graia phalanx patrio densarat more catervas,
Intentisque adstat nulli penetrabilis
hastis.
420
Inmemor has pacti post fœdus in arma
Philippus
378
Miserat, et quassam refovebat Agenoris urbem.
418.
Graia, Macedonica. De phalange densata Macedonum et
sarissis vel prælongis hastis intentis, h.e. protentis, valli
instar objectis; vid. Liv. XXXI, 39; XXXII, 17, XXXIII, 8; XLIV,
41; Curt. III, 2, et Polyb. II, 66; XII, 20 sq. et inpr.
XVIII, 9, 12... 15.
—419. Intentis, ut ap. Virgil. Æn. XI, 606.
—hastas protendunt, et ap. Hom. Iliad. ε, 300; πρόσθε δόρυ
ἔσχον, Lefeb. Conf. Var. Lect.
420 sq.
Philippus XV anno belli Punici pacem cum Romanis fecerat
378
(Liv. XXIX, 12 seq.); et post illud fœdus vel nova auxilia submiserat
Hannibali, vel vetera non revocaverat; Cell. Conf. sup. XV, 286 sqq.
—420. has, catervas.
—421. Agenoris urbem, Carthaginem, vid.
ad I, 15.
—quassam, ut VIII, 250; XIII, 36; XV, 7.
Rarescit multo laxatus vulnere miles,
Atque aperit patulas prostrato corpore late
Inter tela vias; inrumpit mole ruinæ
425
Ausonius globus, et perjuria Graia resignat.
Archemorum Rullus, Teucrum Norbanus, et
ambo
Mantua labenti genitrix dimiserat ævo.
Obtruncat Samium bellacis dextra Caleni.
At Clytium Selius, Pellæum et vana tumentem
430
Ad nomen patriæ Clytium; sed gloria Pellæ
Haud valuit misero defendere Daunia tela.
422 seq.
Conf. V, 381
sq. ibique not.
—miles, Macedones eorumque phalanx.
—424. mole ruinæ, ceu ruina jugentis molis
et ponderis; Ern. Cf. IX, 504.
—425. perjuria Graia, Macedonas perjuros,
fœdifragos.
—resignat, solvit, rumpit, laxat.
426
sq.
ambo labenti ævo, Romani senes, quod virtutem auget et inpetum
arguit, nec a ratione poetica alienum est, quum passim, ut IV, 745 et X, 310, labi
dicantur, quæ ad finem vergunt vel pereunt; Ern. Ad senectutem jam
retulit Marsus.
429.
Pellæum, a Pella oriundum, oppido natalibus Alexandri celebri,
unde vana tumentem, superbientem illa patria sua; Ern. Confer
ad I, 306, in Var.
Lect. et ad XI,
381.
—431. defendere, vid. ad V, 490.
—Daunia, Romana, vid. ad I, 291.
Sævior his Latios vastabat Bruttia signa
Lælius increpitans: «Adeone Œnotria tellus
379
Detestanda fuit, quam per maria aspera, perque
435
Insanos Tyrio fugeretis remige fluctus?
Sed fugisse satis fuerit. Latione cruore
Insuper externas petitis perfundere terras?»
432 seq.
«Hannibal in secunda acie et subsidiariam aciem Italicorum militum
(Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures, quam sua voluntate,
decedentem ex Italia sequuti) instruxit;» Liv. XXX, 33. Hos
Latios, Italos (vid. ad XII, 412, in V.L.), qui per
adposit. etiam Bruttia signa vocantur, Lælius increpat fugatque.
Cf. Appian. de reb. Pun. e. 44, et Polyb.
379
XV, 12, qui tamen hos solos in lævo Pœnorum cornu stationem servasse, et
Numidas fugisse, tradunt.
—Sævior his, quia in populares, etsi perfidos, sæviebat.
—433. Œnotria
tellus; vid. ad
I, 2, et VIII, 46.
436 seq.
Fuga vestra jam satis est turpis: at multo fœdius minusque condonandum,
quod nunc paratis nos, populares vestros, in Africa cædere, Latino
sanguine terram exterriam inbuere.
Hæc dicens Silarum, meditantem in prælia,
telo
Prævenit: hasta volans imo sub gutture sedit,
440
Et vitæ vocisque vias simul incita clausit.
Virgilio Caudinus, acerbo Sarris Amano
Sternitur: adcendunt iras vultusque virorum,
Armorumque habitus noti, et vox consona
linguæ.
Quos ubi nudantes conspexit Hamilcare
cretus
445
Terga fuga, «state, ac nostram ne prodite gentem,»
Vociferans subit, et convertit prælia dextra.
Qualis in æstiferis Garamantum feta veneno
Adtollit campis ferventi pastus arena
Colla Parætonius serpens, lateque per
auras
380
450
Undantem torquet perfundens nubila tabem.
438.
meditantem in prælia, vid. ad V, 315, in Var. Lect.
—telo prævenit, ut hasta occupat, V, 237, ubi vid. not.
—439 sq.
Conf. IV, 171
sq. IX, 569;
Virg. Æn. X, 346 sq.
—sedit, vid. ad I, 540.
442.
virorum, Bruttiorum.
444.
Conf. Appian. rer. Pun. cap. 44.
—cretus, natus, ut passim ap. poetas, de quo vid. Schræderi
Observat. p. 70, 71.
—445. ne prodite, vid. ad II, 247.
447 seq.
Conf. XII, 6
sqq. Ibi tamen multo aptior est comparatio quam h.l. ubi vix videas
quo referri possit, nisi forte, quæ et Marsi sententia fuit, ad furorem
inpetumque Hannibalis pugnam instaurantis.
—449. Parætonius; vid. ad III, 225.
Continuo infesta portantem cuspide vulnus
Inpedit antevolans Herium; cui nobile
nomen
Marrucina domus, clarumque Teate ferebat.
Atque illi magnum nitenti, et laudibus
hostis
455
Adrecto, capuli ad finem manus ilia fodit,
Quærebatque miser morienti lumine fratrem,
Quum juvenis subit, et, leto stimulatus acerbo,
Pleminius sævum mucronem ante ora
coruscat,
Ac fratrem magno minitans clamore reposcit.
380
452.
Inpedit Herium, conatum Herii, vulnus infligere parantis.
—453. Conf. ad VIII, 519 seq.
—num facinus nitenti, Hannibalis cædem molienti vel
paranti, et hinc omnes conligenti vires.
455.
Adrecto, incitato, laudibus hostis, spe gloriæ, ex cæde
tanti hostis redundaturæ; cf. Var. Lect.
—456 sq.
Vix in toto carmine una pugna narratur, cui non fratres, gemini,
tergemini etiam, intersint: nempe ita ornatus epici augentur, et h.l.
sine fratrum mentione sarcasmorum occasio non fuisset; Ern.
—Quærebat, circumspiciebat Pleminium fratrem,
cupiens et exspectans ejus vindictam.
—458. ante ora Hannibalis.
—coruscat, vid. ad I, 434.
460
Huic proles Barcæ: «Germanum reddere vero
381
Si placet, haud renuo: maneant modo fœdera nostra,
Hasdrubalem revocare umbris: egone aspera
ponam
Unquam in Romanos odia? aut mansuescere corda
Nostra sinam? parcamque viro, quem terra crearit
465
Itala? tum manes inimicos æde repellat
Æterna, socioque abigat me frater Averno.»
Sic ait, et clipei propulsum pondere toto,
Lubrica qua tellus lapsantis sanguine fratris
Fallebat nisus, prosternit, et occupat ense.
470
Extendit labens palmas, Heriumque jacentem
Amplexus, juncta lenivit morte dolorem.
460 sq.
proles Barcæ, Hannibal; cf. ad I, 72. Quod si tu Hasdrubalem
381
in Italia cæsum mihi revocaveris, ego tibi reducam Herium: hoc sit fœdus
de restituendis fratribus; Cell.
—465. Var. Lect.
—466. socio Averno, ab inferis vel campis
Elysiis, ubi sociati seu juncti, h.e. una olim erimus, me abigat,
societatem meam ac consuetudinem in locis inferis fugiat.
469.
Fallebat nisus, inpediebat et minuebat vim standi pugnandique;
conf. I, 554.
—occupat ense, vid. ad V, 237.
471.
Drak. comparavit sup. IX, 408 sq. Virg. Æn. IX, 445; Stat. Theb.
II, 642 seq. Ovid. Met. V, 71 sq. Eurip. Suppl. 106 sq.
Tum Libys invadit mixtæ certamina turbæ,
382
Convertitque ruens per longum hostilia terga:
Ut quum fulminibus permixta tonitrua mundum
475
Terrificant, summique labat domus alta parentis,
Omne hominum in terris trepidat genus; ipsaque ob
ora
Lux atrox micat, et præsens adstare viritim
Creditur intento perculsis Jupiter igne.
472 seq.
Hannibalem terga hostium vertisse, nullibi Livius quidem diserte
adnotavit; sed ubique
382
Pœni pedes referunt: unde suspectum Silium habeo, ne illam scenam ideo
finxerit, ut sequenti comparationi, quam apto ornatu et satis magnifice
extulit, locus esse posset; Ern. Enimvero Liviana hujus prælii
descriptio brevior est, quam aliorum historicorum, et Appianus de reb.
Pun. cap. 44; diserte memorat, Hannibalem primum restituisse lævum
cornu, a Lælio et Masinissa fusum, (ut Silius sup. v. 444) deinde cum Liguribus, Gallis,
Pœnis Afrisque in Romanos inpetum fecisse, ita ut diu anceps pugna
fuerit; cf. et c. 45.
—474. mundum, vid. ad III, 611.
—475. labat, vid. ad II, 392.
—summi parentis, Jovis, domus alta, Ὀλύμπιον δῶμα,
Διὸς χαλκοβατὲς δῶ. Iliad. α, 426.
—477. viritim, singulis hominibus, non, ut
Lefeb. exponit Gall. en personne.
—478. intento igne, ut II, 114, et XI, 88.
Parte alia, ceu sola forent discrimina campo,
480
Qua miscebat agens truculentus Scipio Martem,
Aspera pugna novas varia sub imagine leti
Dat formas. Hic ense jacet prostratus adacto;
Hic saxo perfracta gemit lacrimabilis
ossa;
Ast hos (turpe) pavor fusos projecit in
ora;
383
485
Horum adversa dedit Gradivo pectora virtus.
479...
502.
Silius variavit exornavitque verba Livii XXX, v. 34, extr. Conf.
Polyb. XV, 12 sq. Ea parte campi, qua Scipio pugnabat, pugna novas
dat leti formas, novum spectaculum, et ab illo, quod equitatus in
cornibus dederat, diversum, scilicet stragem (v. 486) mercenariorum militum;
Lenz.
—479... 482.
«Novum de integro prælium ortum est, etc.» Liv. l.c. Verba ceu sola
forent discrimina campo, etc. Scipionis virtutem et inpetum
exaggerant, qui nunc demum pericula et extremam perniciem hostibus
adferebat; Ern.
—480. miscebat
Martem, vid. ad
I, 69; miscebat agens Martem, ut miscet agens
turbam ap. Virg. Æn. I, 191, ubi vid. Heyne.
—481 seq.
novas leti formas, ut mille leti facies, IV, 591 (ubi vid. not.),
et IV, 437.
—483. saxo, more heroum jacto (vid.
ad IX, 395), vel e
funda emisso a Balearibus, quorum copias Hannibal habebat; Ern.
—484 seq.
Feracissima sententiarum
383
brevitate designantur, qui turpi formidine fugientes cæduntur, quique
vulnera in pectore adcipiunt; Ern. Cf. ad V, 594. Turpissimum erat facie prona
cadere; Lefeb.
Ipse super strages ductor Rhœteius instat;
Qualis apud gelidum currus quatit altior Hebrum,
Et Geticas solvit ferventi sanguine Mavors
Lætus cæde nives, glaciemque Aquilonibus actam
490
Perrumpit stridens sub pondere belliger axis.
486.
ductor Rhœteius, Romanus, Scipio, vid. ad I, 115.
—487 seq.
Conf. sup. I, 433 seq. et IV, 430 sq. ibique nott.
—Hebrum et Geticas nives refer ad Thraciam, propriam
Martis sedem; conf. ad XI, 475 seq.
—489. Lætus cæde, ut ap. Horat. Od. IV,
xiv, 51, et ej. Sat. II, iii, 223.
—actam, coactam, constrictam, concretam.
—490. sub pondere stridens axis, currus;
confer IX, 300,
et ad IV,
442 seq.
Jamque ardore truci lustrans fortissima quæque
Nomina obit ferro: claris spectata per orbem
Stragibus obcumbit late inter tela juventus.
491...
502.
«Novum de integro prælium ortum est: quippe ad veros hostes perventum
erat, et armorum genere, et usu militiæ, et fama rerum gestarum (quas
poeta singulatim recenset), et magnitudine, vel spei, vel periculi
pares: sed et numero Romanus superior erat et animo;» Liv. XXX, 34,
extr.
—lustrans, Scipio.
—492. Nomina, vid. ad IV, 729.
—obit, adgreditur, invadit, ut IV, 342. Cf. Polyb. XV, 14.
—493. juventus non apte dicuntur Pœni, qui
in Italia jam tot annos stipendia meruerant; Lenz.
Qui muros rapuere tuos, miserasque nefandi
495
Principium belli fecere, Sagunte, ruinas;
Qui sacros, Trasymene, lacus, Phaethontia
quique
Polluerant tabo stagna; ac fiducia tanta
Quos tulit, ut Superum regi soliumque domosque
384
Irent direptum, mactantur comminus uno
500
Exitio; redduntque animas, temerata ferebant
Qui secreta Deum, et primo reserasse
negatas
Gressibus humanis Alpes: formidinis hujus
Plena acies propere retro exanimata ruebat.
495.
Principium belli, vid. sup. ad v. 329.
—496 seq.
sacros lacus, vid. ad XII, 215. Nympha Trasymeni lacus Agylla
sup. V, 17.
—Phaethontia stagna, vid. ad VII, 149.
—498 sq. tulit, extulit... domus,
templum Jovis Capitolini, solium, in quo Jovis statua erat
collocata; vers. 500, qui ferebant,
384
differebant, spargebant in vulgus famam de Alpibus summis, parte cæli et
sedibus Cælicolarum (secreta, sacra, arcana deorum), quas
gressibus suis profanarint: Formidinis hujus plena acies, hæc
facinora ab ipsis commissa, Saguntum dirutum, inquinati fluvii, tentata
Jovis Capitol. sedes, Alpes profanatæ, formidinem quamdam et vindictæ
divinæ metum ipsis insinuabant: Lenz.
—solium domusque Jovis, Capitolium, δεινῶς pro ipsa Roma,
ut et passim Tarpeia saxa, arces, rupes,
scopuli, vid. Ind.
—500... 502.
Conf. ad III,
496... 499.
—temerata, vid. ad I, 11; II, 472, et III, 499.
—501. Similia passim obvia.
—reserasse viam per Alpes, ut IV, 196.
—502. Recte Ernesti: «formidinis hujus,
cujus? num Scipionis, e v. 491? an hujus, quam cædum adspectus
præbebat, e v. 493?
Alterutrum profecto cogitavit poeta; at languidius (certe obscurius)
cogitata expressit.»
Haud secus, ac tectis urbis Vulcania pestis
505
Quum sese infundit, rapidusque incendia
flatus
Ventilat, et volucres spargit per culmina
flammas:
Adtonitum erumpit subita formidine
vulgus,
Lateque ut capta passim trepidatur in urbe.
504 sq.
Formido illa illustratur hac comparatione, de qua vid. sup. ad v. 91 sq.
—506. Ventilat, vid. Gothofr. ad l. 5, Cod.
Theodos. de malef. et Mathem. Drak.
Verum ubi cunctari tædet dispersa virorum
510
Prælia sectantem, et leviori Marte teneri,
385
Omnes in caussam belli auctoremque malorum
Vertere jam vires tandem placet. Hannibal unus
Dum restet, non, si muris Carthaginis ignis
Subdatur, cæsique cadant exercitus omnis,
515
Profectum Latio: contra, si concidat
unus,
Nequidquam fore Agenoreis cuncta arma virosque.
509...
521.
Scipio ipsum Hannibalem quærit, et ad certamen singulare provocat.
Livius etiam hujus certaminis nullam mentionem facit: Appianus autem
rer. Pun. c. 45 tradit, duces illos re vera invicem concurrisse, quo
citius decerneretur. Scipionem tædet, dispersa prælia sectari,
inmorari cædibus
385
militum fugientium, in quo est magna at inutilis opera; Ern. Sed
dispersa prælia sectari dicitur, nisi me omnia fallunt, qui
variis locis pugnat, et modo in hos, modo in illos inpetum facit,
præcipue dux, qui passim inclinatam aciem restituit, vel hostes
repellit. Sic spargere ferrum ac bella sup. I, 267, et IX, 277, ubi vid. not.
Scipio nolebat amplius diversis locis, cum leviori Marte, h.e.
gregariis militibus virisque minus fortibus, sed cum ipso Hannibale
pugnare. Cf. IV,
265 sq.
—515. non profectum esse Latio, non
profuisse quidquam Romanis.
—516. Agenoreis, Pœnis. Vid. ad I, 15.
Illum igitur lustrans circumfert lumina campo,
Rimaturque ducem: juvat in certamina summa
Ferre gradum, cuperetque viro concurrere, tota
520
Spectante Ausonia; celsus clamore feroci
Provocat increpitans hostem, et nova prælia poscit.
517.
lustrans, lustrando quærens, ut X, 43, et XV, 787; Drak. Cf. similis locus apud Nost.
Fénélon, Aventures de Télémaque,
lib. IX; Combat d’Adraste et de Télémaque. Ed.
—518. in certamina summa, in ea loca, ubi
certamen quum maxime fervet; Lenz. Immo, in certamen summum, supremum et
gravissimum, sc. cum ipso Hannibale.
—520. celsus, ut IX, 234, et ingens adparuit apud
Virg. Æn. X, 579, ubi vid. Heyne ad v. 572. Scipio «celsus
corpore, vultuque ita læto, ut vicisse jam crederes:» Liv. XXX, 32
extr.
Quas postquam audivit voces conterrita Juno,
386
Ne Libyci ducis inpavidas ferrentur ad aures,
Effigiem informat Latiam, propereque coruscis
525
Adtollit cristis: addit clipeumque jubasque
Romulei ducis, atque humeris inponit honorem
Fulgentis saguli: dat gressum habitusque
cientis
Prælia, et audaces adicit sine corpore
motus.
522.
Hannibal certamini singulari et vitæ periculo a Junone, cui hanc veniam
Jupiter sup. v. 382
sq. dederat, subducitur, et quidem simulacro Scipionis conflato, ut
eadem hujus deæ fraude Turnus ap. Virg. Æn. X, 633 sqq. quem locum
Silius etiam sup. X, 83 sq. sed hic ad verbum fere
expressit. Cf. Heyne ad Virg. l.l. Loca Hom. Iliad. φ, 599 sq.; χ, 7
sq.; et Virg. Æn. XII, 498 sq., a Drak. laudata, conferenda potius sunt
sup. X, 83
sq. Ceterum, si Appiano rer. Pun. cap. 45 et 46, fides habenda,
Hannibal
386
et cum Scipione, et cum Masinissa in certamen singulare descendit.
—523. Nam si Hannibal verba Scipionis ad singulare
certamen ipsum provocantis audivisset, non detrectasset illud vir
fortis. Cf. Heyne l.c.
—524 sq.
Effigiem cristis Adtollit, altiorem facit inposita ei galea cum
cristis. Vid. sup. ad
v. 392. Verba fere Virg. Æn. X, 638 seq.
—525. jubas,
galeam, propr. cristas, ut V, 166.
—528. motus sine corpore, vanos,
adumbratos, non veros; effigies, etc. imago equi celeris et
fugacis; Lenz.
Tum par effigies fallacis imagine vana
530
Cornipedis moderanda cito per devia passu
Belligeræ datur ad speciem certaminis umbræ.
Sic Pœni ducis ante oculos exsultat, et ultro
Scipio Junoni similatus tela coruscat.
At, viso lætus rectore ante ora Latino,
535
Et tandem propius sperans ingentia, Pœnus
Quadrupedi citus inponit velocia membra,
Et jacit adversam properati turbinis hastam.
533.
Scipio Junoni, a Junone similatus, effictos, efformatus,
ejus effigies. Cf. V.L.
535.
propius sperans ingentia, variata, et incommode quidem, sententia
proxime antecedens, viso lætus rectore Latino ante ora: Hannibal
lætabatur, se Scipioni ita propinquum esse, ut eum cominus conficere
posset, atque ita ingentia sperabat, h.e. magnæ, inclitæ cædis
spem concipiebat; Ern. Cf. V.L.
—537. turbinis pro vulg. cum turbine, h.e.
inpetu.
Dat terga, et, campo fugiens, volat ales imago,
Tramittitque acies: tum vero, ut victor, et alti
540
Jam compos voti, ferrata calce cruentat
387
Cornipedem, et largas Pœnus quatit asper habenas.
«Quo fugis, oblitus nostris te cedere regnis?
Nulla tibi Libyca latebra est, o Scipio, terra.»
Hæc ait, et stricto sequitur mucrone volantem,
545
Donec longinquo frustratum duxit in arva
Diversa spatio procul a certamine pugnæ.
Tum fallax subito simulacrum in nubila cessit.
538.
Cf. Virg. Æn. X, 646. Silius luxuriat.
—539 sq.
alti voti, magni. Cf. v. 535.
—540. ferrata
calce, ut VII,
696, ubi vid. V.L.
387
542.
Quo fugis, oblitus, inmemor, te cedere, fugere ex
nostris regnis, Libya, quod regnum jam tuum esse putabas; Lenz.
coll. Virg. Æn. X, 649.
545.
frustratum, deceptum Hannibalem, duxit volans et falsus,
similatus Scipio, h.e. simulacrum ejus. Verba longinquo spatio,
diversa, procul, languent.
—546. Diversa arva, remota a campo, ubi
pugnabatur, ut V, 458.
Fulmineus ductor, «Quisnam se lumine cæco
Composuit nobis, inquit, Deus? aut latet idem
550
Cur monstro? tantumne obstat mea gloria Divis?
548
seq.
Fulmineus, vid. ad I, 421.
—Composuit se nobis, vid. ad I, 39.
—lumine cæco, imagine ignota, obscura, quæ me inlusit et
fefellit, ut mox monstrum veluti larva, falsum Scipionis
simulacrum; Ernesti, coll. sup. I, 496; et Virg. Æn. VII, 376, ubi Heyne
monstra exponit terrores et phantasmata furentis animo objecta.
Meo qualicumque judicio res et sententia h.l. omnino ita expedienda est:
Hannibal ex eo, quod simulacrum illud subito in nubila cesserat,
conligebat, se cum Deo aliquo pugnasse, hujusque itaque lumen
(nam Dii in clara luce mortalibus adparere solent, de quo v. Heyne ad
Virg. Æn. I, 402 seq. in Exc. XIII) cæcum fuisse, h.e.
obscurum, occultatum, non visum (vid. ad V, 3), vel latuisse hunc deum in
monstro, in forma insolita. Vid. ad II, 650.
—550. tantumne obstat mea gloria Divis, num
tantopere meam gloriam invident mihi Dii, ut tali fraude eam mihi
eripiant, et ratione tam inhonesta ipsisque indigna?
Sed non avelles unquam, quicumque secundus
Cælicolum stas Ausoniæ, non artibus hostem
Eripies verum nobis.» Frena inde citati
388
Convertit furibundus equi, campumque
petebat,
555
Quum subitæ occulto pestis conlapsa
tremore
Cornipedis moles ruit, atque efflavit anhelo
Pectore, Junonis curis, in nubila vitam.
551. secundus,
propitius, stas, es (vel adstas, h.e. adjuvas)
Ausoniæ, Italiæ, Romanis.
—552. verum hostem, ipsum Scipionem, non
imaginem ejus.
—553 sqq.
Recte Ernesti, quod etiam mihi in mentem venit et aliis haud dubie
levioribus: «Quemadmodum
388
in omni Hannibalis oratione poeta bene et cum judicio hominis
adrogantiam et ἀσεβειαν quamdam expressit, ita quoque nunc aptus inluso
Hannibali furor videtur, quo converso equo campum petit, ubi verum
Scipionem obfendat. Fallor, aut id consilium magis heroicum est, quam
Turni ap. Virg. Æn. X, 680 sq.»
—555. pestis, febris.
—556. Cornipedis moles, equus robustus,
Cell. Immo ingens. Cf. XII, 108; XV, 337, et ad III, 46.
Tum vero inpatiens, «Vestra est hæc altera, vestra
Fraus, inquit, Superi: non fallitis: æquore mersum
560
Texissent scopuli, pelagusque hausisset et undæ.
Anne huic servabar leto? Mea signa secuti,
Quîs pugnæ auspicium dedimus, cæduntur; et absens
Adcipio gemitus vocesque et verba vocantum
Hannibalem; quis nostra satis delicta piabit
565
Tartareus torrens?» Simul hæc fundebat, et una
Spectabat dextram, ac leti fervebat amore.
558.
Dejectus de consilio revertendi Hannibal jam, apta furoris progressione,
desperationis documenta prodit, optat, ut se texissent scopuli,
etc. atque nunc demum de morte sibi inferenda cogitat; Ern. Cf. Virg.
Æn. X, 666 sq.
—559 sq.
Inpatienter adeo hanc calamitatem fert Hannibal, ut præ tali vita vel
mortem in undis malit, quam pluribus sup. v. 259 sq. detestatus est; Drak. De hac morte
vid. ad IV,
669 sq.
561 sq.
Cf. Virg. Æn. X, 672 sq.
—562. pugnæ
auspicium, ut XIII, 154, ubi vid. not.
—564 seq.
An hæc satis congrua sint Hannibalis animo, addubito: quamvis non
ineptum sit existimare, hominem etiam inmanem et adrogantem ita
calamitatis extremæ sensu frangi et emolliri posse, ut hæc talia in
mentem recurrant; Ern.
—delicta Hannibalis eo spectant, quod auctor fuit belli et
calamitatis patriæ.
—delicta piabit Tartareus torrens, cf. XIII, 869 sq.
—565. hæc fundebat
verba, ut XII,
292.
—566. Spectabat dextram, ut manus sibi
inferret, necem sibi ipse conscisceret. Cf. II, 705 sq.
Tum Juno, miserata virum, pastoris in ora
389
Vertitur, ac silvis subito procedit opacis,
Atque his adloquitur versantem ingloria fata:
570
«Quænam te silvis adcedere caussa subegit
Armatum nostris? num dura ad prælia tendis,
Magnus ubi Ausoniæ reliquos domat Hannibal armis?
Si velox gaudes ire, et compendia grata
Sunt tibi, vicino in medios te tramite ducam.»
567 sq.
Recte Ernesti: «Quum
389
poeta Hannibalis animum ita adfectum finxisset, ut reverti in aciem
cuperet, vel spe reditus frustratus vitæ finem circumspiceret, non satis
erat, ut exemplo Virg. Æn. X, 685 seq. Junonem induceret moriendi
consilium inpedientem. Nam tum in Hannibale cupiditas revertendi iterum
valuisset. Itaque novam Junonis fraudem nectit, qua Hannibalem spe
revertendi fallens eo abduceret, unde reverti non posset.»
—569. versantem ingloria fata, agitantem
consilia turpia mortis sibi inferendæ. Nam indigna est heroe omnis mors,
qua non in pugna et manu viri fortis adjicitur, præcipue, quam sibi ipse
infert, quoniam hujus causa plerumque est timor ac desperatio. Cf.
ad II, 705 sq., et
III, 123.
—572. Magnus Ausoniæ Hannibal Scipio
præclare dicitur. Nemo non sentit quam callide tali ἀντονομασια
simulatus pastor duci aduletur, simul et superbiam moveat.
575
Adnuit, atque onerat promissis pectora largis
Pastoris, Patresque docet Carthaginis
altæ
Magna repensuros, nec se leviora daturum.
Præcipitem et vasto superantem proxima
saltu
Circumagit Juno, et, fallens regione viarum,
580
Non gratam invito servat celata salutem.
575.
onerat promissis, multa ac magna facit ei promissa.
—577. repensuros, pensuros.
578 sq.
Vid. Var. Lect.
—580. celata Juno, occultato numine suo,
sub effigie pastoris latens; Drak. Sic latet v. 549.
390
Interea Cadmea manus, deserta pavensque,
Non ullum Hannibalem, nusquam certamina cernit
Sævi nota ducis: pars ferro obcumbere credunt,
Pars damnasse aciem, et Superis cessisse sinistris.
585
Ingruit Ausonius, versosque agit æquore toto
Rector, jamque ipsæ trepidant Carthaginis arces.
Inpletur terrore vago cuncta Africa pulsis
Agminibus, volucrique fuga sine more
ruentes
Tendunt adtonitos extrema ad litora cursus,
590
Ac Tartessiacas profugi sparguntur in
oras:
Pars Batti petiere domos, pars flumina Lagi.
390
581 sqq.
Fugam Pœnorum poeta, ut et Appian. rer. Pun. c. 46, absentiæ Hannibalis
tribuit, et quæ de illa breviter dixerunt Liv. XXX, 35 pr.; et Polyb.
XV, 14 extr., exornavit.
—Cadmea manus, Pœnorum exercitus. Vid. ad I, 6.
—deserta a duce.
—584. damnasse aciem, sponte et tædio
adversæ fortunæ actum pugna excessisse; Ern. Cf. Heins. ad Ovid. Met.
III, 84; et sup. ad
II, 595; III,
331; VIII,
494.
585.
æquore, campo.
—586. Rector, Scipio.
588.
sine more ruentes, vid. ad X, 31; et XII, 449, in Var. Lect.
—589. extrema ad litora Oceani
occidentalis.
—590. In Hispaniam trajiciunt. Cf. ad VI, 1.
—591. Batti domos, cf. ad III, 252 sq.
—flumina Lagi, Ægyptum. Vid. ad I, 196.
Sic ubi, vi cæca tandem devictus, ad astra
Evomuit pastos per secula Vesbius ignes,
Et pelago et terris fusa est Vulcania pestis,
391
595
Videre Eoi (monstrum admirabile!) Seres
Lanigeros cinere Ausonio canescere lucos.
592 sq.
Cavit sedulo poeta, ne quis eam fugam vere exstitisse arbitretur: ita ad
miraculum usque eam exaggerat, auctum etiam illud comparatione hac; Ern.
Cineres Vesuvii Constantinopoli nonnunquam ac Tripoli incidisse,
Ætnæosque in Indiam delatos esse, memorant etiam historici, illud
Procop. hist. Goth. lib. II, hoc Ctesias in Indicis ap. Phot. cod. 72.
Cf. Fazell. rer. Sicul. Decad. I, ii, c. 4; Capac. hist. Neapol. II, 8; Camarra de
Teate Antiq. I, 6, et Barthol. de Peregrin. Medici p. 33. Non
mirum itaque ingenti hac hyperbole poetas uti, et vel cineres horum
montium latissime sparsos, vel sonitum longissime exauditum fingere.
Conf. ad
V, 399; Burm. et Heins. ad Val. Fl. II, 620, et IV, 509.
—vi cæca, vid. ad V, 3.
—593. Vesbius, vid.
ad VIII, 654.
—594. pestis, vid. ad I, 174. De Eois Seribus
391
eorumque lanigeris lucis, vid. ad VI, 4.
—595. monstrum, cf. ad II, 650. Vides ipsum poetam
sensisse, quanta hæc sit hyperbole.
At fessum tumuto tandem regina propinquo
Sistit Juno ducem, facies unde omnis, et atræ
Adparent admota oculis vestigia pugnæ.
600
Qualem Gargani campum, Trebiæque paludem,
Et Tyrrhena vada, et Phaethontis viderat amnem
Strage virum undantem; talis (miserabile
visu!)
Prostratis facies aperitur dira maniplis.
Tum superas Juno sedes turbata revisit.
605
Jamque propinquabant hostes, tumuloque subibant,
Quum secum Pœnus: «Cælum licet omne soluta
In caput hoc compage ruat, terræque dehiscant,
Non ullo Cannas abolebis, Jupiter, ævo;
597.
regina deorum.
—598. facies, adspectus.
600 sq.
Quemadmodum olim Hannibal lætus viderat ingentem Romanorum, sic nunc
tristis Pœnorum stragem videt.
—campum Gargani, Apulum, Cannensem. Cf. ad I, 50, et IV, 561.
—601. Tyrrhena
vada, Trasymenum, lacum Etruriæ. Cf. ad I, 49 et 52.
—Phaethontis amnem, vid. ad VII, 149.
604.
turbata, ut turbidus I, 477, ubi vid. not.
—turbata, sollicita de fato Hannibalis; Lenz.
606
sq.
Ernesti: «Poetæ hoc institutum est, quod etiamnum adroganter et cum
minis loquitur Hannibal, qui ap. Liv. XXX, 35: fassus in curia est,
non prælio modo se, sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in
pace inpetranda esse. Sed nec inepte fecit Silius, quod ex animo
Hannibalis nunc ea veluti præmonstravit, quæ sequenti tempore contra
Romanos moliebatur, postquam se ad Antiochum contulerat.»
—Cælum... ruat, cf. Lucan. I, 73, et sup. ad XVI, 650.
—in caput hoc, meum, δεικτικῶς.
—608. Cannas, memoriam victoriæ Cannensis,
abolebis, cf. ad I, 61.
Decedesque prius regnis, quam nomina gentes
610
Aut facta Hannibalis sileant: nec deinde relinquo
Securam te, Roma, mei; patriæque superstes
Ad spes armorum vivam tibi; nam modo pugna
Præcellis, resident hostes: mihi satque
superque,
392
Ut me Dardaniæ matres atque Itala tellus,
615
Dum vivam, exspectent, nec pacem pectore norint.»
Sic rapitur, paucis fugientum mixtus, et
altos
Inde petit retro montes tutasque latebras.
612 sq.
vivam tibi, o Roma, ad spes armorum, ad metum armorum,
i.e. dum vivam, habebis
392
cur metuas arma mea: nam modo pugna præcellis, uno tantum prælio
nos vicisti, et hostes tui resident, nunc quiescunt; at
mihi satque, etc. h.e. semper tibi metuendus ero; Lenz. Sed
Withof. emend. nam modo pugna Præcellis; sed adhuc hostes
supersunt, scil. Philippus Macedoniæ et Antiochus Syriæ reges, quos
Hannibal deinde adiit, vel inritavit infensos jam Romanis. Vid. Var.
Lect.
616.
«Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum
perfugit: ... adcitus inde Carthaginem, etc.» Liv. XXX, 35. «Sunt qui
Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde præparata nave ad regem
Antiochum extemplo profectum tradant;» ibid. cap. 37 extr.
—Sic, ita animatus.
—rapitur, raptim fugit.
Hic finis bello: reserantur protinus arces
Ausonio jam sponte duci. Jura inproba ademta,
393
620
Armaque, et incisæ leges, opibusque
superbis
Vis fracta, et posuit gestatas bellua turres.
618.
Reserantur arces, ut I, 14.
—619. De pacis conditionibus cf. Liv. XXX, 37;
Polyb. XV, 18, et Appian. rer. Pun. cap. 54, qui inter illas etiam hanc
fuisse tradunt, ut liberi legibus suis viverent Pœni. Hinc Silius
ab iis in diversa abit, si jura ademta, vel incisas leges
cum Drak. ad ademtam Pœnis αὐτονομίαν retuleris, ut incisæ leges
eodem sensu dictæ sint, quo spes omnis reditus incisa ap. Liv.
II, 15, et XXXV, 31. Sed inproba jura Dausq. interpretatur
licentiam quidvis agendi per nefas, quo veluti jure, sed inprobo,
grassati sint Pœni; Lefeb. potestatem quidvis nefarie moliendi, contra
pacta et fœdera; Cell. jura in alienas civitates et regiones, ut
Masinissæ, etiam in insulas, Siciliam et adjacentes.
—jura, leges Pœnorum, inproba quia
393
læsionem fœderum cum Romanis ictorum suasisse videri poterant;
adempta jura et arma, quod contra tradunt historici; opibus
vis fracta, opes imminutæ; Lenz. Vide Var. Lect.
—620 sq.
Leges incisas Dausq. Cell. et Lefeb. exponunt leges pacis,
columnis aut tabulis ligneis, lapideis vel æreis incisas, de quo v.
Aretin. de bello Punico primo p. 31.
—Arma Drak. referebat ad naves rostratas, vel, ut Dausq. et
Cell., ad quævis arma militaria, de quibus Hannibal ap. Liv. XXX, 44:
«Tunc flesse decuit, quum ademta nobis arma, incensæ naves, interdictum
externis bellis.»
—Vis fracta opibus superbis: nam Pœni jubebantur «naves
rostratas, præter decem triremes, tradere, elephantosque, quos haberent
domitos, neque domare alios (unde mox posuit gestatas bellua
turres); bellum neve in Africa, neve extra Africam, injussu populi
Rom. gerere; frumentum stipendiumque auxiliis præstare; decem millia
talentum argenti solvere.» Vid. Liv., Polyb. et Appian. ll.cc.
Excelsæ tum sæva rates spectacula Pœnis
Flammiferam adcepere facem, subitaque procella
Arserunt maria, atque expavit lumina
Nereus.
622 seq.
Scipio naves a Pœnis traditas et «provectas in altum incendi jussit.
Quingentas fuisse omnis generis, quæ remis agerentur, quidam tradunt:
quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Pœnis, quam si
tum ipsa Carthago arderet;» Liv. XXX, 43 extr.
—Ibid. Excelsæ rates, μακρὰ πλοῖα, Polyb.
—623. procella, vi
incendii; Lenz.
625
Mansuri compos decoris per secula rector,
Devictæ referens primus cognomina terræ,
Securus sceptri, repetit per cærula
Romam,
394
Et patria invehitur sublimi tecta triumpho.
625.
«Scipio pace terra marique parta, in Siciliam Lilybæum trajecit: inde
Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus;» Liv.
XXX, 45 pr. Cf. Polyb. XVI, 23, et Appian. rer. Pun. c. 65 et 66.
—626. Ante Scipionem quidem duces Romanos, v.c.
Coriolanum, Fidenatem et alios, a populis vel oppidis devictis cognomina
adcepisse, sed primum Scipionem a devicta terra, jam
monuit Dausq. Cf. Liv. XXX, 45 extr.
—627. Securus sceptri, certus de summo
imperio Romæ parto Pœnis devictis; Ern. et Lef. Male Dausq. et Cell.
repudiato titulo regis, oblato illi in Africa, ut antea in Hispania,
XVI, 278 sq. non
autem h.l. securus, ut sæpe, negligens, spernens,
significat.
—cærula, v. ad I, 21.
Ante Syphax, feretro residens, captiva premebat
630
Lumina, et auratæ servabant colla catenæ.
394
629...
650.
Triumphus Scipionis, qualem Romani nondum viderant, ornate et per partes
describitur. Cf. Appian. l.l. et similis triumphi pictura ap. Ovid.
Trist. IV, 2.
—629. Syphacem in triumpho ductum
tradunt Polyb. XVI, 23; Appian. rer. Pun. c. 28; Val. Max. VI, 2;
Corn. Severus ap. Senec. Suasor. VII, et ipse Silius sup. XVI, 272 sqq. Sed Tibure
eum haud ita multo ante triumphum Scipionis mortuum esse, memorant
Livius XXX, 45, et Mariana lib. II. Hos sequi Silium, regisque mortui
imaginem in ferculo circumlatam esse, quoniam non feretro
resederint, qui vivi in triumpho sint circumducti, sed pedibus
currum triumphantis imperatoris præcesserint, suspicabantur Cell. Drak.
et Lefeb. refragg. Dausq. et Ernesti, cujus hæc nota est: «Videntur mihi
argutari et doctrina sua abuti, qui non vivum Syphacem, sed ejus
effigiem a poeta describi existimant, in solo ferculo hærentes,
quæ simulacrorum tantum machina fuerit. Quis probet poetam, et Silium
inprimis, ita in ordinem cogi? Et cui non Syphax residens, premens
lumina, catenis indutus, vivum potius, quam pictum persuadeat? Nec
rara est consuetudo Silii a Liviana sententia discrepandi, ubi omnis
historia dissentit.» Huic opinioni favet alius poetæ locus sup. XVI, 272 sq. nisi et
ibi de picto, non vivo Syphace agi censeas. Neque tamen dissimulandum
est, ita parum apta esse verba feretro residens. Poeta forte, vel
suum ingenium, vel alios scriptores sequutus, putavit, Syphacem et animo
et corpore ægrum in ferculo sedisse.
—Captivi reges nonnunquam feretris seu ferculis elatis sub tropæis
imponebantur; Lenz. collato Burm. ad Propert. III, iii (al. iv), 18,
qui illud ex numis illustravit, et mox citra necessitatem
signabant pro servabant reponendum censuit.
—630. Lumina premebat, pudore subfusus,
quia captivus erat.
—colla, quæ plerumque mox frangebantur laqueo, aut securi
feriebantur, auratæ servabant catenæ, vid. Broekhus. ad Prop. II,
i, 33.
Hic Hannon, clarique genus Phœnissa juventa,
Et Macetum primi, atque incocti corpora
Mauri,
Tum Nomades, notusque sacro, quum lustrat arenas,
Hammoni Garamas, et semper naufraga Syrtis.
631.
Hannon, captus in Hispania. Vid. XVI, 72 sq.
—clari κατὰ. genus Phœnissa juventus, Pœni.
—632. Macetum, de quibus vid. sup. ad v. 414
—incocti, adusti sole, corpora, nigri, Mauri.
Cf. II, 439, et
VIII, 267.
—633 sq.
Nomades, Numidæ.
—notus sacro,
395
quum lustrat arenas, Hammoni Garamas, cf. ad I, 414, et III, 648 sq.
—634. Syrtis,
Nasamones aliique populi Syrtici, semper naufraga, cf. ad I, 408, et II,
63.
395
635
Mox victas tendens Carthago ad sidera palmas
Ibat, et effigies oræ jam lenis Hiberæ,
Terrarum finis Gades, ac laudibus olim
Terminus Herculeis Calpe, Bætisque lavare
Solis equos dulci consuetus fluminis unda:
635 sq.
In ferculis simulacra devictorum oppidorum, montium, populorum, regum,
fluviorumque portabantur.
—Hic mos gestandi devictarum gentium regumque simulacra
pulcherrimis versibus expresserunt Racine, Mithridate,
act. III, sc. 1:
Tandis que l’ennemi, par ma fuite trompé,
Tenait après son char un vain peuple occupé;
Et, gravant en airain ses frêles avantages,
De mes états conquis enchaînait les images;
et Crébillon, Rhadamiste et Zénobie, act. II, sc. 2:
Ce peuple triomphant n’a point vu mes images
À la suite d’un char en butte à ses outrages:
La honte que sur lui répandent mes exploits
D’un airain orgueilleux a bien vengé les rois.
—victas tendens Carthago ad sidera palmas, feminæ habitu,
ut solitum, depicta; Cell. Etiam mœsto vultu. Cf. Ovid. Trist. IV, ii, 2, et 43, 44, ad quæ loca vid. Burm.
et Harles. Simulacra urbium eburnea quandoque, quandoque lignea; Dausq.
coll. Quintil. VI, 4, et Plin. V, 5.
—636. effigies ore jam
lenis Hiberæ, veluti vultu declarans se victam et bello fractam;
Ernest.
—637 sq.
Cf. ad I, 141,
142.
—638 sq.
Bætis lavare solis equos, etc. ut ultimus fere Hispaniæ Occid.
fluvius in sinum Gaditanum influens. Cf. ad III, 399.
640
Frondosumque apicem subigens ad sidera
mater
Bellorum fera Pyrene, nec mitis Hiberus,
Quum simul inlidit ponto, quos adtulit, amnes.
396
Sed non ulla magis mentesque oculosque tenebat,
Quam visa Hannibalis campis fugientis
imago.
645
Ipse, adstans curru, atque auro decoratus et ostro,
Martia præbebat spectanda Quiritibus ora.
640
seq.
subigens, agens, N. Heins. (cf. ad XIII, 610) sursum agens, ut
subjicere et submittere, Drak. cf. ad I, 673.
—mater bellorum fera Pyrene, quod bellicosissimi populi sub
Pyrenæis habitant; Cell. Verbis non mitis Iberus Dausq. putabat
Silium pinxisse fluvium velut indignabundum et captivitati obluctantem.
Ernesto ambiguum videtur, utrum designaverit adcolas bellicosos et
feroces, an fluvii ipsius amnibus multis aucti vim et inpetum, quo in
mare Mediterr. inferatur. At posterior sententia non dubia est propter
verba v. 642, quibus
ratio continetur, cur non sit mitis, de qua voce vid. ad IV, 85. Omnia h.l. ad
ornatum spectant.
—642. Amnes sunt Sætabis, Turia, seu
Turius, Sucro, Bilbilis, Sicoris aliique. Vid. Mela II, 6, et
Mariana III, 18.
—Vultus innuitur ferox Hiberi, aquam ex urna effusam in pontum
impellentis; Lenz.
396
645.
Ipse Scipio.
—auro, corona aurea (vid. Gell. V, 6; Liv. XXX, 15),
et veste auro sparsa (Plin. IX, 36; XXXIII, 3).
—ostro, purpura, toga picta et tunica palmata (cf. Liv.
l.l.). Ὁ στρατηγὸς ἔστεπται μὲν ἀπὸ χρυσοῦ καὶ λίθων πολυτίμων, ἔσταλται
δ’ ἐς τὸν πάτριον τρόπον πορφύραν, ἀστέρων χρυσῶν ἐνυφασμένων· καὶ
σκῆπτρον ἐξ ἐλέφαντος φέρει καὶ δάφνην, etc. Appian. rer. Pun. c. 66, in
descriptione triumphi Scipionis.
Qualis odoratis descendens Liber ab Indis
Egit pampineos frenata tigride currus.
Aut quum Phlegræis, confecta mole
Gigantum,
650
Incessit campis tangens Tirynthius astra.
Salve, invicte parens, non concessure Quirino
Laudibus, ac meritis non concessure Camillo.
Nec vero, quum te memorat de stirpe Deorum,
Prolem Tarpeii mentitur Roma Tonantis.
647 sq.
Cf. ad III,
615, et XV, 79
sq. Comparatio Scipionis cum Baccho et Hercule, qualis ap. Virg. Æn.
VI, 802 seq., qui locus Silio haud dubie ante oculos obversabatur. Cf.
ibi Heyne.
—odoratis ab Indis, ob frutices bene olentes et aromata,
quorum ferax est India, inpr. cinnamomum et nardos. Vid. Strab. XV,
p. 695; Phot. c. 241; Ovid. Fast. III, 720.
—648. currus
pampineos, pampino inplexos.
649.
De Gigantomachia, in qua præcipue Herculis partes fuere, et campis
Phlegræis, vid. ad IV, 275.
—confecta mole Gigantum, cæsis Gigantibus, monstris inmensi
corporis. Cf. sup. ad
v. 556.
—650. tangens astra, summa conspicuus
gloria, ut sublimi feriam sidera vertice ap. Hor. Od.
I, i, 36, ubi vid. Jani.
651 sq.
Silius Scipionem Romulo et Camillo æquat, qui ambo adpellantur urbis
conditores; Barth. Adv. X, 13.
—Salve, ut χαῖρε, voc. pietatis ac honoris, quo, quicumque
eo dignissimus est, et cujus favorem expetimus, sive sit Deus, sive
homo, sive adeo res, divino honore colenda, compellatur. Cf. Jani ad
Hor. Od. I, xxxii, 15.
—parens urbis, pater patriæ: cujus tituli honos notus
est.
653 sq.
Dignus es et dignum te præstas divinæ originis fama. Vid. ad IV, 475, 476.
FINIS.
342
1.
descenderet Put.
—2. tulerant conj. N. Heins.
—5. acciperet Oxon. et Cell. ut v. 14; XVI, 2, et ap. Ovid. Fast. IV,
260; Liv. XXIX, 14, et Cic. harusp. resp. c. 13. Sed vulgatum quoque
bene se habet; conf. Gron. ad Liv. XXIX, 11.
—6. degerit ex Oxon. et Put. recepit Cell.
suadente Barth. Adv. X, 13, ut et ad præteritam Scipionis Nasicæ
vitam pertineat.
—8. petita aderant, scilicet sacra, reposuit
Nicander et deinde alii. Pro vulg. Cybellen, vel Cybelen,
Barth. Adv. XIII, 7, Cybele legendum putabat, quod edidere
Cell. (qui tamen Cybelle scripsit) et Lefeb. Ego Cybebe
edidi, prob. Drak. vid. ad VIII, 363. Cybeben emend.
343
N. Heins.
—9. Versus fœde a librariis corruptus; atque
omnis, vel in omnis codd. scripti et priscæ edd. præter
Mediol. in qua intrepidus legitur, pro quo Wolfius in Basil.,
Colin. et Dausq. in trepidis substituere. Deinde cedente
Senatu Put. Gryph. aliæque edd. antt. accedente S. Ox. Parm.
et al. sedente S. ed. Marsi. Hinc atque intrepidus, magno
cedente Senatu, edidere Cell. (qui interpretatur, cedente S. id
munus tamquam optimo) Drak. et Ernesti, (qui exponit, intrepidus,
fretus et excitatus Patrum judicio, ac jussus, cedente Senatu)
prob. Barth. Adv. X, 13, et XIII, 7. Sed ex verbis cedente
Senatu non, nisi fidiculis adhibitis, commodam extorquebis
sententiam: epitheton vero intrepidus non modo alienum est ab
h.l. et a Scipione, cui nulla timendi vel trepidandi causa erat, sed
etiam ab antiqua omnium fere librorum scriptura nimis abhorret, et haud
dubie ex glossa vel emendatione inrepsit. atque ominibus, vel
a. in numérum, vel a. in nomen magno cedente Senatu (h.e.
concedente S. ut XI, 94), vel denique (quod non displicebat
Drak. cui tamen ne sic quidem hic locus persanatus videbatur) a.
intrepidus, magno censente Senatu, emend. N. Heins. a.
innocuus magno censente S. (h.e. optimus judicio Senatus) reposuit
Lefeb. Quæ conject. ceteris omnino præferenda est, judice etiam Ernesti,
qui eam in contextum recepisset, nisi eadem sententia jam v. 5... 7, præoccupata esset.
Enim vero supra oraculi verba expressit poeta, nunc docet, Scipionem
virum optimum a Senatu judicatum esse. Neque tamen dissimulo, vocem
innocuus nimis tenuem esse, et vix bene dici posse, innocuus
obvius properabat. Quæ quum ita sint, ego levi mutatione antiquæ
lect. scripsi, adque os amnis, magno censente Senatu nisi malis
jubente Senatu, ut jussus apud Liv. conf. not. Possis
etiam h.l. restituere: Puppe; equite en omni magnoque sequente
Senatu, Obvius, etc. quibus verbis plane respondet locus Ovid. Fast.
IV, 293; Omnis eques mixtaque gravis cum plebe Senatus Obvius ad
Tusci fluminis ora venit. voc. intrepidus etiam displicuit Withof.
quia obvius sequitur, et ille conj. atque ominibus magno
adcedente Senatu, vel potius ex vett. libris, Puppe, atque ante
omnes, magno cedente Senatu.
—13. trementia Oxon.
344
unde tranantia conj. Barth. Adv. X, 13.
—14. sonoram puppim, h.e. cymbalis et
tympanis perstrepentem, quod sequitur, corrig. N. Heins. Non male!
—15. Vulgo Tibridis. Sed vid. ad VIII, 367.
22.
movere, aut liquere, aut fovere (ut fovere
nidum) emend. N. Heins. refragg. Burm. et Drak. quia
nosse quis loca dicatur,
345
quæ incolat, vel in quibus frequenter versetur, et noscere, quæ
adeat; conf. Passerat. ad Prop. I, vi, 1.
—23. nota Marsi Ven. sec. operarum lapsu, et
hinc aliæ edd.
34.
mala R. 1, et Med. probb. Barth. Adv. XIII, 7, Drak.
346
Lefeb. Ern. Vulgo male credita, quod Barth. l.c. exponit,
sinistro rumore dilata; non æquæ male credita famæ opinabatur
N. Heins. de qua conject. idem valet, quod de simili sup. ad IV, 569, diximus:
non æqua populo mala credita fama suspicabatur Hœfftius in Peric.
crit. quæ lectio eumdem, quem nostra, sensum præbet, vid. not.
—38. gubernant Ox. Put. Tell. R. 1,
Parm. Med. prob. N. Heins. quum de omni prole Cybeles agatur. Vulgo
gubernat, quod revocavit Lefeb. regno consorte malebat
Barth. Adv. XIII, 7, ut simul jugis illa trium regnorum catena, et
fratrum dominantium felix et bonarum rerum fecunda concordia
indicaretur.
347
—42. auris hoc est aures, Oxon. et Putean.
æra conj. N. Heins. quem vide ad Prudent. hymn. Romani
v. 200.
56.
prægressos, et mox servent suspicabatur
348
N. Heins.
67.
Immemor hic Put. Immemoris Marsi Ven. poster. operarum
errore, et inde aliæ edd.
350
77.
missique minantur ex emendat. N. Heins. edidi cum Lefeb.
missique minentur in Oxon. Putean. omnibusque edd. ante Juntinam,
in qua Nicander primus hunc locum corrupit, et ex ingenio etiam addidit
integrum versum, Ductori monuisse fuit, sit fidus, et ictum Observet
fœdus, neu pacis jura resolvat, Stet regno, etc. Hanc scripturam
falsam esse, vel sola vox Observet, quam mox sequitur
servet, persuasit Drakenb. Nihil tamen mutare sustinuit, nec eo
audacior esse voluit Ern. qui hac interpolatione expeditiorem reddi
orationem monet. Recte: sed et languidior fit, præmissis potissimum vss.
67 seq. ubi poeta notionem rupti fœderis jam omnibus fere poetarum
coloribus adumbravit; quumque exquisitior doctiorque esset, ab indocto
et audaci Nicandro sententia ejus diluta est ac dilatata, adsutis
laciniis, quibus sublatis bene procedit, vid. not.
—78. pacta Oxon. et Put. Conf. Heins. ad
Ovid. Met. VII, 700; XIV, 36, et Ep. Her. XX, 18. Vulgo
facta.
83.
at pro vulg. et scripsi, probb. Barth. Adv. XIII, 7,
N. Heins. et Drakenb. Hæc Latius et sed cassa tacite
edidit Lefeb. non inprob. Ern. Deinde monebat Put. Parm. et al.
edd. ut et conj. Barth. l.c. Recte, opinor: et non modo monita
mox sequuntur, unde vulgatum prætulere N. Heins. et Drak. sed et
movet.
—87. vafra arte corrig. N. Heins. ad
Ovid. Epist. Her. XVI, 314, quoniam de una tantum arte castrorum
incensorum h.l. mentio fit.
88.
intecta pro vulg. intorta e Put. recepi non inprob.
N. Heins. qui tamen malebat intexta,
351
quod etiam adrisit Drak. Lefeb. (qui illud edidit) Cort. et nobis;
confer Heins. ad Ovid. Met. V, 446.
—90. furtum, non furtim, Oxon. Put.
R. 1, Parm. Med. Deinde nitentibus umbris, R. 1, Parm.
Med. intentibus v. Put. invitantibus v. conj.
N. Heins. et mox celerata incendia; quod posterius placere
potest. Τὸ celata, hoc est clam inmissa, ex compendio forte
scribendi ortum, et languet, quia cum tacita jungitur. Totum
potius versum ejiciendum censerem, qui salvo sensu abesse potest, nisi
in poeta luxuriantis ingenii versarer.
—92. conjecti ex probabili conject.
N. Heins. edidit Lefeb.
—94. late exspatiantur emendat.
N. Heins. et claræ, scilicet flammæ, Burm. prob. Drak. ut
apud Virg. Æn. II, 569, dant clara incendia lucem; conf. sup.
X, 557, 558.
Sed τὸ clare eodem sensu et doctius dictum crediderim.
—95. ramos pro frenos conj. Dausq.
flumine (velut torrente) pro lumine Barth. Adv.
X, 13; Et volucri effrenes p. l. flammas, scilicet ignes,
vel Et se mox volucri p. l. flammæ emend. N. Heins. Et
Pœnos volucri p. flamine (h.e. adflatu, vel vento, quo alitur
incendium) flammæ tentabat
352
Burm. Sed sanum esse locum recte existimant Lefeb. et Ern.
tenebras pro frenos, et
v. 96,
ceu pro cum legendum videbatur Withof. ceu turbine,
et
v. 101,
furit undique malebat N. Heins.
—103. semustaque scripsere Drakenb. Lefeb.
et Ern. Conf. ad
III, 16.
—104. Albenti favilla Oxon. Put. R. 2,
ut cava f. apud Petron. c. 120, et forte candens f. apud
Virgil. Æn. III, 573, unde probavit N. Heins. et recepit Lefeb.
Vulgatam lect. defendit Drakenb. coll. Martial. I, 42, et recte jam
monuit, candentem favillam in Virg. l.l. eodem sensu exponi
posse, quo etiam illam ceperint ibi Cerda, et Scalig. ad Sever. Ætn.
v. 509.
108.
Et somno Put. Et summo Parm. Exsomnem, vel E
sponda opinabatur N. Heins. De verbis multa precantem,
quæ et me semper obfenderunt, Barth. Adv. XIII, 7, ita disputat:
«Hæc captivitatem potius, quam liberationem ab inminentibus flammis,
signant. Multa precari regem in suis castris, inter manus
satellitum suorum, quam absonum est? potius dira precantem, fastu
videlicet barbaro et regio in ausos tam inmane, et quidem furto, hostes.
Nam regem minime mollem inducere alioqui vult, quum mox pugna commissa
inter agmina adversa medium evolasse dicat.» Reliqui interpretes h.l.
tacent. Poeta forte scripsit multa frementem; conf. inf. v. 116.
—109. juncto agmine conj. N. Heins.
qui tamen recte monuit, juncto
353
aggere pro junctis castris dici posse. Idem malehat
sociarunt. At sequitur mox lenierat.
—115. Emend. ereptum ex morte, quoniam
certe non hostibus Romanis, sed ignibus fuerit cinctus Syphax in castris
adcensis, qui et mox jactet, Romanos timuisse claro die pugnæ potestatem
facere.
—118 sq.
Barth. Adv. XIII, 7, et XV, 7, nota dignum dicit, quod poeta
h.l. et v. 114,
212, 214, 225, 230, ac al. passim, pluribus spondeis vulgaribusque
verbis compositis carmen perdat, quæ cursum orationis incidant, curamque
illam, a Plinio indicatam, ingenio plane caruisse arguant.... Omnino
studium poetæ in hoc libro et in fine carminis elanguisse
354
videtur; conf. tamen Heyne in not. ad Virgil. Æn. VIII, 596.
—120. propera͞nt, vel properarunt
Put. properebant R. 2. properabant conj.
N. Heins. vel properabat quod ex ed. Benessæ recepit
Lefeb.
124.
agmina prima Put. oculis librarii in v. 127, evagantibus; Ern.
—125. vana manus Oxon. Putean. R. 1,
Parm. Med. et Mart. Herbip. ed. unde nava m. ex emendat.
N. Heins. edidi cum Lefeb. et Ern. prob. Drak. Conf. ad I, 549. Vulgo
sana manus, ut sensus sit, Romani prudenter pugnantes tamquam
sanæ mentis homines; Cell. Withof. conjicit: contra sana manus
Rutuli, lætusque ruebat.
—127. Ita hunc locum restituit N. Heins.
vides ut agmine Oxon. Put. Tell. Parm. Med. Mart. Herbip.
vides ut ab agmine Benessa. agmine primo Ox. et Ben. Mox
volitet Put. Vulgo Videsne, vides, ait,
agmine
355
primus Massylus volitat.
—130. Voc. casti suspectum et ex
castris, quod versu proxime subsequenti obcurrit, prognatum
videbatur N. Heins. At vid. not.
—137. vectorem emend. N. Heins. ut ap.
Ovid. A. A. III, 555. Sed Drak. bene monet, rectorem etiam
equitem dici Tac. Ann. I, 65 (ubi confer Ernesti) Claud.
356
in Eutrop. II, 423, et Lucan. VII, 530.
—138. vanumque fugæ ex emend. Dausq. et
N. Heins. recepi cum Lefeb., qui ita in duobus antiquis, nescio
quibus, legi dicit. Vulgo vanamque fugam, ex qua lect. non facile
commodam exsculpes sententiam.
—139. e vulnere primus edidit Parisiis
Colinæus, quem sequuti sunt pauci, sed et ipse Drak. qui toto fere h.l.
tacet.
—140. pudendum pro vulg. pudenda ex
emend. N. Heins. edidi cum Lefeb. (qui nihil de ea re notavit) et
Ernest. prob. Drak. Hunc loquendi modum Silius in deliciis habet; vid.
App. manicæque pudendæ Additæ corrig. Dausq. manicæque pudendæ
Addita scripsit Cellar.
—141. o exemplum malebat Barth. Adv.
XV, 7, ut magis erigeretur sententia. Male! tollenda potius major
distinctio post lætis, quod jam vidit N. Heins.
—142. strinxere malebat N. Heins. quia
vincla præcesserunt: quod tamen eum non obfendit supra XVI, 72, 74.
357
147.
at invisus conj. Barth. Adv. XV, 7, non male, judice etiam
Drakenborch.
150.
innixa corrig. N. Heins. et innisa tacite edidit
Lefeb.
—151. numine emend. Barth. l.c. coll.
v. 154, 183, et sup. XVI, 16, 17, ut Hannibalem, ob rerum gestarum
magnitudinem, nunc ruente pæne republ. ut Deum tutelarem suspexerint
Pœni.
—156. patrumque primus edidit Nicander,
monentis est ex emend. N. Heins. moventes R. 2.
Vulgo monentes.
—157. videat, non videas, Oxon. Put.
R. 1, Parm. Med. Mars. et Mart. Herbip. Post hunc versum Nicander
duos alios inculcavit, Tolle moras, patriæque celer succurre cadenti,
Hannibal, et nostris depelle a mœnibus hostem. Eos jam ejecit
Drakenb. suadente N. Heins.
358
163.
Destrictis R. 1, Parm. Med. Vulgo Districtis; vid.
ad XVI, 528.
—166. capiens Ox. Vulg. cupiens.
—169. rapidis scripti, R. 2, Basil.,
Wolfii et quædam aliae. rapidum pleræque edd. priscæ.
raptum conj. N. Heins.
175.
agitarit, non agitabat, scripti et primæ edd.
trepida conj. Livin.
359
—178. celeratis opinabatur N. Heins.
ut sup. v. 91.
—180 sq.
Ita legitur h.l. in MSS. et antt. edd. ante Junt., in qua Nic. pro
referat reposuit referant, et iteram duos adjecit versus,
detracturum ignibus atris Omnia, et excidium extremum Carthagini
adesse. In quam se referant patriam, suaque inclita facta Commemorant,
strages Italis quas fecerit oris. Pro detracturum
N. Heins. conj. depasturum; recte, opinor; saltem
ingeniose.
184.
abtutu Ox. prob. Barth. Adv. X, 13, ut non adspexerit
legatos, ob indignitatem rei, sed obliquis limisve oculis intuitus sit.
Deinde et ægram Expendit tacite curam, secum, etc. ex cod. Tell.
recepit Lefeb. Non male!
—185. tacite Oxon. tacitus
R. 1, ad marg. Vulgo tacito secum prob. Barth. Adv. l.l. nec
inprob. N. Heins. ut tacito non sit adverb. sed a cum
pendeat.
—187. durum Put. R. 1, Parm. Med. et
Mart. Herbip. Conf. Virg. Æn. XII, 924, ibique interpretes.
360
—199. Vertantur ed. Basil. Wolfii, et inde
Colin. D. Heins. Dausq. el Cell.
—200. Vulg. Anno, vid. ad lib. II, v. 277.
—202. fremens maluerit N. Heins. Sed
vulgatum quoque bene se habere, jam monuit Drak. coll. Liv. XXX, 20
pr.
203.
redeuntum, scilicet in patriam, Oxon. Put. R. 1, Parm. Ben.
Mart. Herbip. non inprob. N. Heins. nisi quod prætulerit terga
vertentem, vel potius redeunti, vel cedenti, quum
sermonem esse de solo Hannibale ex sequentibus adpareat. Sed cum
Hannibale etiam milites ejus ex Italia decedebant.
361
—211. reputat satis ex probabili emend.
Scalig. et N. Heins. edidit Cell.
—212. visu Gryph.
362
222.
Sim dignus, vel Di, dignus castigabat N. Heins. At
vid. not.
—224. numen Parm. et totum cecidisset
nomen E. vel potius cecidissent culmina E. opinabatur
N. Heins. Vulgo Elisæ, vid. ad I, 81.
—225. Quin! tunc sat reposuit Lefeb.
Quid? tum sat compos? corrig. N. Heins. ut repetitio esset
verborum v. 221. Ego
legendum crediderim: Quid? tum sat compos, scilicet mentis fui,
quum non, etc. Sed τὸ qui doctius pro vulg. quum
positum videri potest.
—231. Quid prohibet malebat N. Heins.
quem vid. ad Ovid. Met. X, 88. gressus, non gressum
Put.
—234. ac vertite conj. Livin. age,
vertite N. Heins. qui et
v. 235 τὸ ut post
363
faxo concinnius abesse monuit, idque firmavit multis poetarum
exemplis, quibus alia adjecit in not. ad Ovid. Met. XIII, 875, et Drak.
ad h.l.
240.
et rupe Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. Ben. et Mart. Herbip. in
quibus etiam mox imbribus pro nubibus legitur, ut et in
Marsi edd. Vulgo e rupe. Aliquid gravioris mendi subesse
suspicabatur Barth. Adv. XV, 7, qui et h.l. alia perperam, alia
nimis severe reprehendit.
364
249.
acer Oxon. et Putean. Vulgo ater, quod præstiterit.
—255. veniensque a puppe procella recte,
puto, emend. N. Heins. et edidit Lefeb. prob. Drak. qui monet,
vento, a puppi vel tergo spirante, Hannibalem longissime a finibus
Italiæ rejectum esse, et similiter dixisse Virgil. Æneid. III, 130,
surgens a puppi ventus, et Æn. I, 115, ingens a
vertice (h.e. desuper, non, a prora, ut Drak. adcepit, nam sequitur)
In puppim ferit; Stat. Theb. III, 29, ingens a puppe
Notus, Hom. Odyss. δ, 357, ᾗ λιγὺς οὖρος ἐπιπνείῃσιν ὄπισθεν, et
Eurip. Troad. 19, μένουσι δὲ Πρύμνηθεν οὖροι. Ernesti putat, hæc loca
non satis convenire, inprimis ob sequentia antennæ inmugit: quod
non satis adsequor.
—257. migrante profundo corrig. Barth. Adv.
XV, 7, ubi monet, perire omne videnti profundum (forte
profunditatem, altitudinem), quum navis imo videatur subsessura,
ipsumque
365
mare migrare ad Superos. Sed vid. not.
—258. frementia omnino legendum videbatur
Drak. quia Silius ubique Hannibalem inpavidum finxisset. Sed cf.
v. 268, ac sup.
I, 530, 532,
et II, 476,
ibique nott.
264.
ubi illæ Put. et R. 2. Vulg. et illæ.
—267. Tarpeio, non Tarpeii, tres
scripti cum R. 2, et Parm.
271.
alte exundantis arenæ, ex imis barathri pontici cavernis
ebullientis, vi ventorum subtus agente, emend. Barth. Adv. XV, 7,
et edidit Cell. Recte, opinor.
366
—278. It pro Hic conj.
N. Heins.
—280. Capuæ et gaza seposta Rom. 1, Med.
Mart. Herbip. Capuæ et gaza et seposta ed. Basil. Wolfii, Colin.
D. Heins. Dausq. Cell.
—281. duci, h.e. a duce seposta, malebat
Lefeb.
—289. motoque præstiterit
367
judice N. Heins. At Drak. putabat emphasin esse in voce
toto: opus habuisse toto maris inpetu ad obprimendum
Hannibalem.
291.
transtris, vel rostris pro castris legendum
censebat N. Heins. Barthius Adv. XV, 7, castra
exponebat naves seu classem, de quo vid. Cerda et Heyne ad Virg. Æn.
III, 519, et V, 669. Sed castra adversa vulgari sensu
capienda sunt, nec quidquam h.l. mutandum est, vel mutandum credidissent
viri docti, nisi grandis h.l. lacunæ suspicione seducti
368
essent, vid. not.
295.
Quoniam Flaminii corpus nusquam inventum est post pugnam, neque adeo
portari a quoquam vel adferri potuit, Lefeb. emendavit Tu mihi
Flaminii portas te in ovantia cæsi Ora ducis, ut τὸ mihi
eleganti hellenismo (vid. ad I, 46, in Var. Lect.), et te
portas pro te fers vel inpetu ruis dictum sit, de qua
vi intensa verbum portare occurrat apud Lucret. VI, 581.
Sed præclara est nota Ernesti: «in hoc loco omni non necesse est, ut
historiæ veritatem urgeamus, quam nec in ceteris partibus adcurate
sequutus est poeta. Quomodo etiam quis ovat, qui cæsus
est? et cur quis inpetum faciat in ora cæsi ducis? Vulgata tamen
lectio levissima mutatione ita constitui potest, ut cum historia
congruat Silius, et sensus sit expeditissimus, et, ni fallor, unice
verus. Lego rorantia cæde Ora. Hæc autem Ora non sunt
Flaminii, sed ejus militis, qui Flaminium interfecerat. Tu mihi portas,
h.e. obfers ora sanguine Flaminii, quem olim cædebas, rorantia, ac
veluti ex illa cæde adhuc inbuta, h.e. tu is es, qui olim Flaminium
confecisti; eodem modo, quo mox alium adloquitur: Gracchus cadens
tibi proluit ensem. Jam etiam sequentia optime cohærent, nosco
dextram. Deinde recordemur oportet, supra V, 645. Ducarium quemdam
diserte nominari a poeta, qui inprimis inpetum in Flaminium fecerit.
Neque in verbis quidquam est, quod a consuetudine Silii abhorreat. Sic
de militibus obviam euntibus et se ostendentibus sup. I, 312, obvia
quisque Ora duci portat. Sic et rorantia IV, 447; V, 459; VII, 324.»
—299. perluit malebat Drak. quia Burm. ad
Petron. cap. CXX, docuerit, perluere majoris efficaciæ esse, et
notare penitus madefacere, proluere autem leviter
369
adspergere.
—302. protulit Oxon. et Put.
pertulit edd. Marsi, Junt. et Ald. perculit Gryph. et Nut.
prob. Drakenb.
—306. comitante libri veteres tam scripti
quam editi. cecidit, me tum comitante per hostes, ed. Benessæ,
prob. Lefeb.
317.
si post veniant legitur in Putean. ed. Junt. et aliis inde
expressis. Sed rectius sublntelligitur; vel, ut Drak. putabat, votum
Hannibalis est, pugnam cum ipsis Diis exoptantis; cf. not. ad I, 58.
—318 seq.
Ita h.l. restituit ex vett. libris
370
Lefeb. quem cum Ern. sequutus sum. Cum stetis turmæ Oxon. Tell.
R. 2, et edd. Marsi, prob. N. Heins. quum ad plures sermonem
esse, ex seqq. satis manifestum sit. Idem et conj. Cum stetit pro
me, non inprob. Drak. Cum steteris turmæ Put. Cum steteris
turma R. 1, Parm. Mediol. et Mart. Herbip. Cum steteris
prope me primus edidit Nicander et deinde alii. Cum stetis prope
me? vidi, etc. reposuit Drak. Deinde Quas juga calcantes Put.
et R. 2. Vulgo vidi, certantia cælo Cum juga calcastis, s.v. per
Alpes.
—Dum juga calcatis emend. N. Heins. quoniam τὸ
cum, quod præcesserit proxime, ac subsequatur diversa
significatione, orationem hic nonnihil reddat perplexam.
—323. docilis in comment. Marsi.
324.
Ten’ vero, tene exstimulem legendum putabat N. Heins.
—326. ac vana omnes libri et scripti et
editi, hæc vana, vel ceu vana emend. N. Heins. et
illud recepi cum Lefeb. et Ern. etsi ne ita quidem hic locus mihi
satisfacit. perstare ferox ad vana conj. Livin. non inprob. Ern.
Sed quis ita dicet Quum starem, perstare, etc. videbas pro
jubebas R. 2, quod non displicebat Lefeb. Withof.
suspicabatur tam vana, vel potius ea vana, ut designentur,
quæ ante nominata sint. docebas scribendum putabat Dausq. coll.
XII, 629.
371
—328. deleta Saguntus ed. Basil. Wolfii et
inde paucæ aliæ, quas sequutus est Lefeb. quia nomen hoc decies octies
in Silio et semper in femin. gen. occurrat. Sed nostra lectio firmatur
librorum auctoritate, et cur Silio non liceat semel alia vocis forma
uti, quæ non minus recta est? conf. ad I, 271; Liv. XXI, 15, 18, al.
—336. Libyæ priscæ edd. Abest hic versus a
c. Putean.
—339. quoties ex emendat. Dausq. Barth. et
N. Heins. Vulgo quatiens, quæ lectio ex antiqua scriptura
quotiens orta.
—340. adfatus, non effatus, Oxon. et
sic jam Cell. ex conj. Deinde petebant Oxon. et Putean. Vulgo
petebat.
341.
speculantem, non spectantem, Oxon. (tres scripti, teste
Lefeb.) et Rom. 2; conf. ad VII, 123, et XIII, 163.
—342. subacri unica voce scribendum
videbatur
372
N. Heins.
—343. adfatus iterum corrig. idem et edidit
Lefeb.
—344. edant emend. N. Heins.
—351. tuleris tu exercita gente Put.
tulisti e gente Ox. tulisti excita gente Tell. ipsa
tulisti exercita gente R. 1, Parm. Med. al. Quam pro te
Cadmea tu exercita gente tulisti R. 2. Nostra lectio primum
reperitur in edd. Marsi et Ben. Quam pro C. tolerasti exercita
gente ex emend. N. Heins. edidit Lefeb. prob. Drak. quia in
scriptis priscisque edd. postrema versus verba sint exercita
gente, et verbum tulit modo præcesserit, cujus tamen
repetitionem h.l. non inprobandam esse, jam recte monuit Ern. Withof.
haud dubitabat, Silium scripsisse: quam pro Cadmea subiisti exercita
gente.
—356. claudenda ex R. 2, omisso τῷ
et, recepere Lefeb. et Ern. Recte, opinor. occludenda
putabat N. Heins.
357.
ego hoc mutare Putean. ego hec mutare R. 2. ego
inmutare, vel hæc mutare corrig. N. Heins. ne posterior
syll. voc. ego producatur, quod tamen non præter exemplum
antiquitatis, tam in cæsura, quam extra eam fieri, monuit Drak. et, quos
laudavit, Broekhus. ad Propert. I, viii, 31; IV, ii, 3, et Voss. Art. Gram. I, 27.
373
—358. pendenti in nube Tell. R. 1,
Parm. Mediol. Pœno duce nube resedi audacissime castigabat Barth.
Adv. X, 13, cui ineptum videbatur epitheton pendenti, quasi
nova res esset, nubem pendere, aut Junonem in nube
pendenti sedere. At inepta potius est hæc censura, vid. not. Withof.
conj. speculatum pro pendenti, v. 427 florenti pro labenti, et
v. 432
Latius, ut brevitur Lælii patria designetur, sicut aliorum, qui
antea nominati sint.
—359. bellumve Put. Teller. et R. 2,
quod substitui pro vulg. bellumque.
—362. Aut fusos posco conj. N. Heins.
parum apte.
—363. cineres Trojæ Putean. R. 2, et
edd. Marsi, quod jam edidit Cell. Vulgo cineres Latii, quod
Dausq. exponebat: «Scipionum duorum cineres, in quorum ultionem armis
adcinctus Africanus eam oram debellavit, et regnare potuit, si fata
tulissent; certe ejus virtute Africæ domina Roma facta est.» Ut
placet, et curæ est, Latii C. regnent infeliciter tentabat Barth.
Adv. X, 13.
374
366.
vitæque Marsi Ven. poster. et inde aliæ.
370.
e contra breviter Put. et contra breviter Oxon. at
contra breviter conj. Drak. at breviter contra tacite
reposuit Lefeb. Conf. ad III, 570.
—372. percipe scripti, Rom. 2, et Med.
præcipe R. 1, Parm. Mars. et Mart. Herbip. non inprob.
N. Heins. ut dictum sit pro, prius percipe.
—379. bello, non belli, Oxon. Put.
et R. 2.
—381. post hæc Oxon. et Put.
375
386.
acres, vel potius alacres pro acies malebat
N. Heins. At nil mutandum.
—388. paria arma primus edidit Marsus. Non
male! Paribus uterque vetis ac viribus imperium orbis agitabat;
Flor. II, 2.
—399. virorumque Oxon. Tell. Rom. 1, 2,
376
Parm. Marsi Ven. prior, quod, quia sonantius est, recepi cum Lefeb.
probb. Barth. Adv. X, 13; Cell. N. Heins. Drak. Conf. ad IV, 187. Vulgo
virûmque.
—401. Ita Oxon. et Put. Vulgo subigit favor ut
plerumque. Cortius suspicabatur, inreptitium esse hunc versum.
—403. credunt Oxon. Putean. R. 2,
Parm. Vulgo essent, quod e censent corruptum esse non male
suspicabatur Barth. Adv. X, 13.
407.
æquora, h.e. campum, Tell.
—412. bibit R. 2. Mars. Ben.
vidit Oxon. videt Put. R. 1, Parm. Med. Deinde
invita pro invisa ex emend. Heinsiorum reposuere Drak. et
Ern.
—414. Macedum primus edidit Nicander; vid.
ad XIII, 878.
377
415.
campos Put.
—417. comino Put. R. 1, Med.
camino Oxon. covinno Parm. ut plures libri scripti ap.
Lucan. I, 426, unde hanc orthographiam prætulere N. Heins. et
Drak. Quæ tamen ratio parum firma est.
—419. Invitis nulli adstabat Put.
Invitisque adstabat Oxon. Invixisque adstat R. 1.
Inmissisque adstat Med non inprob. Ern. Innitis et
Innictis in aliis antiquis, si fides habenda Lefeb. Vulgo
Innixisque adstat, inepte. Innexisque ex emend
Dausq. recepere Drak. et Ern. prob. N. Heins. Inmixtisque
conj. Drak quia præcipuum phalangis Macedonicæ robur positum fuerit in
hastatis, qui, ordinibus aliorum militum, rem telis gerentium, inmixti,
hastas prælongas objiciendo suos ab inpetu adversariorum inmunes
præstiterint. Intentisque reposuit Lefeb. quem sequutus sum. Nec
tamen contemnenda videtur conject. Dausq. de qua Ernesti ita: «Innexæ
hastæ sunt etiam intentæ, sed hac adjunctione, ut hastas, quo
fortius resistant inruentibus hostibus, veluti oblique inter se junctas
et nexas cogitare possis.»
—420. facti
378
quidam veteres teste Lefeb. hos malebat N. Heins. et vers.
—422 laxatus funere, quod placebat
Drak.
424.
more ruinæ, h.e. ut solet ruina, conj. Burm. Male!
—426. Rullus, nomen Romanum, ut
Norbanus, Calenus, Selius, ex emend. N. Heins.
Ruilus Mars. et Gryph. Vulgo Rutilus. Mox ambo, non
ambos, scripti et R. 2; vid. ad IV, 175.
—427. bibenti ævo Oxon. et Put. flaventi
arvo (ob segetes, ut ap. Virg. Ge. I, 316; IV, 126; et Ecl. IV,
28, al. unde et flava Ceres) emend. N. Heins. prob. Drak.
Conf. not. et ad
XI, 325.
432.
Latio Mars. late vastabat
379
corrig. Heinsii et Livin. prob. Drak. At vid. not.
438.
Hoc Put.
—441. Sanus, Put. Satis Mars.
Saris Parm. et Gryph. Sarnus opinabatur N. Heins. a
fluvio Italiæ deductum nomen, more Silii, de quo vid. ad I, 306.
—443. conscia pro consona R. 2,
quod valde adridebat Lefeb.
—444. nutantes scripti et edd. priscæ ante
Basil. Wolfii, qui primus mutantes substituit. nudantes terga
fugæ ex ingeniosa emend. Scalig. et N. Heins. recepere Cellar.
Drak. Lefeb. Ern. Ego reposui nudantes terga fuga: nam
fuga legitur in scriptis ac primis edd. præter Teller. R. 2,
ac Ven. Marsi; et sic in Virg. Æn. V, 586, ubi vid. Heyne. Cf.
ad I, 306.
—449. Paræthonius male a quibusdam
scriptum, etiam a Drak. Lefeb. Ern.
380
452.
Inpetit conj. N. Heins. non inprob. Drak. Deinde
Herum Ox. Hirium malebat Dausq. quod nomen notum est ex
Plin. IX, 55. Sed Herium quoque in inscriptt. antt. memorari, jam
monuit N. Heins.
—454. Ilia enim magnum nitenti... manus incita
fodit castigabat Withof. Ilia reposui pro vulg.
incita, quo servato locus mendosus est, quoniam non dicitur, quam
corporis partem foderit. Sic et sup. V, 255, subsidensque ilia nisu
Conantis suspensa fodit. Possis et inguina castigare cum
Livineio. Ilia huic vel quoi magnum nitenti... fodit
emendat Barth. Adv. X, 13, quoniam, qui nitatur, ilia tendat, ut
faciliora sint fodienti. Iliaque huic magnum nitenti... fodit
legendum omnino videbatur N. Heins. manus incita sedit
tacite scripsit Lefeb. quod probavit Hœft. Batavus in Peric. crit. et
recepit etiam Ernesti, qui tamen jam recte monuit, hastam quidem
vel cuspidem sedere passim dici (vid. ad I, 540) non vero manum, multo
minus capuli ad finem.
—455. Post hæc versum unum atque alterum excidisse
suspicabatur N. Heins.
—458. Fleminius Put. Flamminius et
Flaminius in priscis edd. Vulgatam lect. quæ et in R. 2, ac
Benessæ ed. reperitur, defendit Drak. quum nota figerit apud Romanos
gens Plemina, etiam circa tempora belli Punici II.
460.
Averno pro vero scribendum censebat N. Heins. quod
edidit Lefeb. ut sensus sit: si Averno placet, fratrem tuum tibi
reddere, per me licet. Ernesti contra miratur, τὸ vero
displicuisse Heinsio, quum illud usurpetur, inpr. a respondentibus, non
sine aliqua emphasi, quæ nunc potissimum in Hannibalis sermone
requiratur, sed magis sensu interno percipi, quam verbis enuntiari
possit. «Cogitabimus, ait, hæc Hannibalem
381
cum acerbo risu respondisse, e quo mox sola acerbitas et furor
relinqueretur.»
—461. Nostrum Hasdrubalem revocari umbris
malebat N. Heins. revocari tacite edidit Lefeb.
revocate conj. Livin.
—463. corde suspicabatur N. Heins.
—465. Vulgata lectio, quam, etsi manifeste
corruptam, retinuerunt Drak. et Ern. hæc est: Tum manes inimica sede
repellat Æterna; nec libri variant, nisi quod Æternum
reperitur in c. Tell. quod recepit Lefeb. et ex conj. jam reposuerat
D. Heins. prob. ejus filio. At ne sic quidem omnis difficultas
tollitur, et Avernum ab Hannibale parum apte sedem inimicam
vocari, unde, si inimica esset, lætus pelleretur, jam monuit Drak.
inimicus non male conj. Cell. et, quod eodem redit,
inimicos Livineius, probb. Drak. et Ern. ut sensus sit: Si Italo
vel Romano cuiquam pepercerim vel parcere possim, tum frater mihi
inimicus fiat, quod ultionem ejus negligam, et repellat
manes meos aliquando ab æterna sede vel Averno. Hæc
sententia placere potest coll. simili loco Juvenal. II, 153... 158; sed
æterna sedes recte, opinor, displicuit Ern. Ego levissima
literarum mutatione inimicos, vel inimicus æde repellat
Æterna reponendum crediderim, ut vetus scriptura, ede fuerit
pro æde, quæ orthographia nota est iis, qui priscos libros, tam
scriptos quam editos, lectitarunt. Ædes æterna dicitur, ut
domus æterna Senec. Hippol. v. 1241, vel δῶμ’ Αΐδαο Hom.
Iliad. ο, 251, et æterna, unde mortui numquam redeunt, vid.
ad III, 36, et
not. ad VII, 586,
741; XIII, 611. Succurrit
etiam mihi hæc lectio, tum manes inimica mente repellat Æternum,
quæ tamen a vulgata magis abhorret.
—471. dolores Ox.
382
—476. ob ora Rom. 1, Parm. Mediol. Benes.
Confer. Heins. ad Virgil. Æneid. lib. XII, vers. 865. ab ora Ox.
et ed. Ern. errore haud dubie operarum. ab hora Putean. ab
orta al.
483.
Is saxo Oxon. et Putean.
—484. Ast hos ex Oxon.
383
Tell. R. 2, Parm. Beness. recepi cum Lefeb. pro vulg. Atque
hos. Deinde projecit tres scripti cum R. 2, et edd.
Marsi. Vulgo dejecit.
—489. actam, non auctam, Oxon. Put.
et R. 2.
496.
Quique tuos malebat Livin.
—497. Polluerunt emend. N. Heins. quod
recte, opinor, probavit Drak. etsi refragg. Lefeb. et Ern. nam sequitur
tulit, et præcesserunt rapuere ac fecere.
Probabilis etiam est fraus librariorum,
384
qui metro timebant; de quo tamen vid. ad V, 264.
—499. mutantur Put. unde multantur
opinabatur N. Heins. Sed vulgata lectio exquisitior est, et
auctoritate librorum firmatur.
—501. reserasse libri scripti et priscæ
edd. ante Basil. Wolfii, qui primus edidit pressere, quod male
servavit Drak. temerata ferebant Quos s. Deum, et primos
reserasse, etc. scribendum censebat N. Heins. hoc sensu: quos
referebant primos reserasse secreta Deorum, Alpes hactenus humanis
gressibus invias. Withof. corrig. Quis secreta Deum, et primis
reseratæ n.
—505. infundit e primis edd. recepi pro
vulg. infudit, quia sequuntur ventilat, spargit,
erumpit.
—506. culmina, non nubila, tres
scripti et R. 2.
—507. rumpit R. 2.
509.
diversa v. Prælia conj. N. Heins. ut inf. v. 546, et apud Virgil.
385
de Turno.
—514. exercitus omnis Ox. et Put. Vulgo
e. omnes contra metri leges; cf. ad XIII, 308.
—515. Profectum est Latio primus scripsit
Nicander.
—516. juncta arma malebat N. Heins.
Sed cuncta arma virosque obponi uni Hannibali, ut unum
Hannibalem paulo ante omni exercitui, jam monuit Drak.
386
527.
gressum Oxon. Put. R. 1, ad marg. D. Heins. et Raphel.
ed. Vulgo gressus contra legem carminis.
—528. adjicit ex. Oxon. recepit Drak. pro
vulg. addit, quod paulo ante v. 525, præcessit. adjicit R. 2.
—533. similatus scripsi pro
simulatus; vid. ad II, 553, et XV, 427.
—534. At, non Ac, Oxon. et Put.
—535. spirans ingentia corrig.
N. Heins. Recte, puto, certe concinnius; conf. not. ad III, 240.
387
546.
Diverso alii. Diversæ pugnæ conj. N. Heins. Sed
vulgata lectio bene se habet, nec adversatur metrum; vid. ad VII, 618.
548.
numine cæco, h.e. occultato, incognito, non viso (vid. not. ad V, 3) ex conj.
N. Heins. et Rom. 2, recepit Lefeb. At vid. not.
388
—554. citati equi pro citatis equis
(uno enim equo vehebatur Hannibal) edidi cum Lefeb. et Ern. suadente
N. Heins. citato equo corrig. Livin.
—555. subito occulta tres scripti.
subita occulto priscæ edd. subito occultæ conj. Drakenb.
quod recepere Lefeb. et Ern. Parum interest.
389
572.
arma Put. non inprob. Lef. cujus hæc nota est: «An, ut
v. 432, Latios, Bruttia signa, mutatione ad nobilius genus?»
—573. audes Put.
—576. Pastori Tell. et inde Lef.
—578. superantem Tell. R. 2, Mars.
Ben.; properantem Ox. et Put. præparantem R. 1, Parm.
Med. proparantem ad marg. R. 1. vasti superantem proxima
saltus emend. N. Heins. prob. Drak. ut ambiguitas vitaretur.
Lef. saltu pro saltui, h.e. silvæ, positum existimat. Ego
contra semper jungendum putavi vasto superantem saltu, ut cursus
præceps designetur: quam simplicem rationem nunc etiam defendi
video ab Ernestio, coll. Virg. Ge. III, 141 (ubi tamen non adsequor cur
commodius et proprie saltus de equis dicatur) et inpr. simill. loco sup.
XII, 456 et
460, inmani per proxima motu Evolat Hannibal, et saltu
tramittitur alite Ganges a tigride. vastos s. prox. saltus
malebat Withof.
—580. servat Dea læta salutem conj.
N. Heins. cui τὸ celata hic prorsus otiosum ac supervacuum
videbatur. At vid. not.
390
588.
sine more, hoc est ἀκοσμως, edidi cum Lefeb. et Ernest. ex emend.
Bentl. ad Horat. Od. II, 13, 17, et N. Heins. quam et Drakenb.
probavit. sine morte Put. et Oxon. Vulgo sine Marte.
—590. Hi reposuit Lefeb. lepida hac addita
ratione: «Male Drak. Ac, ut libri antiqui.»
391
602.
Strage vera Oxon. R. 1, Med. Strage fera Parm. et
Beness.
392
—613. Præcellis resides hostes legendum
esse arbitrabatur N. Heins. Verba resident hostes mihi satque
superque jungit Barth. Adv. X, 13, ut sensus sit: satis hostium
mihi residuum est, licet Cannensi aliisque præliis innumeros conciderim.
Lefeb. resident exponit, tranquilli ab armis abstinent victi. Sic
quoque Ernesti, ut sententia cum acerbo contemtu dicta sit hæc: profecto
hodie hostes tui resident, quiescunt, quum pugna præcellas, et
devictos in fugam converteris: Sed mihi satis est, a Roma metui. Verum
ne ita quidem satis concinnus est hic locus: nam nimis abrupte ac sine
copula dicitur præcellis, resident; neque etiam omnia sic
satis cohærent. Poeta forte scripsit: Dum modo pugna Præcellis,
resident hostes mihi satque, etc. ut mens ejus fuerit: dum
modo, hoc ipso momento, quo pugna p., hoc est vincis, mihi
resident hostes, residui sunt hostes, quos sollicitabo ad bellum
tibi inferendum, Antiochus et alii; et quidem hostium satis
superque, ut Romani, dum vivam, me exspectent, adventum vel
reditum meum perhorrescant, nec pacem pectore norint, nec unquam
quieta mente consistant. Τὸ satis ita cum nominat. jungi, vel
tironibus notum est; vid. Ernesti clav. Cic.
—616. inmixtus malebat N. Heins. et
vers. 620, Atque æri
incisæ leges, vel Æraque et incisæ leges, h.e.
senatusconsulta. Arvaque conj. Dausq.
393
620.
Invisæ leges (ut paulo ante inproba jura) corrigit Withof.
ut tollatur contradictio Livii, et de injustis tantum legibus sermo sit,
non de tota αὐτονομια, Pœnis relicta.
—624. fulmina opinabatur N. Heins. et
—627 Securus cœpti, et
—631 juventas, de
394
quo vid. ad
X, 641. Eodem v. 631, Hannon, non Hanno, vel
Anno, Oxon. vid. sup. ad II, 277.
632.
Macetum, non Macedum Put. Tell. R. 2, Mars. vid. ad
XIII, 878.
395
637.
et finis conj. N. Heins.
—640. Frondosumque apicem surgens, h.e.
surrigens, vel frondoso apice surgens, emend. nonnemo, quem refellit
N. Heins.
396
—644. subientis R. 2.
—649. confecta lite Put.