222
C. SILII ITALICI
PUNICORUM
LIBER QUARTUS.
De Hannibalis tam audaci
trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus effectu, tristes nuntii
Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et agriis trepidatio oritur,
sed Patribus auctoribus magno quoque animo bellum comparatur; 1-38.
Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem
sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis
consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens
ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.
Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.
Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium
se expediunt; 90-100.
Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem
augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.
Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo,
qui magnam hostium stragem edit; 143-188.
Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.
Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit,
fortiter propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit;
216-247.
Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum
provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.
Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus,
equites Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque
eventu pugnatur; 300-323.
Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum
cædit; 324-354.
Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas
acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt;
355-400.
Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio,
223
et in confertissimos hostes inruit; 401-416.
Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove
missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante,
per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem, gravi
vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii
spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.
Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio
tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti
inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul, compositis
Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.
Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra
communit; et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam
pugnam, elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non
detrectat; 498-524.
Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt,
ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter
cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive, nimbo,
intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.
Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi
vident, quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter
conjectis necant; 598-621.
Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet
vulnere, ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio
venit, et Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.
Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas
effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris
motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis
undarum coercetur; 638-697.
Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius,
vir temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad
intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.
Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus
conversa, ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque
transire conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et
jumenta, altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum
castra locat; 722-762.
Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et
sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt;
sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio
permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.
Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus
224
mortem deprecatur, se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum
esse vovet, et, exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit;
808-829.
Fama per Ausoniæ turbatas spargitur
urbes,
Nubiferos montes, et saxa minantia cælo
Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos;
Æmulaque Herculei jactantem facta laboris
5
Descendisse ducem: diros canit inproba
motus,
Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro
Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.
Adstruit auditis, docilis per inania rerum
Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres
10
Bellorum raptim curas; subitusque per omnem
Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.
224
2. saxa
minantia cælo, ut ap. Virg. Æn. I, 162; cf. Burm. ad Val. Fl.
IV, 178.
—3. Adcepisse jugum, h.e. superata esse.
—4. Cf. I, 510; II, 356; III, 91, et Liv. XXI, 41.
—jactantem, v.c. II, 356; XI, 136, ap. Liv. XXI, 41 et 48, quæ loca
jam laudavit N. Heins.
—Herculei labores, ut ap. Horat. Od. I, iii, 36, vid. inf. ad v. 599.
—5. inproba fama, quæ
mala et tristia vulgat.
—6. Hæc petita e Virg. Æ. IV, 173 sq.
—7. arces, vid. ad I, 7.
8. Subitus belli
adparatus, metusque Hannibalis adventu incussus, magno orationis ornatu
et copia adumbratur. Silio autem ante oculos fuit Virg. Æn. VII, 623...
640.
—Adstruit ut adnectit XI, 604; XV, 808, pro adfingit, plura addit, ut
metus solet. Drak. cf. VI, 557; Claud. b. Get. v. 227, et verba
Liv. XXIX, 3, Omnia in majus metu augente, etc.
Pila novant, ac detersa rubigine sævus
Induitur ferro splendor; niveumque repostæ
225
Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur
15
Amento; revocantque nova fornace bipennes.
Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas
Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.
Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum
Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.
20
Nec vero muris, quibus est luctata vetustas,
Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque
Retractant turres, edit quas longior ætas.
13.
ferro, gladio, cujus splendida acies terrorem incutit mortemque
minatur,
225
unde sævus.
—14. hasta juvatur Amento, hastis amentum
addebatur, ut eo fortius et majori cum impetu adigi possent, Drak. Conf.
ad
I, 318.
16.
Conseritur, ut ap. Virg. Æn. III, 467.
—17. dextras et vulnera h.e.
ictus.
18. arcu
invigilant, arcubus fabricandis operam dant. Cf. Virg. Ge. IV, 158,
et Æn. IX, 605.
—domitat in gyros, cf. Heyne ad Tibull. IV, i, 94, et Virg. Ge. III, 191.
—19. exasperat, acuit, ut asperare saxo
pugionem, et ossibus sagittas dixit Tac. Ann. XV, 54, et
Germ. 46; Drak. comparat Lucan. VII, 139 sq.
Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis
Et fidos certant obices arcessere silva:
25
Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister
Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.
226
Deseruere larem: portant cervicibus ægras
Adtoniti matres, ducentesque ultima fila
Grandævos rapuere senes: tum crine soluto
30
Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur
Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.
Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur
auctor.
23.
robora, obices ligneos, ut ferratæ robora portæ dixit
Stat. Th. X, 505.
—24. fidos obices, ut
fidus ensis, fidelis lorica, ap. Virg. Æn. VII, 640; IX, 707, et
firma objice, ap. Ovid. Metam. XIV, 780; cf. I, 489, XIII, 252.
—25. ut VII, 349 seq. Comparant verba Ciceronis
Philipp. II, 36, timor non diuturnus magister officii; et Plinii
Epistol. VII, 17, timor est emendator acerrimus.
—Confer Lucan. lib. I, v. 484 sq., et Valer. Flacc. lib. II,
v. 163 sq.
226
28. ducentes ultima fila, quæ propr. Parcæ
ducunt. Conf. Virg. Æn. X, 815.
—30, 31. Cf. Virg. Æn. II, 723, 724.
32. Sic vulgus
metu fugaque sua timorem injicit aliis, nec quæritur, quisnam sit auctor
rumoris. Cf. Lucan. l.c. Possis etiam tradunt metus interpretari,
narrant metuenda. Cf. Val. Fl. II, 166, ubi vid. Burm.
At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta,
Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia
saxa
35
Decepere, tamen crudam contra aspera mentem
Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis
Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,
Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.
34. In
sinu, in intima Italia, ut VI, 652; Tac. Hist. III, 38; Sallust. Catil.
52 (al. 56), §. 35, et Claud. Eutrop. II, 575.
—35. crudam, vid. ad I, 405.
—36. juvat ire, etc.
Cf. I, 570.
—37. condere, vid. ad III, 71.
Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,
40
Fessa gradum, multoque gelu torpentia
nervos;
Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem
Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.
At non et rerum curas, consultaque belli
227
Stare probat, solusque nequit perferre quietem.
45
Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes
Ausonium invasere latus, sedesque beatas,
Et metui peperere manu: mox inpia bella
Tarpeius pater et capti sensere Quirites.
39.
fovet Liv. XXI, 37, quies fessis data triduo.
—41. Cf. Liv. XXI, 35.
—Solandique genus, ut fere ap. Virg. Æn. VIII, 487, et Val.
Fl. II, 195.
—42. Per campos, patentem et expeditam.
—sub ictu, in præsentissimo periculo et tam propinquam, ut
fere sub ictum quasi detur. Cf. I, 528; V, 46, 549; VIII, 309. Similiter sub cuspide
XII, 277.
43. At non
et, ut sed non et, ac contra sed tamen et, de quo
227
vid. Heins. ad Ovid. Metam. IV, 273, et ej. Epist. III, 4; ad
Claud. Cons. Hon. IV, 500.
—44. Stare, quiescere, cessare, ut I, 341; XII, 41; XIII, 37.
45 sq.
Armiferæ gentes, ut XV, 172, sunt Galli, qui priscis
temporibus Tarquinii Prisci Italiæ partem, quæ postea Gallia
Cisalpina dicta est, occuparunt, ac fortitudine sua circumjacentibus
populis terrorem injecerunt, mox et Romanos adgressi ipsam Romam
expugnarunt, Drak. Mireris, Dausq. de Siculis, Aboriginibus, Pelasgis,
Lydis, Tyrrhenis cogitasse. Hannibal quietem, quam exercitui dederat,
ipse non capit; sed hoc temporis spatio utitur ad Gallos sibi jungendos,
et junxisset, ni subito eos adventus Consulis obpressisset. Liv. XXI,
39.
—47. metui, metum,
peperere manu, perfecere ut metuerentur, ut fere XVI, 15.
—48. Tarpeius pater, Jupiter Capitolinus, pro
ipso Capitolio, quod a Gallis obsidebatur.
Hic dum sollicitat donis, et inania corda
50
Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit;
Jam consul, volucri pervectus litora
classe,
Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;
Ingentesque duces, pelagi terræque laborem
Diversum emensos, propiora pericula vallo
55
Jungebant, magnæque aderant primordia cladis.
49, 50.
Similiter Galli dicuntur corde leves inf. v. 708, ingenio fluxi, vaniloquum genus
ac mutabile mentis, VIII, 16, 17. Cf. Liv. XXI, 39, 52;
XXII, 1.
—50. fluxam, nimis
mutabilem, parum firmam et constantem, ut f. fides, res, etc.
—51. Cf. Liv. XXI, 26, 32, 39; Polyb. III, 41, 49,
56, 61. Poeta nimis abrupte in hæc incidit, neque certiorem fecit
lectorem, cur Scipio, cujus nomen hoc loco primum legitur, Massiliæ
fuerit.
—52. Phocaicis ab oris, a Massilia
(Marseille), urbe Galliæ Narbonensis, condita a Phocæis, seu
Phocæensibus, incolis Phocææ, urbis Ioniæ (conf. XV, 168, 172 seq.; Plin.
III, 4; Mel. II, 5; Strab. IV, p. 125; Tacit. vit.
Agricol. cap. 4; Liv. V, 34; XXXIV, 9), non a Phocensibus,
quos Justin. XXXVII, 1; XLIII, 1; et Lucan. III, 340; IV, 256,
cum Phocæis confudisse videntur, errore antiquo et vulgari, de quo cf.
ad I, 335.
—53. labores pelagi, ad Scipionem, et
terræ ad Hannibalem
228
spectant.
228
conlatisNamque ut, admoto consule castris,
Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris
Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;
Debellata procul, quæcumque vocantur
Iberis,
60
Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor
Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem
Jussa adspernatos, Rutulam fumasse
Saguntum,
Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum
Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis
65
Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum
Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.
57. signum
furoris, furiosi impetus, pugnæ, h.e. classicum.
—59. Longior est H. oratio apud Polyb. III, 63, et
Liv. XXI, 43, 44. Hispaniam debellatam esse jactat.
—63. Raptum iter, vid. ad I, 569.
—64. Cf. III, 513, 514, et ad II, 356.
—66. Insultasse jugo, ut ap. Virg. Ge. III,
117.
—fremuisse hinnitibus Alpes, ut ap. Virg. Æn. IV, 668, et
XII, 922.
Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:
«Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis
Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.
70
En age, qui sacros montes, rupesque profundas
Transiluit, discat, quanto stat celsius
arce
229
Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,
An vestros rupisse globos: det inania famæ,
Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,
75
Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum
Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines
Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.
Scire libet, nova nunc nobis atque altera
bellum
Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,
80
Ægates inter vasto jacet obruta ponto.»
67. Conf.
Polyb. III, 64, et Liv. XXI, 40, 41. Sed ibi castris jam ad Ticinum
positis loquitur.
—pulchra gloriosa; quia certam victoriæ spem ostendit.
—68. amburi,
uri, καίεσθαι, ἀποκαίεσθαι, frigore, nota phrasis, vid.
Drak. ad h.l. et Cerda ad Virg. Ge. I, 93. Præusti artus,
membra torrida gelu, etc., ap. Liv. l.c.
70. sacros
montes, vid. ad
III, 501.
—71. arce Herculea, Sagunto.
229
cf. I, 273,
vel Alpibus; vid. III, 496.
—celsius, expugnatu difficilius, stat, est.
—72. colles contemtim dicit Alpes.
—73. det inania famæ, vanas res a se gestas
laudibus efferat et celebret, Drak. qui confert VII, 217; XI, 140; XVI,
44, et monet, alio sensu ita dixisse Hor. Sat. II, 2, 95, ubi vid.
Bentl.
—75 sq. Hæc δεινῶς dicta.
—77. Cf. ad II, 574.
78 sq.
Liviana verba c. 41, Experiri juvat, utrum, etc.
Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas.
Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso
Perspicuus servat turbari nescia fundo,
Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.
85
Vix credas labi; ripis tam mitis opacis
Argutos inter volucrum certamine cantus,
Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
81.
Amplificavit narrationem Liv. XXI, 45 sq., et Polyb. III, 65.
82... 84. Notio aquæ liquidæ
variis modis exornatur more Silii.
85.
ripis, inter ripas.
—mitis, lenis, placide manans, ut VIII, 537; XVI, 642, et ap. Virg. Æn. VIII,
88.
—86. Cantus arguti dicuntur volucrum
certamine, h.e. certatim, vel magno concentu canentium volucrum: quo
sensu voces agmen et certamen a poetis usurpari, nota res
est; Ern. Præstiterit, opinor, vulgata lectio Argutos inter, volucrum
certamina, cantus, ut cantus per adpositionem dicantur
volucrum certamina, quatenus hæ certatim canant.
—87. Somniferam lucenti, propter cantum avium
et
230
lene murmur aquæ, Drak. Conf. Horat. Epod. II, 28, al.
Jamque sub extremum noctis fugientibus
umbris
230
Lux aderat, Somnusque suas confecerat
horas.
90
Explorare locos consul, collisque propinqui
Ingenium, et campis quæ sit natura,
parabat.
Par studium Pœno, similesque in pectore curæ.
Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.
89.
suas, justas.
91. Ingenium, ut natura,
indoles, situs, φύσις, ut XIV, 284. Plura exempla dabit Drak. ad
h.l. et ad XVI,
46, it. Duker. et Freinsh. ad Flor. II, 6, n. 6.
Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes,
95
Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro
Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer
Vincentum lituos hinnitus sævit equorum:
Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat
uterque.
Ambobus velox virtus, geminusque cupido
100
Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors.
94. Cf. Liv.
XXI, 46; et similia loca Virg. Aen. IX, 33... 39; XI, 597... 607, et 908
seq.
—95. ferre, inferre, gradum, adcedere.
—97. sævit, ut XIII, 600, et ap. Virg. Æn. V, 257;
cf. Heins. ad Val. Fl. IV, 455.
—98. Cf. XII, 169; N. Heins. ad XI, 133, vel, ubi
eadem exempla congessit, ad Ovid. Met. XI, 377, et Cerda ad Virg. Æn.
VII, 460.
99. velox
virtus, alibi ignea et vivida.
—geminus, similis, par, ut passim ap. Cic. Sic et mox
concors (v. 100). Ter eadem
sententia exprimitur.
Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu,
Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo;
Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra
231
Augurium mentes oculosque ad sidera vertit.
105
Accipiter, medio tendens a limite solis,
Dilectas Veneri, notasque ab honore
Diones,
Turbabat violentus aves; atque unguibus idem,
Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ,
Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.
101. Cf.
XII, 651; Virg.
Æn. XI, 608 seq., et loca Hom. Iliad. ο, 357; π, 589; φ, 251, quæ jam
comparavit Drak. qui docet, hoc spatium δουρηνεκές dici Iliad. κ, 357,
ut, quod longius sit, μεταίχμιον, de quo vid. Schol. Eurip. ad Alcest.
91, et Phœniss. 1246.
—102. nodo, vid. ad I, 318.
—103. sq. Variavit et in usum suum convertit locum
231
Virg. Æn. XII, 244 sq. Alia prodigia, quæ Romanis terrorem injecerint,
memorat Liv. XXI, 46.
105.
medio a limite solis, a m. spatio, seu via, quæ soli conficienda
est, adeoque a medio cælo, seu meridie.
—106. Dione, mater Veneris, et ipsa quoque
Venus, vid. Barth. ad Stat. Silv. III, 5, 79; et Schwebel. ad Bion.
I, 93.
110
Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis
ardor
Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum,
Incertamque fugæ, pluma labente, columbam;
Donec Phœbeo veniens Jovis ales ab ortu
In tenues tandem nubes dare terga coegit.
115
Tum victrix lætos signa ad Romana volatus
Convertit; prolesque ducis qua parte decora
Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ
Perstringens conum galeæ, se reddidit
astris.
115.
lætos, Romanis fausta portendentes.
—116, 117. Ornate pro, ubi Consulis filius armatus stabat.
Confer infra ad vers. 456
seq.
120
Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes
232
Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra):
«Pœne, bis octonos Italis in finibus annos,
Audaci similis volucri, sectabere pubem
Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam:
125
Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna
Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum:
Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen.
Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu
Mentitur superos præpes, postrema subactæ
130
Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.»
120. Liger
(quod nomen, a Galliæ fluvio ductum, occurrit etiam ap. Virg. Æn.
X, 596), ex numero columbarum, ab accipitre occisarum, auguratur
æque ac Calchas ap. Hom. Iliad. Β, 321 sq., et Ovid. Met. XII, 13 sq.,
quod Drak. jam observasse video.
—Superos sentire, voluntatem deorum cognoscere.
—monere et monita vocabb. propria de vatibus, oraculis et
diis, qui vel somniis, vel prodigiis aliisque signis futura significant,
vid. Ind. et Drak. ad V, 117, et X, 373;
232
quibus locis laudat Heins. ad Ovid. Met. XIII, 216; Gronov. Diatr. Stat.
c. 56, et Broukh. ad Tibull. I, vi, 50; III, iv, 2; Add. Burm. ad Val. Fl. I, 29, 231,
et ad Ovid. Met. II, 639.
—121. penna magistra, ut natura magistra
ac duce, et alia.
—penna pro avibus earumque volatu, vid. ad III, 344.
—125. Aquila innuit, Jovem tibi imperium Italiæ
recusare.
—126. Nosco te, ut ap. Virg. Æn. XII, 260.
—127. Hæc desumta ex Virg. Æn. VIII, 78; Drak.
lectores remittit ad Turneb. Adv. XIII, 16, et Burm. Jov. καταιβ. c.
9.
130.
puer, cf. ad
v. 454.
—majus Carthagine nomen, cognomen Africani, quod Africam,
non solam Carthaginem, armis subactam declarabat. Cf. Bentl. ad Hor.
Epod. IX, 25.
Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi,
Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres
Æneadis cladem et Veneris portendere genti.
Tum dictis comitem contorquet primus in hostes,
135
Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam.
Illa volans patuli longe per inania campi
Ictum perdiderat spatio, ni, fusus
habenas,
233
Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ,
Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.
133.
Veneris genti, Romanis, qui in Veneris tutela sunt, ut columbæ.
—134. Cf. Virg. Æn. IX, 52, et XII, 266 sq.
—dictis comitem, ἐμμαπέως, ut I, 304, et IX, 569; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl.
V, 601.
137.
Ictum perdiderat, h.e. perdidisset hasta, ut, ἅλιον βέλος ἔκφυγε
Iliad. Λ, 376.
—Perdere dicimur, quæ inrita sunt et fine suo excidunt, vel
quæ sine utilitate profundimus, nec in rem nostram convertimus,
quorumque eventus et spes nos frustratur, v.c. vulnera, Stat. Th.
VIII, 415; lacrimas, ævum, jactus, ibid. II, 656;
V, 136; X, 393; ictus Lucan. VI, 197; mortem p.
233
(h.e. inultum mori, ut nec amicis id expediat, nec hostibus noceat),
inf. v. 605, ubi
N. Heins. et Drak. laudant Senec. Agam. 519; Lucan. III, 706; Stat.
Th. IX, 58; Auct. ad Herenn. IV, 44 (Decius amisit vitam, at non
perdidit), et Burm. ad Petron. 82.
—fusus habenas, pro fusis habenis, ut XIII, 172; sic fusa
comas XIV,
570; Val. Fl. III, 315; f. barbam, Virg. Æn.
X, 838.
—138. decerpere decus, ut δρέπειν τιμὴν ap.
Pind. Pyth. I, 95.
—141. adcepit cædem, vulnerandi et occidendi
occasionem, ab hoste, qui sagittæ occurrebat.
140
Sic elanguescens, ac jam casura, petitum
Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste
Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis.
Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor
Suspendunt cuncti frenis sublime reductos
145
Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in
auras
It sonipes, rapidaque volans per aperta procella
Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.
Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis
ala
234
Arietat in primos, obicitque inmania membra.
144.
cuncti equites suspendunt equos, h.e. habenas ita
adducebant, ut equi in priores pedes se elevarent et quasi penderent.
Drak. citat Stat. Th. VI, 504.
—146. procella, impetu.
—147. Drak. comparat III, 308; XIII, 327; XIV, 508;
Hom. Iliad. Υ, 226; Virg. Æn. VII, 808 sq.; Stat. Th. VI, 638 sq.; Ovid.
Met. X, 654; Claud. Cons. Hon. III, 197, et al.
—summo vestigia pulvere signat, verba Maroniana, Ge. III,
171; cf. inf. XVI, 485.
148.
Boios in Gallia olim Celtica, seu Lugdunensi, et quidem in
Burbonio potissimum agro habitasse, eorumque alios Sigoveso duce
Boiohemum et, a Marcomannis inde pulsos, Vindeliciæ ac Norici partem,
quæ ab illis Boioaria, seu Bavaria dicitur, expugnasse; alios vero, de
quibus h.l. agitur, partem Galliæ Cisalpinæ, inter Padum et Apenninum
sitam occupasse, et in partibus Pœnorum stetisse, ex Livio aliisque nota
res est.
—Boios
234
a Romanis ad Pœnos defecisse, eorumque regulum Magilum, vel
Magalum fœdus cum Hannibale junxisse, memorant Polyb. III, 40,
44, et Liv. XXI, 29; eos vero in prælio ad Ticinum (de quo vid.
Guischard, Mém. milit. T. I, c. 5) adfuisse, nemo
memoriæ prodidit præter Silium, qui vel alios, quorum scripta
interciderunt, vel suum quoque ingenium sequutus est, quo spectant etiam
ea, quæ de Cryxo, ejus nomine, habitu et certamine cum Scipione tradit,
quæ ex historia pugnæ Virdomari, Gallorum regis, cum Marcello (vid.
Plut. Marcell. p. 300. sq.) hausisse videtur; Lenz.
—149. Arietat, inruit, ut ap. Virg. Æn. XI,
890.
—in primos, Romanorum προμάχους.
—inmania membra, conf. ad V, 110 sq.
150
Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe
ferebat
Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;
Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro
Pensantes aurum Celtas umbone gerebat.
Colla viri fulvo radiabant lactea torque,
155
Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant
Ex auro, et simili vibrabat crista
metallo.
150.
Historia notissima (cf. ad I, 624 sq.) et insculpta clipeo, in
Britannia reperto, quem Drak. delineandum curavit.
—Brenni, Gallorum Senonum ducis.
—151. in titulos trahebat, sibi gloriæ
ducebat.
—Capitolia capta, de conatu et jactanter pro, obpugnata, ut
tenebant ap. Virg. Æn. VIII, 657.
—153. Vid. ad I, 407.
—umbone, clipeo, qui Gallis oblongus est.
—gerebat insculptos.
154. Hæc
sublecta Virg. Æn. VIII, 659 sqq., ubi vid. Heyne. Comparant etiam Æn.
IV, 138 sq.; VI, 144.
—Colla lactea, ut XVI, 520 et ap. Virg. Æn. VIII, 660;
X, 137, alias nivea, marmorea, eburnea, etc.;
conf. N. Heins. et Drak. ad XII, 245, 246; Jani et Bentl. ad Hor.
Od. I, xiii, 2.
—fulvo, aureo.
—155. De vestibus
virgatis, ῥαβδωτοὶς (nobis gestreifte Gewänder), cf. Diodor.
V, 30; XII, 21; Burm. ad Val. Fl. II, 159, et, quos Drak. laudat,
VV. DD. ad Virg. Æn. VIII, 660; Scalig. ad Varr. L. L. p. 67;
Salmas. ad Vopisc. Carin. c. 20; Spanh. ad Callim. H. in Dian.
v. 12; Jungerm. ad Polluc. VII, §, 53. Perperam Lefeb. exponit
gall. galonnées, a virga, galon, germ. Band,
Borte.
—156. crista non λοφος, sed κόρυς, quod
inutili eruditionis adparatu probat Daniel Heinsius.
—vibrabat, vid. ad I, 539.
235
Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum
Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma
Undæ Boiorum: sociata examina densent
160
Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum
Pectoribus toto volvuntur corpora campo.
Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum
Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ.
Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu,
165
Et circumvolitans tetros a sanguine rores
Spargit humo, miserisque suo lavit arma
cruore.
235
157.
Camertes, seu Camerini, Umbri, quorum urbs Camers, seu
Camerinum (hod. Camerino) in montibus qui Picenum ab Umbria
dirimunt.
—159. Undæ ut ap. Virg. Ge. II, 462; Juv.
III, 244; Stat. Th. II, 224, et aliis locis, a Drak. cit. Sic
quoque torrens XIII, 760, et undans vulnus, unda
sanguinis, etc.; X, 240, 245.
—160. Infandi Senones, cf. I, 624 sq.
162.
Deformitas rei nimis fere ad vivum resecatur.
—natant, cruore submersa sunt, Drak.
—163. sorbet, abscondit, ita replet, ut
conspici et cognosci nequeant. Propr. vestigia sorbent cruorem. Durior,
judice Drak. locutio, quam alibi non notavit. Cf. tamen Lucan. III, 261;
IV, 100.
164.
letum peragit, eos prorsus necat.
—165. Verba Maroniana Æn. XII, 339.
Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene,
Pelori
Purpureo moriens victricia sanguine tingis.
Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia
mentes
236
170
Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu,
Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum,
Et clausit raucum letali vulnere murmur.
At sonus, extremo morientis fusus ab ore,
Flexa pererravit mutis jam cornua labris.
167,
168. Sensus
est, quod Drak. jam monuisse video, Tyrrhenum tubicinem, adhuc
puerum, h.e. juvenem (vid. ad III, 608), occisum esse a Peloro juvene,
qui nunc prima spicula miserit, vel primum ad bellum venerit.
Barth. Cell. et alii puerum male exponunt filium Pelori: tum
spicula prima essent, quæ primum in hoc bello conjecta sunt. Sed
vid. v. 134.
—tumidi tibicinis, buccas inflantis, Cell. Sed est potius,
superbi: nam tibicen h.l. Tyrrhenus esse fingitur, cujus nomen, æque ac
Miseni ap. Virg. more poetarum (vid. ad I, 306, in V.L.) effictum, et quidem
exquisite, quia Tyrrheni tubam invenere.
—169 seq.
Comparant
236
Virg. Æn. VI, 165; et cum v. 171, Æn. VII, 533. Sed observa h.l. operosum
ornatum.
173,
174. «Quumque
caput caderet, carmen tuba sola peregit, Et, pereunte viro, raucum sonus
ære cucurrit,» verba Ennii, ex quibus hunc locum, et Stat. Th. XI, 55
(ubi vid. Barth.), desumtum notat Drak. qui etiam inf. XV, 473, ibique Sen.
Thyest. 728 sq., et Iscan. b. Troj. V, 253 sq., comparat.
175
Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo;
Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,
Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque
Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro,
Hasta viri femur et pariter per anhela
volantis
180
Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida
mortem.
Idem, sanguinea Venuli cervice revellens,
Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo;
Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,
Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen,
185
Si dent fata moras, aut servent fœdera Pœni.
176.
rasilis, polita, ξεστὸς.
—178. Cf. Virg. Æn. X, 885.
182. Farfare, a Farfaro, seu Fabari (hod.
Farsa), Sabinorum fl. vid. ad I, 306, in V.L.
—183. Velinus amnis et lacus in Sabinis,
nunc Lago di Rieti, quia Reate urbs adjacet; gelido,
quoniam inter montium juga est. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 517, et
ibid. Exc. VIII, ad v. 712.
—185. dent et servent, pro dedissent
et servassent.
237
Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina
bello
Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,
Et Clanium, dubia meditatus cuspide
vulnus.
237
187. Cf.
V.L.
—Hispellum, urbs Umbriæ, in qua etiam Metaurus fl.
unde Metauri nomen ductum, cf. ad VII, 486, et VIII, 457.
—188. cuspis dubia, quod Drak. recte contra
Barth. Adv. VI, 3, monet, non est utrimque acuta, ut anceps
ferrum et securis, quæ ἀμφίτυπος Q. Calabr. I, 158,
dicitur, sed, quam manu tenet homo dubitans et secum deliberans, quem
primum inpetat, ut dubia cœna, fames, ala, arcus ap. Terent.
Phorm. II, ii, 28; Hor. Serm. II, ii, 77; Sen. Thyest. v. 715; Val. Fl.
I, 401; IV, 527, ubi vid. Burm. Ernesti emend. haud dubia
meditatus c. v. Nec tamen damnat vulgatam lectionem, quam ita
interpretatur: Cryxus collimans, et cuspidem studiose dirigens; nam qui
collimat, is meditatur veluti vulnus, et adhuc dubius est, feriat
scopum, nec ne. Rationem Drak. quam nos sequuti sumus, improbat V. Cl.
quod hic sensus in Cryxum non cadat, qui non unum præcipue, sed omnes
trucidasse dicatur. Enim vero verba nostra commode referri possunt ad
magnam hostium multitudinem; quam qui adgreditur, ambigere solet, quem
primum armis petat. Malim tamen meditatum legere, de quo vid.
Varias lectiones.
Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem
190
Celticus inplevit campum furor: inrita nulli
Spicula torquentur, statque omne in corpore
ferrum.
Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,
Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat
Rebus in adversis exceptum pectore letum,
195
Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto;
238
Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro
Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,
Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine
fosso
Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.
190,
191. Drak.
bene comparat Stat. Th. VIII, 419.
194. Conf.
ad V, 594.
—195. Cuspide flammat, calcaribus incitat;
gæsa, ut I, 629.
238
—196. rumpere iter, cf. ad I, 54.
—regem, Cryxum, ducem Boiorum, ut tyranno, v. 709, et βασιλῆα Iliad. π,
660. Reges, βασιλεῖς, ἄνακτες, dicuntur omnino potentes et
divites, deinde duces et heroes, regio inprimis sanguine orti, ut rex
Æneas, etc., etiam Dii, ut ἄναξ Ἀπόλλων.
—198. decus occisi Cryxi, quod, cujus
fructus, nequeat sentire, percipere, quia certus necis
erat.
200
Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor
Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat
Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.
Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem
Ad Manes traxere coma: per candida membra
205
It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit.
200 sq.
Sarmenti Gallo apte adfingitur votum Germanis usitatum, de quo vid.
Cluver. ant. Germ. et Lips. ad Tac. Hist. IV, 61, et Germ. c. 31,
victor si foret.
—ponere, ἀνατιθέναι, consecrare. D. Heins. et Lefeb. male
exponunt, suspendere in arbore, quæ inde capillata, vel
capillaris dicta, teste Festo. Ad eam non nisi Vestalium virginum
capillus deferebatur, vid. Plin. XVI, 44, seu 85.
—202. Nodus κορώνη γένος ἐμπλοκῆς.
D. Heins.
—nodum rutilum, rutili crinis, (qualis Gallis est, de quo
vid. Liv. XXXVIII, 17, et sup. ad III, 608) nisi malis de aureo nodo et
circulo adcipere, de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 138, et IV,
138; conf. ad II, 78,
in V.L.
—sub vertice, posteriore, circa occiput. Commentarii loco
sint verba Tac. Germ. c. 38. «Insigne gentis, obliquare crinem, nodoque
substringere... horrentem capillum retro sequuntur, ac sæpe in ipso solo
vertice religant,» vid. ibi Intpp.
203. non
exaudita a Marte voventem, vanum irritumque votum
nuncupantem.
—205. It cruor per membra, ut VIII, 186; XII, 243, et ap. Virg.
Æn. IX, 434. Confer Draken. ad XI, 396; Heins. et Burmann. ad Valer.
Flacc. II, iii, 233; IV, 217; VI,
724.
At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus
Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,
Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti
239
Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva
210
Laxatis paulum moribunda pependit habenis;
Dumque micans tremulo conatu lora retentat,
Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.
Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque
Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti
215
Ora viri, patrio Divos clamore salutat.
206.
Ligaunus Quirinii manum, Vosegus collum amputat.
—207. adversum ensem, ut IX, 626, vid. Burmann. ad
Valer. Flacc. lib. VI, v. 256.
239
—208. insurgens, vid. ad v. 610.
—209. vulnere, ictu.
—210. Conf. Virg. Æn. X, 341.
—211. Ludit exemplo Virg. Æn. X, 396 (ubi vid.
Intpp.), ut alii, v.c. Ovid. Met. V, 117; VI, 558 seq. quem
contulit Drak.
—micans, ut V, 285, et Virg. Æn. X, 398,
tremens, palpitans.
—retentat, retinet, vel potius iterum tentat, ut in simili
loco Ovid. Met. V, 117; cf. Burm. ad Val. Fl. III, 97.
—213. Demetit, ut
ἔκειρε dixit Sophocl. Ajac. 55, et Apollon. III, 415; ἤμησε Hesiod.
Theog. 181; ἐθέρισε et ἀπέθρισε Anthol. L. III, et alibi. Cf. Drak. ad
X, 147; (ubi ex Hom. Iliad. λ, 67, hujus locutionis colorem ductum
putat) Cerda ad Virg. Æn. X, 513; Heins. ad Ovid. Met. V, 104;
Burm. ad Val. Fl. III, 670.
215. Victor
exsultabundus exclamat in ipso prælio et ἐπινίκιον, vel pæana et hymnum
canit, more heroum. Cf. v. 262; X, 231, XV, 691; Virg.
Æn. X, 738, ubi vid. Heyne.
Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,
Adcitas propere castris in prælia consul
Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,
Candenti sublimis equo: trahit undique lectum
220
Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque,
Laurentumque decus, jaculatoremque
Sabellum,
240
Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,
Indutosque simul gentilia lina Faliscos;
Quosque sub Herculeis taciturno flumine
muris
225
Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli;
Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis
241
Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.
218.
Raptabat, ut rapere passim, vid. Ind. et Virg. Æn. VII,
725; X, 178.
—220. Divitis Ausoniæ, vid. Virg. Georg. II,
136... 166.
—Cora, hod. Core, Latii opp. in Volscis, vid. Heyne
ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver. Ital. ant. pag. 1017.
—221. Laurentum, vid. ad I, 110.
—decus, electos juvenes.
—jaculatorem Sabellum, vid. Heyne ad Virg.
240
Æn. VII, 665.
—222. Tuder, seu Tudertum (nunc
Todi) opp. Umbriæ, in colle situm, cf. VI, 645; Plin. III, 14.
—Gradivicolam, cf. VIII, 462, et, quem Drak. laudat, Gruter.
p. 423, n. 1.
—223. Faliscos in Etruria, qui Æqui
dicuntur VIII,
488, exemplo Virg. Æn. VII, 695, ubi vid. Heyne, et in Exc. VIII, ad
Æn. VII, 722 sq. Faliscos populum, et Falerios oppidum
adpellant Livius et alii, sed urbem memorat Eutrop. I, 18, quæ
hodie Falari dicitur, vel potius Civita Castellana, vid.
Fontanin. Antiq. Hortæ colon. Etrusc. pag. 80 (in Graev. Thes. Ant.
Ital. T. VIII). De linis Faliscis auctore Drak. consule
Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 40.
—224. Intell. Tibur, de quo vit. ad v. 187, in V.L.
—taciturno flumine, Aniene, ut ap. Horat. Od. I, xxxi, 8. Cf. V.L.
—Herculeis muris, ob cultum templumque Herculis, τὸ
Ἡράκλειον, unde Hercules Tiburtinus in marmorr. priscis
memoratur; vid. quos Drak. laudat, Gruter. p. 49, n. 6;
p. 1013, n. 3, et Rader. ad Martial. I, 13. Cf. etiam Strab.
V, p. 164; Prop. II, xxxii, 5; IV, vii, 82.
—225. De pomiferis arvis Tiburis, vid.
Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, vii, 14, et Sat. II, iv, 70, quosque Drak. jam citavit, Heins. ad Ovid.
Amor. III, 6, 46, et Broukh. ad Prop. IV, vii, 81.
—226. Hernica saxa, cf. VIII, 391; Cluver. Ital.
ant. p. 979, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684.
—duratos in rivis, cf. Virg. Æ. IX, 603 sq.
241
—227. Casinum, seu Cassinum, Latii
municipium (vid. Gruter. Insc. p. 351 et 431) in Volscis, trans
Lirim.
—nebulosi, in alto monte siti; Mars. ob viciniam
Simbruinorum stagnorum; Dausq. Sed ea nimis distant. Sub Casinum
stativa habita, Liv. XXVI, 9, non longe ab hodierno Monte
Cassino.
Ibant in Martem terræ dominantis alumni,
Damnati Superis, nec jam reditura juventus.
230
Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina
vertex,
Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum
Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,
Et Caunum, et multo vix fusum vulnere
Breucum,
Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.
228.
terræ dominantis, Italiæ, etsi tum hoste tenebatur, unde immerito
lectio videbatur suspecta Barth. Adv. VI, 3. Nec est, quod poetam
ad sua tempora respexisse cum Drak. censeas.
230.
medius vertex pugnæ, media acies, similis fluctuum rapido
vertici, naves voranti. Conf. Virg. Æneid. lib. I, v. 117, et
ad II, 555.
—232. Confer v. 261; XV, 823; Virg. Æneid. lib. X, v. 519
seq., ubi vid. Heyne.
—233. fusum, vid. ad II, 113.
—234. Gorgoneo exquisite pro torvo, seu
obliquo, ob iram et furorem. Cf. Virg. Æn. VIII, 438, ubi vid.
Intpp.
235
Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato:
Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,
Atque æquat celsus residentis consulis ora
Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit
ensis,
Et divisum humeris jacuit caput: at Batus,
amens
242
240
Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat,
Ictu quadrupedis fulva porrectus arena
Elisa incussis amisit calcibus ora.
Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,
Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit
imo
245
Icarium fundo victor mare; navita vasto
Jactatur sparsus lacerata classe profundo,
Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.
239.
caput jacuit in humeris, ut ap. Virg.
242
Æn. IX, 754, 755.
—242. amisit ora calcibus, h.e. calcibus
equi Scipionis conculcatus adeo est, ut confusis lineamentis nosci non
potuerit, quis foret, Drak. coll. IX, 397 sq., et Luc. II, 167.
243 sqq.
cf. ad I, 468
sq., ubi Ægæum mare pro quovis mari procelloso; sed cum
dilectu positum, ut h.l. Icarium, pars Ægæi, inter Samum et
Myconum, ab Icaria ins. quam adluit, sic adpellata, ut Myrthoum,
Carpathium, etc.
—247. Cuncta Cyclas, omnes Cyclades insulæ;
cf. ad
I, 472, et Hor. Od. I, i,
15; Luctantem Icariis fluctibus Africum, etc.
Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque
salutis,
Armat contemtu mentem necis: horrida barba
250
Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis
Albet, et adfuso squalent a pulvere
crines.
Invadit Tarium, vicino consule pugnas
Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.
243
Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos
255
Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore
Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.
Longa cruor sparso linquit vestigia campo,
Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.
250,
251. Horrida
facies hominis desperatis rebus sævientis. Cf. v. 277 seq., et V, 434 seq.
—Sanguinea spuma... Albet, ut canens cruor I, 424. Spumat
furore, sed spuma rutilat sanguine cæsorum, qui de sua quoque
barba destillat.
243
Lenz.
255...
257. Tarius,
Cryxi hasta equo dejectus, cingulo illius impeditur, et sic, membris ad
connexa cingula vinctis, ab equo per terram trahitur, Drak. Male Barth.
Adv. VI, 3, ex h.l. colligit, veteres, ut eo firmius equis
hærerent, cingulis sese eorum adligasse.
—abies, ut ἐλάτη ap. Hesiod. Scut. Herc. 188, 190. Sic et
μελία, fraxinus et taxus; vid. Ind.
—Fata ext. ferens, ut fatifera, letifera
tela.
—pavore equi, ab equo consternato.
258.
ductus signat, sulcos facit; conf. Virg. Ge. III, 171, et Æn.
I, 478.
—Tremula proprie est hasta. Lenz. comparat Stat. Theb. VII,
595, 596; XI, 514.
Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat
260
Ulcisci consul manes, quum dira per auras
Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,
Haud notum vultu: surgit violentior ira
Comminus, atque oculos optato in corpore figit.
259.
Laudabat leti, ἐμακάρισε τοῦ θανάτου, D. Heins.
—260, 261. Vox dira, magna, ingens. Cf. VIII, 384, et Heyne ad
Virg. Æn. VIII, 350; IX, 185.
—ferri, φέρεσθαι, se ferre, incedere, inruere, ut I, 65, 497, 521; II, 527; inf. v. 519; V, 492; VIII, 72; XIV, 317. (cf. Burm. ad Virg. Æn.
V, 373), vel ferri in cælum, tolli ad cælum, efferri, celebrari,
clamore, adclamatione et plausu laudantium, vid. ad v. 215.
—dira vox clamantium, Cryxum adesse, et consul
clamore suorum audit, cognoscit, Cryxum ferri,
inruere. Lenz.
—262. surgit ei violentior ira, ut
sævæ jamque altius iræ Dardanio surgunt ductori ap. Virg. Æn.
X, 813.
Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,
265
Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque
minorem
244
Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne
Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono
Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,
Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»
264. Drak. comparat XVI, 357; Virg. Ge. III, 185
sq., et Æn. XII, 85, 86 (quibus locis vid. Cerda); Nemesian. Cyneg.
v. 296, et Auson. Lud. VII; Sapient. pr. Add. Ovid. Met. II, 867,
ubi vid. Heins.
—265. Adloquitur Garganum, equum suum (cujus
nomen a monte
244
Apuliæ ductum), ut Iberus Panchaten XVI, 390; Hopleus Tydei equum ap. Stat.
Th. IX, 211, et Mezentius Rhœbum suum ap. Virg. Æn. X, 860 seq.,
ubi vid. Heyne. Cf. ad V, 166.
—vulgum, vid. ad I, 399. Lenz. vocem vulgum e
glossa inrepsisse suspicatur, et h.l. ita emend. Cornipedem
adloquitur: tu Martem linque minorem: (vel tu mortes linque
minores, id est, desine stragem edere ignobilium). Nos, Gargane,
vocant Superi ad majora, h.e. ad Cryxum adgrediendum. Meo
qualicumque judicio non sollicitanda est lectio, quæ auctoritate omnium
librorum tam scriptorum quam editorum ante Nicandrum firmatur, et
adfectui loquentis convenientior est.
—267. eat pro sit, ut incedo ap.
Virg. Æn. I, 46, vel potius quantus eat pro, quam superbe
incedat.
—præmia pono, propono, tapeta, ut XVI, 459, et apud
Virgilium Georg. 268. Cf. Virg. Æn. VII, 277 sq.
—268. ardore
Sidonio, purpura Tyria, II, 382, 530; Æneid. V, 292.
—propr. ejus splendore. Nam ardere, φλέγειν, αἴθειν,
αἴθεσθαι, de fulgore coloris et splendore purpurae, auri, armorum, etc.,
usurpantur, vid. XI,
679; XVII, 396; Virg. Ge.
IV, 99, et Æn. IV, 262; XI, 602; Val. Fl. III, 340; VI, 526, ubi
vid. Heins. Similiter purpura mixto incenditur auro dixit
Stat. Th. X, 60; purpura flammatur id. Achill. I, 297;
igneus vibrat, vel micat auro et ostro, ignea purpura et
chlamys, etc., id. Th. IV, 265; Val. Fl. I, 427; II, 342;
VI, 708; vestis candet cocco rubro tincta Hor. Serm. II, vi, 102; conf. sup. ad I, 126.
—269. Barbaricum decus, vid. VV. DD. ad
Virg. Æ. II, 504, et XI, 777.
—fulvis, aureis.
270
Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat
In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.
245
Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.
Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt
Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore
pugna:
275
Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis
Movit signa Mimas, et cælum exterruit
armis;
Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur
Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.
270.
ciebat, vocabat, provocabat.
271 et 273.
Cf. Virg. Æ. X,
245
444; XII, 696.
275.
Similis locus de Mezentio Virg. Æ. X, 762 sq.
276.
Mimas sup. III, 494, montis nomen, h.l. telluris
alumnus, γηγενὴς (ut ap. Virg. Æn. VI, 595), unus gigantum, cui
Prochyte insula (de qua vid. ad VIII, 542) inposita
dicitur XII,
147. Conf. Sen. Herc. Fur. v. 981; Claud. R. P. III, 347, et
Gigant. 85 sq.; Hor. Od. III, iv, 53.
—Campi Phlegræi, τὸ φλέγραιον, seu φλεγραῖον πεδίον, vel
Phlegra, ἡ φλέγρα, contr. pro φλεγυρὰ, sc. γῆ (unde
Phlegræus, φλεγραῖος, et φλέγυρος, igneus, VIII, 655), ubi sedes et pugna
Gigantum cum Diis fuit. Hoc nomen a poetis ad varia loca, terræ motibus
ignibusque cæcis obnoxia, in Thessalia, Thracia, Macedonia et Italia
prope Cumas, traducitur; vid. Heyne ad Apollod. p. 69 sq., et
Gesner. ad Orph. v. 1123; cf. VIII, 540; IX, 305; XVII, 650.
—Movit signa, ut ap. Virg. Ge. III, 236, et Æn.
XII, 6.
—277. Torquet murmur, ut III, 465; X, 246, et t.
sibila VII,
424, ubi v. not., 279, 280. Cf. sup. v. 150, 151.
«Nemone incensæ captæque superfuit urbi,
280
Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma,
Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una
Contorquet nodis et obusto robore diram
Vel portas quassare trabem: sonat illa
tremendum,
Ac nimio jactu servasse inprovida campi
285
Distantis spatium, propiorem transvolat hostem.
246
Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque
memento,
Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»
282.
nodis et obusto robore, ut ap. Virg. Æn. XI, 553.
—diram quassare, satis magnam (vid. ad v. 260), vel idoneam et satis validam ad
quassandum. Græcis τὸ δεινὸν est ἱκανὸν καὶ δυνατὸν, D. Heins.
283.
trabem, ut telum trabale ap. Virg. Æn. XII, 294.
—284, 285. Hasta ab inprovido Cryxo, qui non satis spatii
modum observabat, nimia
246
vi conjecta, Scipionem, propius adstantem, transvolabat, seu
supervolabat, ὑπέρπτατο, ut apud Virg. Æn. X, 522, et Hom. Iliad.
Ν, 408; Χ, 275.
—286 sq.
Sarcasmus qualis I, 398 sqq.
—ferre umbris, ad umbras, vel simpl. referre, dicere iis.
—ferre memento, ut III, 118.
—proavo Brenno. Cf. v. 150.
Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,
290
Dignum mole viri nisus: fugit illa per
oras
Multiplicis lini, subtextaque tegmina
nervis,
Atque altum tota metitur cuspide pectus.
Procumbit lata porrectus in arva ruina,
Et percussa gemit tellus ingentibus armis.
289.
nodo adjuvat hastam, vid. ad I, 318.
—adjuvat, Cf. V, 325, et, si tanti est, N. Heins.
et Drak. ad VII, 354; XIV, 422, et Burm. ad Val. Flacc. II, 528.
—290. Dignum mole viri nisus, tantum
adnisus, ut conatus ille dignus esset mole viri, quem hasta trajicere
volebat, Drak. Idem comparat V, 521; Virgil. Æn. X, 588; XII,
924; Add. Æn. X, 476 sq. et 783.
—291. Multiplicis lini, vid. ad III, 272.
—subtextaquue tegmina nervis, h.e. clipeum multiplici corio
taurino compactum. Cf. V.L. et ad V, 318.
—292. altum, intimum pectus, vel
alte, profunde, ut ap. Virg. Æn. IX, 699, al.
—metitur, trajicit. vid. ad III, 339.
293.
lata ruina, ob magnam Cryxi molem.
—porrectus, mortuus, τανυσθεὶς ap. Hom. Iliad. π, 485, al.
Cf. Burm. et Voss. ad Val. Fl. VI, 553.
—294. Totus hic locus concinnatus ex Virg. Æn. IX,
708... 716, ubi vid. Heyne. Cf. etiam Jani ad Hor. Od. II, xviii, 20 sq. et III, i, 33 sq.
295
Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo,
Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,
Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.
247
Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu
Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem.
300
Ductore amisso pedibus se credere Celtæ:
Una spes anima, tantusque pependerat
ardor.
295.
Tyrrhena, maris Tyrrheni, seu Inferi, cui Campania et Baianum,
amœnissima ejus regio, adjacent.
—297. inpingitur, inmergitur,
247
in altum demittitur.
298.
Nereus, mare, a saxi ruina æstuans.
—299. irata æquora, ut ap. Val. Fl. II, 63;
VII, 582; Cf. ad
I, 101; VV. DD. ad Hor. Epod. II, 6, et Broukh. ad Tibull.
II, iv, 10.
300. Ut ap.
Hom. Iliad. π, 659 Dausq. Celtæ, metu perterriti, fugere cœperunt, ut
feræ et armenta, quæ incendio diffuso trepide monte decurrunt, et
undique ad imas valles confluunt. Pulchra illa comparatio quam poeta,
nescio cui, debet. Loca Virg. Æn. X, 405 sq., et XII, 521 sq., 587
sq., non satis conveniunt.
Ac veluti summo venator densa Picano
Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram
Inmittit passim dumosa per invia pestem;
305
Dum tacitas vires et flammam conligit ignis,
Nigranti piceus sensim caligine vertex
Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo;
Mox subita in tanto lucent incendia monte.
Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres,
310
Atque ima longe trepidant in valle
juvencæ.
302.
Picanus, mons Apuliæ, Mars. nemorosi maxima cernes Culmina
Picani, Avien. Descript. Orb. v. 499, ubi mediam Picentinorum
regionem designari suspicatur, et primam voc. Picani syllabam
produci monet Drak.
—303. lustra exagitat, ut VIII, 565, ubi vid. V.L.
—304. pestem, ignem, ut I, 174. In v. 305 Silio
præivisse videtur Virg. Ge. II, 304... 309.
—306. piceus vertex, ut supra II, 631.
308. in
monte tanto, permagno, ut VI, 262; X, 234, ubi vid. Drak. Cf. Heins. ad
Val. Fl. VII, 132.
At Mago, ut vertisse globos primumque laborem,
248
Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum
Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique
nudi
Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.
311.
Mago, Hannibalis Hasdrubalisque frater.
—primumque laborem, Qui solus genti est Drak. comparat
VIII, 16 sq., et
Liv. X, 28, ubi Gallos «dicit primo impetu feroces esse, quos
sustineri sat sit... primaque eorum prælia plus quam virorum, postrema
minus quam feminarum esse.» Add. quoque Liv. V, 44; «gens est, cui
natura
248
corpora animosque magna magis quam firma dederit: eo in certamen omne
plus terroris, quam virium ferunt.» Ibid. libro XXXVIII, 17. «Jam usu
hoc cognitum est; si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira
effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant
arma: mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis,
sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.» Polyb. lib. II, 33, pr.:
τοῖς τε θυμοῖς κατὰ τὴν πρώτην ἔφοδον, ἕως ἂν ἀκέραιον ᾖ, φοβερώτατόν
ἐστι πᾶν τὸ Γαλατικὸν φῦλον. Cf. et Appian. T. I, p. 75, 81,
82, ed. Schweigh. et Flor. II, 4.
—313. nudi frenis, sine f., ut γυμνὸς, seu
ψιλὸς ὅπλων, ἐσθῆτος, ἱππέων, σαρκῶν, σκεύους, etc., vid. Ind. it.
Wesseling. Diss. Herodot. pag. 99, et Ill. Harles. Anthol. Gr. Poet.
pag. 283.
—infrenati, quod Intpp. jam observasse video, non modo
dicuntur equi et equites infreni, vel qui frenos non habent, ut ap. Liv.
XXI, 44 (ubi Hannibal frenatos et infrenatos equites pugnaturos
sperat), sed etiam frenati; nam infrenare propr. est frena dare
et inponere. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. XII, 287; Sigon. et Gron. ad Liv.
XXXVII, 20 (ubi infrenare et infrenatus eo sensu
occurrunt), et Burm. ad Quintil. Decl. XIII, 8, p. 281.
—314. Adsiliunt, advolant (vid. Heins.
et Drak. ad XV, 695, et Ind.) equites Africani, tam nudi frenis
h.e. Numidæ (vid. ad
I, 215), quam infrenati h.e. Carthaginienses.
—manipli de equitibus, ut ap. Apul. Met. IX, p. 221,
ed. Elm.
315
Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis;
Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit
alas;
Aut illi dextros lunatis flexibus orbes,
Aut illi lævos sinuant in cornua gyros:
249
Texunt alterno glomerata volumina cursu,
320
Atque eadem refuga cedentes arte
resolvunt.
Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,
Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi
Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.
315. Conf.
VII, 644 seq.
Virg. Æn. V, 583 sq.; XI, 618... 630. Luxurioso ornatu singula
expressit poeta, et respexisse videtur locum Polyb. III, 72, ubi tradit,
τοὺς Νομάδας ἀποχωρεῖν (Numidas terga vertere) μὲν εὐχερῶς καὶ σποράδην,
ἐπικεῖσθαι δὲ (in hostem inruere) πάλιν ἐκ μεταβολῆς (fronte conversa)
τολμηρῶς καὶ θρασέως· τὸ γὰρ τῆς Νομαδικῆς μάχης ἴδιόν ἐστι τοῦτο.
—in tergum referuntur habenis, ut ap. Virg. Æn. XI, 623,
h.e. tergum vertunt, seu dant, ut VII, 623;
249
X, 17. Sic
in terga revolvi et redire dixit Stat. Th. IV, 460, et
X, 194, quæ loca excitavit Drak. ad IX, 507; in tergum
recessit Virg. Æn. XI, 653.
—319, 320. Utrobique in cursu orbem faciunt, per orbem
concurrunt; et eadem arte orbem resolvunt, h.e. refugiunt.
321...
323. Drak.
expressum putat locum Virg. Æn. XI, 623 sq., qui tamen nostro parum
respondet. Paulo similior est Æn. II, 416 sq., ubi vid. Heyne.
Advolat aurato præfulgens murice ductor
325
Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque.
Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem
Extulit, et magno percussit lumine campos,
Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit
Vertere terga pudor: nec leti cura decori,
330
Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus.
324 sq.
aurato murice, veste purpurea, cui fila auri intexta sunt, ut
apud Stat. Theb. X, 60, purpura mixto incenditur auro; Lenz.
Nihil sublimius et ad dignitatem Hannibalis adumbrandam aptius fingi
potest hac ejus specie, qua instar Martis in aciem descendit, subitoque
pavore Romanorum animos percellit. Δεῖμος, Φόβος, Ἔρις Martis comites
ap. Homer. Iliad. δ, 440, ejusque filii et aurigæ Iliad. Ο, 119. Hesiod.
Theog. v. 933, et Scut. Hercul. 195 et 463, quos exemplo Virg. Æn.
XII, 335, poetæ variare solent: vid. Burm. ad Val. Fl. II, 204, et cf.
inf. ad
v. 438 sq.
326.
Callaici tegminis, clipei. Cf. II, 395 sq.
—327. percussit,
vid. ad III,
436.
—330. terræ optantur hiatus, vulgare votum
eorum, qui suæ saluti desperant. Drak. laudat Virg. Æn. XII, 883; Ovid.
Her. VI, 144, et Fast. III, 609; Petron. c. 81; cf. Heyne ad Virg. Æ.
IV, 24, et X, 675.
Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris,
Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras
250
Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat
Desertas victrix valles, jamque ora
reducto
335
Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens
Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.
Non illum Metabus, non illum celsior Ufens
Evasere tamen, quamvis hic alite planta,
Hic ope cornipedis totis ferretur habenis.
331 sq.
Præclara admodum comparatio, et v. 334 sq., eximia naturæ imitatio.
Cf. Hom. Iliad. ο, 323 sq., ubi tamen vix tenuissimas lineas reperias.
Forte ante oculos quoque habuit et variavit loca Virg. Æn. IX, 59 sq.,
et X, 723 seq.
—Caucasus, notus Asiæ mons, pars Tauri ferisque frequens,
unde τὸ Caucasiis cum dilectu positum, ut apud
250
Virg. Æn. IV, 367.
—334. reducto, diducto.
—335. ut præsentia, tanquam præsentia
forent, mandens Corpora, pecora: venuste, ut passim ap. poetas.
N. Heins. laudat Val. Fl. I, 272; III, 589, ubi vid. Intpp.;
VII, 197, 315, 466; Varium ap. Macrob. VI, 2; Lucan. V, 319;
VII, 767; Petron. c. 123, ubi vid. Burm. Stat. Th. II, 133, 687; III,
569; V, 88; VI, 401. Claud. b. Gild. 351, et alios, quibus Drak.
addit Virg. Æn. IX, 63 (ubi vid. VV. DD.); Sid. Apoll. XXIII, 334, et
Gunther. Ligur. III, 124.
338.
alite planta, πόδας ὠκὺς.
340
Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens
Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso
Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit.
Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque,
domoque
Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro
345
Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando.
341. poplite cæso,
succiso, ut V, 347; X, 38, et aliis locis, quæ congessit
Drak.
344.
Fucinus, lacus in Marsis (nunc Lago di Celano), quem Jul.
Cæsar et Claudius in Tiberim emittere conabantur; vid. Ern. Excurs. ad
Suet. Claud. c. 20.
Fit socius leti conjecta Massicus hasta,
251
Vitiferi sacro generatus vertice montis,
Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto
Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri,
350
Perstringit tacitas gemmanti gurgite
ripas.
Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori
Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo,
Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ
Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.
346.
Massicus, mons Campaniæ,
251
vini nobilioris ferax.
—347. sacro, vid.
III, 501.
—348. Liris fl. olim Clanis, seu
Glanis, (Strab. V, p. 161, 237; Plin. III, 5) nunc
Garigliano dictus: ex Apennino effusus, præter alia flumina prope
Arpinum, ubi Ciceronis villa et patria erat, frigidum Fibrenum
recipit, (vid. VIII, 398) et Latium a Campania dirimit.
—fonte quieto, etc. Conf. VIII, 396; Hor. Od. I, xxxi, 7; Cic. Leg. II, 1 et 3.
—350. Perstringere ripas, ut XVI, 478. Sic
stringere dixere Virg. Æn. VIII, 63, et Stat. Th. I, 39;
terere Claud. Cons. Olyb. 260, ubi vid Heins.; radere
Lucret. V, 257; Lucan. II, 425; VIII, 246; lambere et
mordere Hor. Od. I, xxii, 7; xxxi, 8, ubi vid. Jani. Cf. ad I, 358; V, 24, 274; Heins. et Drak. ad
XIII, 4, et Broukh. ad Tibull. IV, i, 142.
—tacitas, κατ᾽ ἔννοιαν ad fluvium refer.
351. Poeta
immemor esse videtur turpis fugæ a Romanis modo captæ, v. 328 sq. Lenz.
—352, 353. Drak. comparat V, 219; IX, 322 sq.; Virg. Æn. X, 361, ubi vid.
Intpp. Ennii Fragm. pag. 303, ubi vid. Column. Ovid. Met. IX, 44, 45, et
al. Cf. et Clark. ad. Hom. Iliad. Ν, 130 sq.
355
Tergemini primam ante aciem fera prælia
fratres
Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce
Xanthippo felix uteri inter bella crearat.
252
Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ
Nomen, et injectus Spartanis colla catenis
360
Regulus, inflabant veteri præcordia fama.
355 sqq. Ejusmodi
scenæ, quum varios ornatus admitterent, et misericordiæ admirationisque
sensu animos movere possent, nullus fere poetarum Rom. exstitit, quin
similibus carmen distingueret: geminos saltem fratres multi, ut Silius
sup. II, 636
sq.; Virg. Æn. X, 390 sq.; Lucan. III, 603; Stat. Theb. VI,
340; IX, 292 sq., et Ovid. Metam. V, 107, produxerunt. Ern. Hanc
vero pugnam trigeminorum Noster adumbravit fere ad certamen Horatiorum
et Curiatiorum, ex Liv. I, 24 sq., notum.
355. Tergemini fratres, ut gemini
f. XVI,
534, ubi Drak. adposuit verba Quint. Inst. Or. IX, 4;
fratres addere non est necesse.
—357. felix uteri, εὔτεκνος, fecunda,
D. Heins. Sic felix arbor est frugifera, et infelix
252
sterilis, ut, monente Drak. apud Liv. V, 24, et Apul. Apolog.
p. 288, ed. Elm. Conf. V, 465, et Heyne ad Virg. Ge.
I, 154, 345; II, 81.
—Barce, Sychæi nutrix ap. Virg. Æn. IV, 632, h.l.
Sidonia, Carthaginiensis, uxor Ledæi, Spartani,
Xanthippi. Cf. II, 434; VI, 303 sq., 680 sq.
358. Res
Graiæ, h.e. a Spartanis gestæ, duce Xanthippo, Pœnorum socio, qui
Regulum vivum cepit.
—Amyclæ, Xanthippi patria.
Marte probare genus, factisque Lacona parentem
Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes
Taygeta, et tandem bellis innare subactis
Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.
362.
Cupiebant, finito bello in patriam suam redire: quod his vss. et
v. 365, variis modis exprimitur.
—363. Taygetus mons, a mari per totam
Laconicam procurrens, notusque propter Orgia Bacchi et venationes. Ad
ejus radices sita est Sparta, quam adluit Eurotas amnis, nobilitatus
certaminibus et exercitat ad eum habitis. Cf. ad VI, 311 sq.; Cic. Tusc. V, 34;
Propr. III, xiv, 15 sq., et Meurs.
Miscell. Lacon. II, 9.
—Taygetus sc. mons, Ταΰγετος Straboni et aliis τὸ Ταΰγετον
ὄρος dicitur, unde Taygeta sc. juga, τὰ Ταΰγετα ὄρη; vid. Burm.
ad Val. Fl. II, 359, et Intp. ad Virg. Ge. I, 103. Sic τὰ Δίνδυμα,
Παγγαῖα, Ῥίπαια, Κεραύνια, Κύβελα, Dindyma, Pangæa,
Rhipæa, Ceraunia, Mænala, Gargara,
Ismara, etc.
—bellis subactis, forte confectis, finitis, fere ut
exercere et fatigare diem, etc., de quo vid. Heyne ad
Virg. Æn. VIII, 94, et XI, 808. Proprie homines dicuntur subacti
atque durati bellis, v.c. Liv. XLII, 52, metaphora a farina et luto,
vel a terra, quæ crebro aratur et colitur, petita, quæ ad ingenium
quoque, usu sæpe exercitatum et excultum, transfertur.
365
Sed Spartam penetrare Deus, fratresque
negarunt
Ausonii, totidem numero; quos miserat altis
253
Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis,
Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra
Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.
365.
fratres Ausonii, alii tergemini ex Romanis.
—Versus 367 et 369, cum nomine Virbii, v. 380, desumti e loco classico
de Aricia Virg. Æn. VII, 762 sq., ubi vid. Heyne in notis et Exc.
VIII; conf. etiam Heins. ad Ovid. Met. XIV,
253
331.
—367. Aricia, nunc est
Nemi, vicus a nemore Dianæ sic dictus; in quo nemore erat fons
Egeriæ; Liv. I, 21, Ovid. Met. XV, 487 sq., 547 sq.
—inmitis ob cultum Scythicæ, vel Tauricæ Dianæ, cui homines
mactabantur. Cf. VIII, 362; et Ovidius ex Ponto
III, 2, 71.
—369. lacus Triviæ ante Aricinum nemus et
lucum Dianæ, τὸ Ἀρτεμίσιον, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 516, Strab. V,
p. 165 et 239 (366, ed. Alm.), VV. DD. ad Horat. A. P. 16; Ovid.
Fast. III, 263 sq.; Suet. Jul. 46; Plin. XXXV, 7; Casaub. ad Pers.
Sat. VI, p. 501; Salmas. Exerc. Plin. p. 48.
370
Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ,
Eumachus et Critias, et lætus nomine patris
Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones
Inter se furibunda movent, et murmure anhelo
Squalentes campos et longa mapalia complent:
375
Omnis in occultas rupes atque avia pernix
Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso,
Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos;
Illi dira fremunt; perfractaque in ore
cruento
Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus
artus.
370.
inpacti, inpulsi, acti, ut ap. Virg. Æn. V, 805; Tac. Hist. II,
41; III, 22; Lucan. VI, 406. Cf. Ind.
—372. junxere gradus gradibus, congressi
sunt; cf. Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 198.
—372 sqq. Eximia comparatio,
quam Silius, leonibus in taurorum locum substitutis, ni fallor, Virg.
Æn. XII, 715 sq., sublegit. Nam locum Homeri, quem Dausq. et Cell.
comparant, Iliad. π, 756 sqq., ubi leones, fame compulsi, de cerva
occisa pugnant, poeta expressit potius inf. v. 563 sq. ubi nemo id observavit. Feras non nisi
in diversa genera sævire, contendunt Horat. Epod. VII, 11, 12 (ubi vid.
Bentl.); Juvenal. XV, 159 sq.; Plin. VII, 1, et alii. Sed cf. VV.
DD. ad hh. ll. et Scaliger. Exercit. 240, adversus Cardanum p. 737.
—374. Squalentes campos vid. ad I, 211.
—longa mapalia ut III, 422.
—376. profuso ubere, quod lacte manat et
abundat.
378.
dira fremunt, ut δεινὸν pro δεινῶς, vide App. et ad lib. I, 398; Clark.
not. ad Homerum Iliad. β, 269, et viros doctos ad Virgil. Æneid. lib.
IX, v. 791.
—379. artus pugnant, membra moventur
254
ac resistunt.
254
380
Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer,
Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis.
Subsidens paulum perfossa proruit alvo
Albanum Critias (ast illi cuncta repente
Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu);
385
Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat
Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis
Adnexam parmæ decidit vulnere lævam,
Inque suo pressa est non reddens tegmina
nisu
Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.
381.
paribus in armis, vid. ad II, 132.
382.
Subsidens, ὑφιζάνων, proruit, prosternit.
—386. tegimen, clipeum.
—387. lævam Adnexam parmæ, loro, seu ansæ,
ὀχάνῳ, τελαμώνι, insertam. Nam veteres scutum ex sinistro humero
suspendebant, et dextra hostem adoriebantur; unde ἐπ᾽ ἀσπίδα et ἐπὶ
δόρυ, ad sinistram et dextram, se convertere dicebantur; cf.
V, 319; Hom. Il. π, 106; Virg. Æn. II, 671; XI, 693; Ælian. V. H.
XI, 9.
—vulnere, ictu, ut ap. Virg. Æ. V, 433.
—388. In ipso nisu, dum niteretur parmam reddere,
decisa est, Schmid. Imo h.l. sententia, luxuriose expressa, hæc est:
manus amputata in nisu, quo lorum clipei tenebat, firmiter huic adhæsit,
nec illud reddidit, non missum fecit.
390
Ultima restabat fusis jam palma duobus
Virbius: huic trepidos simulanti ducere
gressus
Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,
Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ.
Inde alterna viris transegit pectora mucro,
395
Inque vicem erepta posuerunt prælia vita.
Felices leti, pietas quos addidit umbris!
255
Optabunt similes venientia secula fratres,
Æternumque decus memori celebrabitur ævo;
Si modo ferre diem, serosque videre
nepotes
400
Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo.
390.
fusis, vid. ad II, 113.
—palma, ut XVI, 504, 573, et ap. Virg. Æn. V, 339, vid.
ad I, 479.
—391. huic, hujus manu.
—trepidos ducere gressus, timide et lento gressu fugere, ne
tres victores simul inpetum facerent, ut ducere lympham pro lente
fluere sup. v. 87.
394,
395. Critias
et Virbius se invicem jugulant. Apud Liv. loc. l. unus Horatiorum,
Curiatiis cæsis, superior discedit.
396 sqq.
Cf. Virg. Æn.
255
IX, 446 sq., et sup. ad II, 696. Sed h.l. vix est, quod ad mentem
miseratione adficiendam valeat.
—pietas in patriam.
—399, 400. Silius et Maro modestius, quam Horat. Od. III,
ult. et Ovid. Met. XV, 871, de carminum suorum vita præsumsere, Drak.
—ferre diem, ut ferre annos dixit Ovid. ex Ponto IV,
viii, 51, et ferre vetustatem,
id. Trist. V, ix, 8, de
scriptis, ut Cic. Amic. 19, de vino.
At consul toto palantes æquore turmas
Voce tenet, dum voce viget: «quo signa
refertis?
Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi
Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem;
405
Post me state, viri, et pulsa formidine tantum
Adspicite! has dextras capti genuere
parentes.
Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus?
Ipsam turrigero portantem vertice muros
Credite submissas Romam nunc tendere
palmas.
403.
vos ἐναργῶς pro, animum et virtutem vestram; cf. Claud. Cons.
Mall. Theod. 196; Stat. Th. II, 417, et Silv. I, ii, 168; Sen. Thyest. 53, et 242, ubi vid. Gronov.
—404. Si nimis timetis in prima acie pugnare. Cf.
Virg. Æn. V, 429.
—406. Adspicite, vid. ad II, 230,
in V.L.
—dextras, viros.
—capti primo bello Punico. Detrahit hostibus, ut magis
impellat suos. Mars.
408.
Imitat. Lucan. I, 186 seq.
—409. submissas palmas, vid. ad I, 673. Sed huic rei
ornata Romæ descriptio parum apta. Lucan. longe præstat, VII, 369.
Ed.
410
Natorum passim raptus, cædemque parentum,
256
Vestalesque focos exstingui sanguine cerno.
Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro
Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces,
Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma,
415
Et latum objectat pectus, strictumque minatur
Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.
256
410, 411.
Romæ jam captæ imago ante oculos mihi obversatur. In copia et ornatu
totius orationis summa vis et brevitas, ad animum percellendum
aptissima.
—411. sanguine, cæde sacerdotum. Cf. simil.
loc. Ovid. Met. XV, 778. Graviter vero et præclare, ad augendam rei
atrocitatem, Vestalium potius, quam aliarum virginum, mentio fit.
417.
Legentium sensus splendido commento et conversione ad Scipionem
Africanum inclinatur, cujus primum virtutis documentum poeta præclare
exornavit, ut Q. Fabii inf. VII, 710 sqq.; cf. Liv. XXI, 46.
Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,
Consulis egregii movere pericula mentem.
Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur:
420
«Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis,
Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ
Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum.
Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno
Consulis exitio, tota quam strage cadentum.
425
Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ
Jam credit puer, atque annos transcendere factis
Molitur, longumque putat pubescere bello;
Te duce primitias pugnæ, te magna magistro
257
Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»
419.
patrio ore, quia Mars Jovis filius est, non, quod Dausq. putabat,
quia Jupiter vulgo creditus Scipionis Africani pater, ut hac oratione
filii honori consuleret; Drak.
—422. Cf. Virg. Æ. III, 629.
423.
Siste, reprime conatus Hannibalis, ut XII, 699.
—plus commodi petit, consequi studet et sperat; vel
ad majora tendit et adspirat, si unum Scipionem occidere, quam si totum
exercitum delere conatur.
426.
annos transcendere factis, ut ap. Stat. Silv. V, i, 12 seq.; Cic. Phil. XIV, 10; Sen. Ben. III, 33;
Drak.
—428. Imitat.
257
Virg. Æn. VIII, 515 seq., ubi vid. Heyne.
—429. primum (κατὰ) hoc vincat, hæc
prima sit ejus victoria. Singula prorsus divina, sententiarum
verborumque gravitate!
430
Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus
Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri
Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum
Haud ulli facilem, multoque labore
Cyclopum
Sudatum thoraca capit, quassatque per auras
435
Titanum bello satiatam sanguinis hastam,
Atque inplet curru campos: exercitus una
Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti
258
Innumeræ facies, frenisque operata regendis
Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.
430. Mars
non respondet, sed extemplo mandata exsequitur; vid. ad II, 543, et de curru
Martis ad
I, 434.
—431. Odrysia tellus, Thracia, Martis sedes
(vid. ad
I, 433), cujus potentiores olim populi post Edonas fuere Bessi
et Odrysæ.
—fulminis atri, terribilis, ut atra formido,
tigris, acies, ira, vipera, etc., ap.
Lucret. VI, 253; Virg. Ge. IV, 407, et Æn. VII, 525; Val. Fl. II, 205;
Hor. Od. III, iv, 17; cf. ad III, 211, et V, 165.
—432 sq. De armis et insignibus Martis in numis,
vid. Spanh. ad Callim. in Del. v. 64 et 136.
—433. Haud facilem, non facile gestandum,
propter pondus. Præclare ad vim et robur Martis declarandum.
Facilis, ut habilis v.c. ensis VIII, 374: εὐμεταχείριστος,
qui facile regi, tractari, fingi potest, ut coma VIII, 559, cera,
lutum, etc. De utraque voce, vid. Heyne ad Tibull. I, i, 40; ix, 7, et ad Virg. Æn. I, 318; IX, 365; XI,
555; XII, 431.
—Cyclopibus et Vulcano opera præclaræ artis, ἡφαιστότευκτα,
ea in primis, quibus Dii utuntur, tribui, nota res est.
—434. Sudatum, multo sudore h.e. labore
confectum, elaboratum, Drak. citat III, 92, 531; Liv. V, 5; Stat.
Th. V, 189 (ubi vid. Barth.), et Jac. Gothofr. ad l. 7, Cod. Theod.
de lustr. collat.
—quassat hastam, cf. ad I, 434.
—435. Titanes, h.l. ut passim confusi
videntur cum Gigantibus, in quorum pugna cum Diis præcipuæ Martis fuere
partes; vid. Claud. Gigant. v. 75 sq.
—satiatam sanguinis, sanguine; vid. ad V, 274.
—436. implet campos curru, h.e. strepitu
currus, ut mox v. 444. Nam βρισάρματος Ἄρης κεκληγὼς ἐπόρουσεν ut
utar verbis Hesiodi Scut. H. 441, vel Homeri μέγα δ᾽ ἔβραχε φήγινος ἄξων
Βριθοσύνῃ· δεινὸν γὰρ ἄγεν θεὸν, Iliad. Ε, 838.
—Silius duo Maronis loca ante oculos habuit, Æn. VIII, 700 sq., et
XII, 331 sqq.
—437. Furor,
Ira, ac Pavor, ap. Stat. Th. III, 424, et Bellona,
Pavor atque Formido, ap. Claud. in Rufin. I, 344 sq.
Martis sunt comites et aurigæ.
258
Cf. ad v. 324. et
Bellona Hom. Iliad. Ε, 333, al. et inf. V, 220 sq.
—438. operata, vid. ad II, 674.
—439. atro flagello,
sanguineo, quale ei tribuit Virg. Æn. VIII, 703 (ubi vid. Cerda), et
Lucan. VII, 568; cf. Broukh. ad Tibull. I, vi, 46; Heins. ad Ovid. Ibin, v. 159, et Burm.
ad Val. Fl. VIII, 20. Hastam ei pro stimulo dat Statius, Thebaid. lib.
VII, vers. 73.
440
Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo,
Nigrantesque globos et turbida nubila torquens
Involvit terras: quatitur Saturnia sedes
Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit,
Audito curru, fontique relabitur amnis.
440 sqq.
Numinis adventum, seu ἐπιφάνειαν et descensum in terram tempestate
motuque inprimis terræ indicari, olim omnium fere populorum opinio fuit,
iisque tam familiaris, ut ne a vulgari quidem prosæ orationis usu
abhorreret, quod vel ex Act. Apost. XVI, 25, intelligitur; cf. Virg. Æn.
III, 90 sq.; VI, 255 sq.; Apollon. II, 681; Sophocl. Œd. Col.
v. 95; Callim. H. in Apoll. 2 et 7, ubi vid. Spanh. Petron. c. 124,
ubi vid. Intpp. Eodem spectant permulta sacrorum poetarum loca et
imagines, quæ vulgo male ubivis a descensu Dei in montem Sinam et
augusta illa latæ legis scena Exod. XIX, arcessuntur, unde et totam hanc
ideam a gentilibus petitam esse, parum probabilis est conjectura; Drak.
Ceterum Martis currum non minus fere exornavit poeta, quam
Miltonus currum tonantem, a Deo post rem ab angelis male gestam
filio suo concessum, qui eo vectus summum repente hostibus terrorem
incutit eorumque agmen prosternit. Forte et Martem h.l. κεραυνοβόλον
finxit, ut Virg. Æn. I, 42, Minervam.
—442... 444. Summa δεινοτης et majestas in his
vss. ut in toto loco a v. 430. Cf. magnifica loca Hom. Iliad. α, 530; θ,
199, 443; ξ, 285, inpr. ν, 18 sq. Hesiod. Scut. H. 437 sq. et Theog. 841
sq., inf. VII, 458 sq.; IX, 300; Virg. Æn. XII, 334; Miltonus: under
his burning wheels The stedfast Empyrean shook throughout, All but the
throne itself of God, etc.
—443, 444. Præclare terror etiam amni (Ticino)
tribuitur, isque strepitum currus audire fingitur; vid. ad I, 49; III, 463; et cf. Virg.
Æn. XI, 405.
445
Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes
Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat,
Armorum spolium, et rorantia consulis ora.
259
Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri
Mole retorquebat crudescens cædibus hastas.
450
Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore
Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem
Artato, Garamas jaculis propioribus instat,
Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.
445.
Scipionem cinxerant Pœni.
—447. rorantia sanguine, roris instar
guttatim destillante, ut ap. Virg. Æn. VIII, 645, et XI, 8; et
259
inf. VII, 181,
324; X, 263.
448.
acri mole, vi, vel multitudine, vel etiam magnitudine, vid. Ind.
et Gronov. Obss. I, 21.
—449. crudescens, crudior, h. crudelior,
sævior factus, exacerbatus, ut XI, 89, et contra molliri, vel
mitescere. Cf. Virg. Æn. VII, 788; XI, 833, et vid. sup. ad I, 405 et 432.
451.
cecidere jubæ, crista galeæ, vel galea ipsa capite delapsa, aut
ab hoste dejecta est; Lenz, qui tamen id h.l. languere existimat, et
ingeniose conj. cecinere tubæ, ut Numidæ signo dato Scipionem
undique jaculis petierint.
—gyroque per orbem Artato, vid. Heyne ad Tibull. IV, i, 94.
Hic puer ut patrio defixum corpore telum
455
Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem
Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.
Bis conatus erat præcurrere fata parentis,
Conversa in semet dextra: bis transtulit iras
In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes
460
Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat.
Continuo cessere globi, latusque repente
Adparet campo limes: metit agmina tectus
Cælesti clipeo, et sternit super arma
jacentum
Corporaque auctorem teli, multasque paternos
260
465
Ante oculos animas, optata piacula, mactat.
454 seq.
Similis locus Maronis de Lausi in Mezentium patrem pietate, Æn.
X, 789 sq. Conf. etiam Æn. lib. X, 680, 686. Ipsa historia
satis nota vel ex Liv. lib. XXI, 46; Flor. II, 6; Senec. de Ben.
III, 33; et Polyb. X, 3, pag. 804, edition. Gronovii, ubi decimo
septimo ætatis anno Scipio Africanus patrem servasse dicitur. Nam
puer vers. 130 et
460; est juvenis; vid. ad III, 608.
—456. gemitum rupit vid. ad I, 95.
457.
Bis... bis, ut ap. Virg. Æn. VI, 32. Alias ter... ter ut
VIII, 156;
Æn. IV, 690; Τρὶς μὲν ἐπειρήθη, τρὶς δ᾽ ἔσχετο Apollon. III, 654.
461.
Latus limes sumtus e Virg; Æn. IX, 323, et X, 513; ubi vid.
Heyne. Conf. inf. IX, 379, 610, et ad V, 269.
—462. metit ut v. 213.
—463. Cælesti, Martis.
—464. auctorem teli, qui
260
patrem vulneraverat; piacula, in ultionem patris vulnerati.
Ern.
Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta,
Innixum cervice ferens humeroque parentem,
Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ
Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis
470
Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas
Belligeris fecit miranda silentia campis.
466. Nemo
facile erit, cujus animus dulcedine hujus loci non tangatur, eaque
pietate percutiatur, qua h.l. et hostes percussos videmus. Poetæ autem
animo et oculis obversabatur Lausus ap. Virg. Æn. X, 800, et Æneas
Æn. II, 721 sq. quem similiter a Græcis, pietate ejus obstupefactis,
incolumem esse dimissum memorant, a Drak. laudati, Auctor de Orig. Gent.
Rom. c. 9, et poeta in Anthol. Gr. I, 87, Epigr. 2; Cf. IX, 432;
Lycocophr. 1264 seq. et Sophocl. ap. Dionys. Hal. I, 48.
—467. Emicat, ex acie profugit. Conf.
ad II, 238.
—471. Belligeris campis, passive, in quibus
bellum geritur.
—472. seq. Ingeniose usus est loco Virg. Æn. IX,
638 sq. ubi Apollo minus opportune, quam h.l. Mars, juvenem laudat et
adhortatur.
Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces
Exscindes, inquit, Tyriosque ad fœdera coges.
Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo
475
Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra,
Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt:
261
Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors
Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit,
Et fessas acies castris clausere tenebræ.
474.
tanta lux, tam felix dies, qui tantæ tibi laudi esse possit, quam
hic, quo patrem servasti.
—longo in ævo; non constat, quonam ætatis anno mortuus sit
Scipio Afric. v. Liv. XXXVIII, 56, et XXXIX, 52; anno LVI putabat
Vellei. II, 4.
—475. macte, vid. Heyne ad Virg. Æ. IX, 641,
et Burm. ad Val. Fl. VI, 547. Repetitio vocis adfectui egregie convenit.
—indole sacra, Vera Jovis proles; nam Scipio Afric. ex
Jove, in anguem mutato, et Pomponia natus vulgo credebatur; quam divinæ
originis famam, quum tantus vir esset, consequebatur, et ipse, Alexandri
exemplo, augebat. Cf. XV, 187; VII, 148; et inpr. XIII, 615 sq. 642 sq. Liv. XXVI, 19;
Gell. VII, 1; Plut. vit. Scip. et Plin. VII, 9; XXVI, 43.
476.
majora, virtutis documenta; meliora dari nequeunt,
insignius generosæ indolis pietatisque exemplum
261
a te edi, vel ejus declarandæ optatior occasio et facultas tibi dari non
potest.
480
Condebat noctem devexo Cynthia curru,
Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo
Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.
At consul tristis, campos Pœnisque secundam
Planitiem metuens, Trebiam collesque
petebat.
485
Jamque dies rapti cursu navoque labore,
Et medio abruptus fluitabat in amne solutis
Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat
agmen,
Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.
480.
Condebat noctem, finiebat, Cynthia h.e. Luna, curru
devexo, cursu declivi, nocte jam exacta.
—481. adflata rotis, equis, et roseæ
flammæ vid. ad
I, 578.
—Fraternis conf. VIII, 175; Virg. Ge. I, 396.
483.
campos... metuens, quia Pœnus equitatu melior erat, Drak. Conf.
Liv. XXI, 47, pr. et 48; Polyb. III, 66, pr. et 67, extr.
485. A
Scipione «castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est, ut ratibus,
quibus junxerat flumen, nondum resolutis, copias trajiceret... Hannibal
transire non potuit pontem, ut extrema resoluta erant, tota rate in
secundam aquam labente», Liv. et Polyb. ll. cc.
—dies rapti, quibus raptim iter fecerant. Conf. ad I, 569.
—488. Eridani rapidas undas Conf. Virg. Ge.
I, 481 sq.
Dumque vada et molles aditus, per devia flexo
490
Circuitu petit, et stagni languentia quærit,
Interdum rapta vicinis saltibus alno
Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.
262
Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat
Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,
495
Gracchorum proles, consul: gens inclita
magno
Atque animosa viro, multusque in imagine claris
Præfulgebat avus titulis bellique domique.
489.
aditus molles, vada, transitus faciles, ut clemens clivus
I, 274;
Drak. qui laudat Ovid. Fast. III, 13; Claud. in Rufin. II, 102, et in
Apono v. 12. Conf. Burm. ad. Val. Fl. VI, 239.
—490. Circuitu vid. Liv. l.c.
—491. Interdum,
262
interim, interea, ut contra hæc pro interdum ponuntur; Drak. ad
VI, 30, et VII, 395.
—493 seq.
Cf. Liv. XXI, 51, et Polyb. III, 68.
494.
Peloro pro tota Sicilia, cujus res composuerat: nam proprie a
Lilybæo promontorio Ariminum venerat, si Livio et Polyb. fides habenda.
—495. Gracchus cognomen Semproniorum,
inclitæ gentis, ex qua orti quatuor Consules, b. Punico II clari,
Ti. Sempronii Longi, pater, A.U. 536 (de quo h.l. agitur), et filius,
A.U. 559; P. Sempr. Tuditanus A.U., 549, et Ti. Sempr. Gracchus
A.U. 538; cujus pronepotes fuere fratres nobilissimi, Caius et Tiberius
Gracchi, qui propter leges nimium populares perierunt.
—496. multus avus, multi majores.
—497. titulis magistratuum, triumphorum,
rerumque gestarum, quibus imagines ornabantur.
Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris,
Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,
500
Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi
Jam superest consul? quænam altera restat in armis
Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum
Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum
Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,
505
At tu, donata tela inter Martia luce,
Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque
Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi
Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.
263
Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:
510
Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis
Castra sub ipsa datis irritat, et elicit
hostem.
499.
prospera rerum, ut subita, vel fortuita belli et
similia. Conf. Heins. ad Claud. b. Gild. v. 103.
—500. Quis tertius Urbi, etc. bene comparant
Liv. XXI, 53, et 57, etsi neutro loco Hannibal loquitur.
501.
quænam altera Sicania, unde Consul cum exercitu revocari possit?
—502. Dauni nepotum, Romanorum; vid.
ad I, 291.
—505. Acerba orationis conversio ad Scipionem.
—506. Infelix animæ, qui vitam tuam filii,
non tuæ virtuti debes.
—sic, sic δεινῶς, ut IX, 25; et XVI, 125.
—508. Obpetere ut ap. Virg. Æ. I, 96;
ubi v. Heyne.
263
—in bello, quod virum fortem decet. Conf. ad II, 705.
—fata vocabunt te, h.e. tibi moriendum est, ut vocat lux
ultima victos ap. Virg. Æn. II, 668. Cf. inf. X, 523. Sic bella,
ira, præda vocant, monente Drak. ad X, 112; in quibus
tamen loquendi modis verbo vocare invitandi potius notio inest,
ut in his, venti et fluctus vocant vela, καιρὸς καλεῖ
πλοῦν, Sophocl. Philoct. 472.
510. Conf.
Liv. XXI, 54, et Polyb. III, 71, extr. Poeta omittit pugnam equestrem,
in qua Sempronius superior fuerat, et hinc ferocior factus. Liv. XXI,
52, 53; Polyb. III, 69, 70.
—Massylum; vid. ad I, 101.
—511. Castra Romana.
—datis, missis.
Nec Latius vallo miles debere salutem
Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.
Erumpunt, cunctisque prior volat aggere
aperto
515
Degener haud Gracchis consul: quatit aura
comantes
Cassidis Auruncæ cristas, humeroque
refulget
Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno
Respectans clamore vocat, quaque obvia densos
Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.
512 sqq.
Cf. omnino Liv. XXI, 53 et 55.
515.
comantes cristæ, ut XVI, 167.
—galea comans, κόρυς, seu κυνέη ἵππουρις, ἱπποκόμος,
ἱπποχαίτης, ἱπποδάσεια.
—517. sagulum Sanguineum, paludamentum
purpureum, vestis imperatoria, insigne velamen v. 536; fulgens XVII, 529;
rubens IX,
420; ubi tamen sagum, vestem militarem, intelligit Drak. et cum
Gronov. ad Liv. XLI, 10; contra Lips. Mil. Rom. II, 12; et Abraham. ad
Cic. Or. in Pis. p. 780; contendit, lictores, magistratuum ad bella
proficiscentium comites, non in paludamentis, sed in sagis fuisse. Enim
vero paludatos lictores Liv. XLV, 39, et milites Sidon.
Ep. V, 7, dixit: Αὐτοῦ δ᾽ ἠγοῦνται τοῦ στρατηγοῦ ῥαβδοῦχοι
φοινικοῦς χιτῶνας ἐνδεδυκότες, Appian. de reb. Pun. c. 66; Conf. Liv.
I, 26 (ubi paludamenti Curiatiorum mentio fit); Plin. IX, 36; Varr.
L. L. VI, 3
—519. rumpens iter vid. ad I, 54.
520
Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi
264
Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore
Avulsum montis volvit latus; obvia passim
Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;
Spumea saxosis clamat convallibus unda.
520.
Comparatio passim obvia,
264
Conf. XII, 184
sq. XVII,
122 seq. Hom. Iliad. ε, 87 seq. λ, 491 seq. Virg. Æn. X, 603;
XII, 523 sq. et quoad ornatum Æ. II, 305 sq. Ovid. 496 sq. Fast. II, 219
sq. Alia exempla, a Dausq. et Drak. prolata, p.m. Virg. Æn. XII,
684; Hom. Iliad. ν, 137, al. cum h.l. minus congruunt.
—torrens, χείμαῤῥος, χαράδρα.
—524. unda clamat, βοᾷ, v. ad III, 471.
525
Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ,
Centenasque pater det Phœbus fundere
voces,
Tot cædes proferre queam, quot dextera magni
Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.
Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum
530
Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum,
Alter in alterius fuderunt comminus ore.
525 sqq.
Poetæ, rem memorabilem relaturi, plura sibi ora pluresque linguas optare
solent. Conf. IX,
340 sq. Silio præivit Virg. Ge. II, 43, et Æn. VI, 625 sq. XII, 500
sq. ut huic Hom. Iliad. β, 488 sq. quibus locis Drak. addit Ovid. Trist.
I, iv, 53 sq. Val. Fl. V, 218
sq. VI, 36 sq. Claud. de laud. Stil. 185, et Cons. Hon. VI, 436, et
Cons. Olybr. et Prob. v. 55 sq. ubi vid. Barth. De ipsa pugna cf.
Liv. XXI, 55, 56, et Polyb. III, 71, 74; vide etiam Guischard Mém.
mil. tom. I, ch. 6.
—Mæonius, seu Mæonides dicitur Homerus a Mæone
patre, vel potius a patria Colophone, seu Smyrna, oppidis Mæoniæ h.e.
Lydiæ, quæ olim Ioniam quoque, vel certe partem ejus complectebatur.
—528. Tyriæ furor iræ, h.e. iratus Hannibal.
Cf. ad v. 601, et
I, 71.
530.
laborum veteres, peritos, diu in iis versatos, qui longa
experientia usuque labores belli et perficere et tolerare didicerant.
Sic vetus operis ac laboris, v. scientiæ cærimoniarumque, vetus
regnandi ap. Tac. Ann. I, 20, extr. (ubi vid. Lips. et Ern.);
VI, 12, et 44. Cf. inf. VI, 616; XI, 26; XVII, 297, et
ad VI, 254, in V.L.
—531. fuderunt vid. ad II, 113.
—in ore, conspectu, ἐν ὄψει.
Monte procelloso Murranum miserat Anxur,
265
Tritonis niveo te sacra, Phalante,
profundo.
Ut primum insigni fulsit velamine consul,
535
Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus
Lumine subficiens bellis, citat inprobus
hastam,
Et summæ figit tremebundam margine parmæ.
Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid
Restat in ore fero, et truncata fronte
relucet.»
532.
Anxur Volscum nomen urbis Latii ad mare, quæ postea Græcis ac
Romanis Tarracinæ, seu Tarracina et, ut nunc,
Terracina
265
dicebatur; (Plin. III, 5; Liv. IV, 59) quæque hodie quidem ad
radices montis, sed olim in ipso ejus vertice sita erat, in quo etiamnum
reliquiæ ædium et murorum reperiuntur. Hinc monte procelloso
dixit poeta. Cf. VIII, 390; Hor. Sat. I, v, 26; Lucan. III, 81; Stat. Silv. I, iii, 86; Cluver. Ital. ant. pag. 1009; Heyne
ad Virg. Æ. VII, 799.
—533. Tritonis, palus Libyæ, sacra
Palladi, (vid. ad
III, 322.) vel ut κρήνης ἱερὸν ῥόον ap. Apollon. I, 1208;
Theocr. VIII, 33, et alia passim obvia. Vid. ad III, 501.
534. insigni velamine cf. ad v. 517.
—535. orbus partem visus, μονόφθαλμος.
—536. citat, vibrat, movet, concitat, ut
gladium IX,
592; arma ap. Stat. Th. VIII, 144.
538. ira
coquit vid. ad
II, 327.
—inprobus, audax, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.
539.
Observa variationem ejusdem sententiæ.
—quidquid Restat, etc. h.e. alterum oculum.
—truncata, vel trunca frons IX, 400, in qua aliquid deest.
540
Sic ait, intorquens directo turbine robur,
Et dirum tota tramittit cuspide lumen.
Nec levior dextra generatus Hamilcare
sævit:
Huic cadit infelix niveis Varenus in
armis;
266
Mevanas Varenus, arat cui divitis uber
545
Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis
Candentes gelido perfundit flumine tauros.
Sed tristes Superi, atque ingrata maxima
cura
Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
540.
intorquens turbine ut ap. Virg. Æn. XI, 284. Cf. ad II, 135.
543.
niveis, splendidis.
266
—544. Mevania, hodie Bevagna, Umbriæ
Cisapenninæ urbs, prope quam Tiniæ fl. qui nunc Topino
dicitur, miscetur Clitumnus, (Timia) cujus aqua pota olim
putabatur candidos boves facere, quorum in his locis magna copia
erat, quique in victimarum inprimis usum alebantur. Conf.
VIII, 450, 452;
VV. DD. ad Virg. Ge. II, 146 sq. quem locum Silius ante oculos habuit,
Claud. Cons. Hon. VI, 506 seq. Prop. II, xix, 25, 26, inpr. Plin. Ep. VIII, 8; Cluver.
Ital. ant. II, 10, p. 701; Oberlin. V.C. ad Vib. Sequestr.
p. 101 sq. 211 sq. Keyssleri Itin. p. 887, ed. pr. et de
Mevania inf. VI, 645 sq. Cluv. l.c. p. 628.
—544. divitis uber Campi ut
tota Umbria, teste ejus alumno Prop. I, 22, extr.
—545. patulis ut latis arvis campis
VI, 645.
—Fulginia, seu Fulginium, urbs vicina, ad Tiniam sita, hod.
Foligno, seu Fuligno. Conf. VIII, 460, et Cluver. l.c.
p. 628.
—546. perfundit flumine ut VIII, 450, ex Virg. Ge.
II, 147
—gelido, nam rigor aquæ certaverit nivibus; nec
color cedit, teste Plin. l.c.
547.
tristes, adversi, vel duri; vid. ad I, 147.
—maxima Victima, taurus, ut ap. Virg. Ge. II, 146; ubi
gregibus obponitur.
Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.
550
Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus
267
Densa nube polum; quantumque interjacet æqui
Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt
Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.
550.
pila propria Romanorum tela, quæ vel majora, vel minora,
(utrumque autem legionarius ferebat) et vel rotunda, ut plane manum
inplerent, vel quadrata, ambitu quatuor digitorum, erant. Majoris pili
lignum æque ac ferrum, quod hamatum et crassitie digiti unius ac dimidii
esse solebat, tricubitale erat, ita tamen, ut dimidia ferri pars hastæ
infixa esset; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 664; XII, 121; ad Tibull. IV,
i, 90; Veget. II, 15; Plut. vit. Marii
pag. 419, D; de forma Lips. Mil. Rom. III, 4, et, qui eam ex numo
exhibuit, Guther. de vet. jure Pontif. III, 16, p. 329. Cf. inf.
v. 631 sq. (ubi locus
class. Dionys. lib. V, a Dausq. laudatur) V, 216; IX, 336.
—cornus, vid. ad II, 124. Ipsam vocem, si arborem
significet, et secundæ et quartæ declinationis esse, monet Drak. ad
X, 132; coll.
267
Stat. Th. VII, 647, et Ovid. Her. X, 107.
—subtexere nube polum ut ap. Virg. Æn. III, 582; ubi vid.
Heyne. Cf. ad
I, 311.
—552. vibrantia v. ad I, 539.
—553. Comparant Lucan. II, 201 sq. et Stat. Th.
VIII, 422.
Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis
555
Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum
Persultabat equo, mediosque invectus in hostes
Appula non vana torquebat spicula dextra.
Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,
Et galea annosi vallatur dentibus apri.
554.
Argyripa, Ἀργύριππα, seu Ἄργος ἵππιον, alias Arpi, urbs
Apuliæ, a Diomede condita. Cf. XIII, 30; XVII, 326, et Heyne in not. et Exc. I ad
Virg. Æn. XI, 246.
—Dauni vid. ad I, 291.
—555. Iapyge conf. ad I, 51.
—556. Persultabat ut ap. Virg. Ge. III, 117,
et Æn. XI, 600.
—557. non vana dextra, certo ictu.
558. Ad
Allium bene transtulit habitum venatorium Ornyti ap. Virg. Æn. XI, 677
sq. ubi vid. Heyne. Cf. et Æn. V, 37; VII, 666 sq. Hom. Iliad. κ,
263 sq. et sup. ad
II, 156.
—horret exquisite pro, est. Conf. ad I, 423.
—Samnitis ursæ, ut Sabellicus sus ap. Virg. Ge. III,
255.
—559. vallatur ut ap. Sen. Herc. Œt. IV,
1935; Ovid. Her. IV, 159, et Fast. III, 449.
560
Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret
In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,
Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,
Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi
Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,
565
Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer
Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.
It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:
268
Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,
Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.
570
Et jam, dispersis Romana per agmina
signis,
Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus
Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.
561.
Garganus, Apuliæ mons, silvis abundans, nunc Monte di S.
Angelo. Conf. Virg. Æn. XI, 247; Hor. Od. II, ix, 7.
—terga, corpora, ut ap. Virg. Æn. VII, 20, «in vultus ac
terga ferarum».
—562. Mago in insidiis collocatus ap. Liv.
XXI, 54, 55; Polyb. III, 71.
—563 seq.
Egregia comparatio, sed translata ex Hom. Iliad. π, 756 sq. nam in
Marone eam legere non memini.
—565. partem prædæ h.e. eam partiri,
dividere.
—566. devolvitur sc. ex equo.
567.
taxus v. ad
v. 255.
—Maurusia, Afra. Cf. tamen ad III, 339.
—stridens ut ap. Virg. Æ. IX, 419, 632 (ubi vid. Heyne);
XI, 863.
268
—568. Comparant Lucan. III, 585, 589, qui nimis in
hac re lusit.
—569. letum cui, etc. cuinam hastæ esset
letum h.e. honos quasi et gloria mortis inlatæ. Schmid. τὸ
cederet explicat traderet, permitteret.
Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis
Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.
575
Haurit subsidens fugientum corpora tellus,
Infidaque soli frustrata voragine sorbet;
Nec niti, lentoque datur convellere limo
Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci
269
Hærent devincti gressus, resolutaque ripa
580
Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis.
573 seq.
Hic, non sine aliqua jucunditate, exornavit verba Liv. XXI, 54, et 56,
qui memorat, aquam Trebiæ nocturno imbri pectoribus tenus auctam fuisse,
et, qui flumen petierint, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus
obpressos, aut gurgitibus haustos periisse, quum orti solis calore,
liquescente nive, increvisset amnis, ut nec stare propter aquæ
altitudinem, nec nare ob arma possent: præterea imbrem nive mixtum et
intolerandam vim frigoris homines multos et jumenta absumsisse. Cf.
Polyb. III, 72, et Appian. b. Hannib. c. 6, 7.
—574. In verbis precibus
Junonis poetam agnosce.
575.
tellus subsidens, vestigiis cedens, mollis, propter limum
et liquefactam nivem: hinc et frustrabatur infida voragine soli.
Sic ap. Curt. VIII, 14, pr. «imber violentius quam alias fusus campos
lubricos fecerat, gravesque currus inluvie et voraginibus hærebant...
aliorum turbati equi in voragines lacunasque præcipitavere curricula,
etc.» Schmid. jungit verba, tellus soli frustrata, quæ frustra
credita est solum.
—577. convellere, evellere, extrahere.
—lento limo id. qd. mox tenaci labe; lento Lefeb.
explicat γλίσχρῳ, viscoso, unde lentor de humoribus viscosis apud
medicos, et eodem forte sensu tabo lento acrique II, 463.
—578. labe, limo, vel quod facile
laberentur, vel potius, quod esset causa perniciei; Schmid.
—579.
269
resoluta imbri ripa, propr. nix in ripa. Sic mox putri
cespite.
Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,
Dum sibi quisque viam per inextricabile
litus
Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi
Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.
585
Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta
Dum parat, et celso connisus corpore
prensat
Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,
Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.
Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,
590
Luctantemque vado permixta morte coercet.
581.
super atque, ἐπὶ καὶ, et insuper.
—583. Præripit, præoccupat.
585. Conf.
Virg. Æn. VI, 358.
590.
Luctantem, qui emergere conabatur.
—permixta morte, promiscua; simul cum eo moriens.
Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;
Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora
Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
Enabat tandem medio vix gurgite pulcher
595
Irpinus, sociumque manus clamore vocabat;
Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere
multo
Inpulit asper equus, fessumque sub æquora
mersit.
591.
facies, spectacula, vel genera, ut ap. Virg. Ge. I, 506, et
formæ Æn. VI, 626; conf. Ind. et Drak. ad h.l. Burm. ad Val. Fl.
VI, 279.
—593. longis singultibus ut ap. Virg. Ge.
III, 506, et Æn. IX, 505.
—Sanguineum amnem, aquam sanguine mixtam.
595.
socium, sociorum, manus vocabat, non, quod Cell. putabat,
clamore manus, gestu et indicio manu facto, Drak.
—597. Inpulit, ut mox v. 650, et ap. Virg. Æn. XII, 380.
—asper, exasperatus, incensus.
270
Adcumulat clades subito conspecta per undas
Vis elephantorum turrito concita dorso.
600
Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes
Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem
Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.
Explorant adversa viros, perque aspera duro
Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
270
598. Conf.
Appian. b. Hannib. c. 7, et Liv. XXI, 55, 56, ubi tamen elephanti non in
fluvio pereunt, et aversi inprimis sub caudis fodiuntur.
—599. turrito dorso, cf. IX, 239 sq.
—Vis elephantorum, h.e. multitudo eorum, vel, ut abstractum
pro concr. positum sit, multi, sive robusti elephanti, ut vis
canum ap. Virg. Æn. IV, 132 (ubi vid. Heyne), βίη Ἑλένοιο, et
doctius βίη Ἡρακληείη, ἱερὸν μένος Ἀτρείδαο, Ἄρηος, μένος ὀξὺ θυμοῦ,
πυρὸς δεινὸν, et ἀνέμων, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο, ἴς ἀνέμοις, σθένος Ὠρίωνος
ap. Hom. Iliad. β, 658 (ubi vid. Kœppen et ad v. 851); γ, 105; ξ,
182; λ, 268; ν, 758; ς, 264, 485; Odyss. β, 409; ε, 478; ν, 276, al.
Conf. App. et ad
I, 71; VI,
338; VII,
523; Jani ad Hor. Od. I, iii,
36; III, v, 13; xxi, 11, et id. in Arte poet. lat. p. 475;
Weitz. ad Val. Fl. I, 561. Vulgo putant, substantiva vim,
βίην, μένος et alia ejusmodi redundare, vel periphrasi cuidam servire.
Sed vid. Cl. Schelleri præcept. stili bene lat. T. I,
p. 304.
600. Cf.
Virg. Æn. XII, 684 sq. insueta, ut ap. Virg. Æn. VIII, 248 (vid.
ad v. 378), vel pro
insuetos, nunquam antea visos elephantos.
—601. timentem, cf. ad I, 48.
603.
Explorant adversa viros, ut secunda felices, adversa magnos
probant dixit Plin. Paneg. c. 31, ubi vid. Intpp. et ad Plin. Ep.
IX, xxvi, 4; Lucret. III, 55; Sen.
de Prov. 4, et. al. Cf. sup. ad III, 574.
—per aspera duro, etc. Cf. II, 578; VI, 120, et ipsa Virtutis verba XV, 101 sqq., quæ ex
pulcherrimo loco Hes. Ἔργ. 289 sq., petita sunt. Add. Sen. de const.
Sapientis c. 1; Xenoph. Memorab. Socr. II, §. 20 sq.; Stat. Achill. II,
376, ubi vid. Barth.
—604. Nititur, enititur, ut ap. Virg. Ge.
II, 428, et Æn. II, 443.
605
Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem
271
Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,
Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.
Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet
hasta.»
610
Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit
Spicula sæva feræ, telumque in vulnere
linquit.
Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso
Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.
605.
perdere mortem, vid. ad
v. 137.
—inhonoratam mortem, vid. ad III, 123.
—606. Spectabimur, spectata erit virtus
nostra,
271
vid. ad
I, 77, et III, 574.
—607. meum condes sub gurgite letum, non
perficies, ut obscuram et inhonoratam mortem in undis inveniam,
vid. ad III,
123, et inf. ad
v. 671 sq.
610.
adsurgens in hastam, ut in ensem et ictum, ap. Virg. Æn.
V, 443; X, 797; XI, 284, ubi vid. Heyne. Sic ἐρείδειν,
ἐπερείδειν τὸ ἔγχος ap Hom. Iliad. γ, 358; ε, 856, al. cf. v. 208; I, 400. Similiter quoque
insurgere et incumbere remis dixit Virg. Æn. III, 207,
560; V, 15, 189: ἐπεῤῥώοντ’ ἐλάτῃσι Apollon. II, 663; ἐμβαλεῖν
κώπαισι Pind. Pyth. IV, 356.
612. Junge
prosequitur ictum stridore, percussa horrendum clamorem edidit:
quem elephanti clamorem Florus quoque I, xviii, 12, stridorem dixit.
615
Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta,
Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos
Et laterum extentus venit atra cuspide
vulnus.
Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,
620
Donec, consumtis longo certamine telis,
Concidit, et clausit magna vada pressa
ruina.
617.
laterum extentus, ut laterum passus (qs. pansus,
expansiones), et tractus ap. Stat. Silv. I, i, 29, et Theb. IV, 173.
—poeta in mente habuit loca Virg. Æn. X, 892; XI, 638 sq., et
laterum extentus sunt latera vasta, extenta, ut obtentus
frondis apud Virg. Æn. XI, 66, pro frondibus obtentis. Ern.
618.
nigranti dorso, vid. ad III, 463, in V.L.
—619. Drak. comparat Stat. Th. V, 533. Sed
huic et nostro poetæ præivit Virg. Æn. X, 887.
621.
vada, Trebiam fl. vel ejus
272
aquas (vid. ad
I, 52) et quidem h.l. earum cursum mole sua clausit,
præclusit, obstruxit, ut VI, 708; XI, 138, et ap. Virg. Æn. XI, 298.
—pressa, ut corporibus premitur Peuce dixit Claud.
Cons. Hon. IV, 630.
272
Ecce per adversum, quanquam tardata morantur
Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem
Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.
625
Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum
Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.
Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;
Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.
Huic torquet rapido conreptum e gurgite
pilum,
630
Et, quantum longo ferri tenuata rigore
Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.
Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.
Nec leto quæsita quies: turgentia membra
Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.
635
Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata
negato.
Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,
Fulvos aurifera servantes arbore ramos?
622.
Scipionem huic prælio interfuisse negat Liv. XXI, 52, 53 et 57; sed
adfirmat Nepos Hannib. c. 4. quod jam alii monuere.
—623. Vulnere, ad Ticinum accepto.
628.
Pelopeus avis, h.e. propter majores, Cyrenarum conditores, vid.
ad III,
252.
629 seq.
Cf. ad v. 550.
—630. ferri rigore, pro ferro rigido, et hoc
simpl. pro ferro, ut ap. Virg. Ge. I, 143.
—631. Procedit, prominet.
633. Cf.
V.L.
—turgentia, aqua absorpta.
—634. æquoris
Hadriatici.
636,
637. Cf.
III, 283 sq. et
de tota orationis forma Virg. Æn. X, 319 sq., ubi vid. Heyne.
Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit
imis;
273
Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,
640
Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris
Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.
638.
Manifeste h.l., quod jam alii viderunt, imitatur Hom. Il. φ,
273
136... 384, inpr. v. 234 seq., ubi Xanthus in Achillem insurgit.
Silii figmentum inde ortum notat Drak. quod fluvius imbri increverit, de
quo vid. ad v. 573.
Similem locum Stat. Th. IX, 404 sq., comparari jubet Lefeb.
—stagna, maris, seu fluvii profunda, vid. Heyne ad Virg.
Æn. I, 126.
—640. omnes torquet vires, ut VII, 529, h.e. movet, vel
effundit, ut torquere bella, hastam, murmura,
sibila, quæ vid. in Ind. nisi malis cum Schmidio interpretari:
intendit, quoniam contorta sunt validiora.
—641. novus torrens, quatenus ad fluctus
inusitatos excreverat et ante non visos. Ern.
Sensit, et adcensa ductor violentius ira,
«Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide,
pœnas
Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis
645
Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam,
Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,
Inlabique Pado dabitur: quænam ista
repente
Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»
642 seqq.
Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c.
—644 sq.
Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap. Lucan. IV,
141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21.
—lacerum, etc., in rivos diducam.
—646. premam, obturabo, fontes tuos
obstruam; quod tamen ab his quæ Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere
putat Lenz. Equidem non video, cur utrumque locum habere non possit;
alioquin quove pro quoque substituerem.
—nec tangere ripas, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi
refert.
—648. Sidonium, Sidoniis h.e. Pœnis
faventem, ut undis socialibus v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr.
μηδίζειν, φιλιππίζειν.
—infelix, vid. ad II, 667.
Talia jactantem consurgens agger aquarum
650
Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit.
274
Arduus adversa mole incurrentibus undis
Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet
amnem.
Nec non a tergo fluctus stridente procella
Spumeus inrorat summas adspergine cristas.
655
Ire vadis, stabilemque vetat defigere
gressum
Subducta tellure Deus; percussaque longe
Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis
Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.
649.
jactantem, ut ap. Virg. Æ. I, 102.
—650. Inpulit, ὦσε ap. Hom.
274
l.c. v. 235; conf. ad
v. 597.
—curvato gurgite, vid. ad I, 472.
651.
Arduus adversa mole stat, elegantius quam στῆναι ἐναντίβιον ap.
Hom. l.c. v. 266; cf. Virg. Æn. X, 771.
—adversa undis, quam undis obponit.
—653. stridente
procella, ut ap. Virg. Æn I, 102.
654.
inrorat, adspergit, aqua roris instar guttatim destillante.
655.
stabilemque vetat defigere gressum, ὀυδε πόδεσσιν εἶχε
στηρίξασθαι ap. Hom. v. 241, et Suducta tellure, κονίην δ᾽
ὑπέρεπτε ποδοῖϊν, v. 271.
—656. Deus, Trebia, ut Xanthus μέγας θεὸς
ap. Hom. v. 248.
—657, 658. ad bella parentis Excitæ, a parente ad
auxilium sibi præstandum advocatæ.
—ripas perdidit amnis, exspatiatus est supra ripas; Lenz.
—parentis, Trebiæ, non Eridani, quod Dausq. putabat; vid.
ad
I, 606.
Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum
660
Adtollit cum voce caput: «Pœnasne superbas
Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris,
O regnis inimice meis? quot corpora porto
Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,
Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
665
Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur.
Adde modum dextræ, aut campis incumbe
propinquis.»
659. Cf.
Virg. Æn. VIII, 31 sq.; X, 205, et inf. v. 726.
—660. cum voce, ut X, 432, et ap. Virg. Æn.
X, 667, «cum voce manus ad sidera tendit.»
—662. regnis, v. Burm. ad Val. Fl. II, 621.
—663. fusa, vid. ad II, 113.
—Cf. Hom. l.c. 217 sq. Virg. Æn. V, 806 sq.
—664. Adde modum, fac finem, dextræ,
cædibus.
666.
incumbe, ut ap. Virg.
275
Georg. II, 311, et Æn. I, 84, ubi videndus Heyne.
275
Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto
Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis.
Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis:
670
«Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma,
Talin’ me leto tanta inter prælia nuper
Servastis? fortine animam hanc exscindere
dextra
Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;
Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem,
675
Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis
Ingemuit Venus, et rapidas direxit in
amnem
Conjugis invicti vires: agit undique
flammas
Dispersus ripis ignis, multosque per annos
276
Nutritas fluvio populatur fervidus umbras.
667,
668. Conf.
Hom. Iliad. φ, 328 sq. Junonis partes Silius detulit Veneri, Romanis
faventi.
669. Similes preces ac vota Achillis ap. Hom. l.c.
v. 272 sq., et Ulyssis Odyss. ε, 298 sq., ex quo loco desumta est
oratio Æneæ ap. Virg. Æn. I, 93 sq., ut ex hac Hannibalis verba
inf. XVII, 260
seq., ubi Drak. monet, veteres vehementer mortem in undis
exhorruisse, tum quod animam igne constare (vid. Virg. Æn. VI, 130 sq.),
adeoque aqua exstingui putarent; tum quod naufragio absumtis raro
sepultura obtingere posset. Cf. ad I, 154; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 23; viros doctos ad Valerium Flaccum,
I, 633; Burm. ad Petron. c. 103 et 114; Cuper. Obss. I, 8;
Guther. de jure man. I, 10.
—Ingravat, ut ap. Virg. Æn. XI, 220, eodemque sensu
asperare inf. v. 774, et acerbare VI, 116; Drak.
670.
Dardana, vid. ad lib. I, 14.
—671. Taline leto, tam fœdæ morti in undis;
λευγαλέῳ θανάτῳ dixit Homerus Iliad. φ, 281; Odyss. ε, 312.
—672. fortine, etc., cf. ad II, 705.
—673. redde, etc., ut apud Virg. Æn. II,
669; X, 61.
—nate, qui me ad Ticinum servasti.
—675. fratrique, Cn. Corn. Scipioni Calvo,
qui notus est ex Liv. XXI, 32, 60.
—Conf. Hom. Il. φ, 328... 384.
—676 sq. Ingemuit,
276
gravius μέγ᾽ ἄϋσε Hom.
—679. umbras, arbores, Trebiæ ripam
obumbrantes, ut ap. Virg. Ecl. V, 40; Ge. I, 157; IV, 511, al.
cf. Ind.
680
Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos
Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis.
Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni;
Jam, solo restans trunco, dimisit in altum
Populus adsuetas ramis habitare volucres.
685
Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos
Absorbet latices, sævoque urgente vapore
Siccus inarescit ripis cruor: horrida late
Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit
Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ.
681. Conf.
Virg. Æn. V, 662, et Georg. II, 307; inf. XVII, 96, et ad VI, 556.
—crepitat, vid. Bentl. ad Hor. Od. IV, xi, 11.
682 sq.
Imitat. Hom. Iliad. φ, 350 seq.
—comas, frondes, vel folia, ut χαίτη ap. Anacr.
XXII, 3, et Callim. H. in Del. v. 81: κόμη, τρίχες, τριχῶδες,
seu τριχομανὲς de arboribus et plantis, ὄρος κεκομημένον ὕλῃ, ap.
Callim. H. in Dian. v. 41, ubi vid. Spanh.
—684. Populus, definite pro quav.
arbore.
685. Conf.
Ovid. Met. II, 211, et ad vss. 691... 695, ibid. v. 264 sqq., quem
locum Silius expressit; Lenz.
—imo de gurgite, fundo, βυσσόθεν, absorbet, ἀναῤῥοιβδεῖ.
Reliqua minus ornata, quam ap. Hom. l.c. v. 361 sq. ubi Xanthus
aheno, igne ebullienti, comparatur.
—686. vapore, ut ap. Virg. Æn. V, 683;
τεῖρε δ᾽ ἀϋτμὴ Hom. l.l. 366.
—687. horrida,
squalida.
690
Miratur pater æternos cessare repente
Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus
Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra.
Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta
Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis:
695
Ter conrepta Dei crines nudavit arundo.
Tum demum admissæ voces et vota precantis,
277
Orantique datum ripas servare priores;
Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas
Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.
700
At Pœnus, multo fluvium veneratus honore,
Gramineas undis statuit socialibus aras,
Nescius heu! quanto Superi majora moverent,
Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares.
690. Ipse
Padus, in quem Trebia influit, magnam incendii, quo hic ardebat, vim
sensit: quod præclare poeta expressit.
—pater, vid. ad I, 606, et cf. IX, 187, et Virg. Ge. I, 482.
—cursus æternos, ut ἀΰπνους Sophocl. de fontibus; D. Heins.
—691. Nympharum, Nereidum.
695.
Arundo, sertum
277
ex ea, tegens caput Dei fluvialis, nudavit crines Dei, quia
conrepta est flammis, vel combusta. Conf. v. 659.
698,
699. Cf.
ad v. 483, et Liv. XXI,
56.
700.
honore, vid. ad III, 218.
—701. Gramineas aras, e cespite, βωμοὺς
ἀυτοσχεδίους, ut ap. Virg. Æn. XII, 118; Ovid. Met. VII, 240, al. cf.
Ind.
—undis socialibus cf. ad v. 648.
—703. Silius silentio prætermittit prælia, hiberno
tempore prope Placentiam commissa, de quibus vid. Liv. XXI, 57 et
59.
Boiorum nuper populos turbaverat armis
705
Flaminius, facilisque viro tum gloria
belli,
Corde levem atque astus inopem contundere gentem.
Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
278
Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna
Ominibus, parat imperio Saturnia fesso
710
Ductorem, dignumque virum veniente ruina.
704 sq. C. Quinctius Flaminius
Nepos Cos. A.U. DXXX, adeoque sex annis ante alterum consulatum, in quo
ad Trasymenum lacum, quod nunc poeta memorabit, periit, victoriam de
Boiis reportaverat, quam tamen tribunis suis debebat temerarius
imperator, qui imperitia sua eam pæne prodiderat. Eam ob causam, et
quoniam auspicia, prodigia ac literas, quibus Romam revocabatur,
spreverat, non nisi privatus et plebe indignante triumphabat. Cf.
V, 107 sqq.,
646 sq.; Liv.
XXI, 63; XXII, 6; Oros. IV, 13; Flor. II, 4; inpr. Polyb. II,
31... 34, et Plut. in Marcell. p.m. 299, et in Flamin.
—706. Corde levem, v. ad v. 50.
—contundere gravius quam vincere, domare, ut ap. Virg. Æn.
I, 264, «populosque feroces Contundet, etc.» cf. Broukh, ad Tib.
III, vi, 14.
278
708.
lævis Ominibus, adversis fatis: vel omina ad Flaminii
genesin, seu horoscopum spectant.
—709. Saturnia, cui poeta omnium, quæ
Romanis contingunt, malorum causam adtribuere solet.
—fesso, malis, cladibus, bello; conf. ad I, 566.
—710. ruina, insigni clade.
Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ
Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere;
Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem
Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ,
715
Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis
Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis
Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.
711.
prima dies juris, calendæ Januariæ, quibus consulatum iniit.
—713... 717. Cf. ad I, 687 sq.
—artem κατ᾽ ἐξ. esse peritiam navis gubernandæ, monent
Barth. ad Stat. Th. III, 29, et Drak. ad h.l. et ad XIV, 454.
—714. jura carinæ, ut regna et
imperium navis, ap. Val. Fl. I, 418 (ubi vid. Burm.), et
V, 14.
—715. Ventorum tenet vicem, est loco
ventorum, et imperitia sua facit, quod venti solent.
—716. Dat jactare, cf. ad V, 324; Virg. Æn. I, 319.
«dederatque comas diffundere ventis.»
—717. magistri, gubernatoris navis, inter
quos Liv. quidem XXIX, 25, et XLV, 42, non vero poetas distinguere,
monet Drak.
Ergo agitur raptis præceps exercitus armis
Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci
720
Sacratam Corythi, junctosque a sanguine
avorum
Mæonios Italis permixta stirpe colonos.
719 sq.
Etruriam intellige, et de Lydorum populo, a quo, vulgari
Romanorum a Græcis adscito errore, Etruscorum, seu Tyrrhenorum origo
repetitur; vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 479; IX, 11, et Exc. III, ad
Æn. VIII; Lips. et Ernesti ad Tac. Ann. IV, 55; de Corytho autem,
Etruriæ principe ac conditore Cortonæ urbis (unde montes
Cortonenses, quos Trasymenus subit, mox v. 823.) Heyne ad Æn. III, 170; IX, 10;
X, 719, et Exc. VI, ad Æn. III; it. Cluver. Ital. ant. p. 590
sq. Cf.
V, 9 sq., et ad VIII, 472.
—721. Mæones, prisci Lydiæ coloni, et hinc
Etrusci; cf. Virg. Æn. VIII, 499; XI, 759; Herodot. I, 7, et
Ind.
279
Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta
moratur
Laude super tanta monitor Deus: omnia somni
Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis,
725
Quum Juno, in stagni numen conversa
propinqui,
Et madidæ frontis crines circumdata fronde
Populea, stimulat subitis præcordia curis,
Ac rumpit ducis haud spernenda voce
quietem.
279
722. vid.
V.L.
—miscenda ad cœpta, h.e. turbanda consulis consilia,
suspicatur vir doctus in Allg. Lit. Zeit. 1796, N. 139.
—723. Deus, vel omnino est numen divinum,
vel pro dea, ut ἡ θεὸς; cf. Virg. Æn. II, 632; VII, 498, et Vulp. ad
Tibull. I, vi, 43.
—In his poetæ animo oculisque obversabatur locus Virg. Æn. VIII,
26... 67, ubi vid. Heyne, et ad Æn. II, 268 seq.
—724. curis ægris, quæ ægros, miseros
faciunt homines, cf. ad I, 85, in V.L.
—725. stagni, Trasymeni lacus.
—726. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq., et sup. v. 659.
«O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen,
730
Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset,
280
Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus?
Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.
Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti
Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum
735
Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras.
Nobis persolves meritos securus honores.
Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit
Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus
opacis.»
729.
Latio lacrimabile nomen, cf. I, 110 sq., et III, 73.
—nomina, ut ὀνόματα, pro hominibus ponuntur, ut VI, 298; XI, 513, al.; cf. Heyne ad Tibull. III, iv, 61, et Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 34. Passim quoque nomen redundat; v.
ad V, 161.
—730. Qui Deus olim futurus esses, si in Italia
nasci tibi contigisset, ubi tales viri, qualis tu es, in Deorum numero
referri solent. Drak. comparat inf. VII, 36, 37, et Cic. pro Muræna c. 36,
«gratias egit Diis... quod ille vir in hac republica
280
potissimum natus esset;» add. inf. XVII, 403, 404.
—731. cur fata tenemus, retinemus,
remoramur? ut fatis currentibus obstare VII, 307, et contra urgere
fata VII,
224; fata irritare V, 234; incumbere fortunæ VII, 241;
Præcipitare fatum I, 691; lacessere fata XV, 36, vel fato
urgenti incumbere ap. Virg. Æn. II, 653.
734.
Jurares, cf. I, 113 sq.
—735. satiabis, placabis, ut ap. Virg. Æn.
II, 587.
736.
Imitat. Virg. Æn. VIII, 61 sq.
738.
Tmolo, ex Lydia, cujus mons est Tmolus.
—missa manus, h.e. Etrusci, cf. ad v. 719, et VII, 210.
His agitur monitis, et lætam numine pubem
740
Protinus aerii præceps rapit aggere montis.
Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo
Piniferum cælo miscens caput, Apenninus.
Condiderat nix alta trabes, et vertice celso
Canus apex structa surgebat ad astra
pruina.
745
Ire jubet: prior exstingui labique videtur
281
Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.
Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi,
Nec superasse jugum finit, mulcetve
laborem.
739.
numine, ejus monitis. Cf. ad I, 93, in V.L.
741. Cf.
omnino Liv. XXI, 58, cujus narrationem cur tam strictim adtigerit Silius
mireris, quum tamen poeticum ornatum et res admittat, et ipse diligenter
sectetur.
—Horrebat, etc. Cf. Virg. Æn. IV, 249, 251; XII,
702 sq.
744.
pruina, vid. ad III, 533.
281
746. Si,
post Alpes superatas, aliis iisque minoribus montibus iter impediatur et
obstruatur.
748.
mulcet laborem, minuit, ut XII, 220.
—Delet hunc versum Col. Imo vero ex eo quodammodo pendent
sequentia, cum quibus cohæret: dicit enim, superato jugo jam nondum
finitum fuisse laborem (superasse jugum, græco more pro superatus
montis adscensus), sed quasi novum ex paludibus in plano campo objectum.
Ern.
Plana natant, putrique gelu liquentibus
undis
750
Invia limosa restagnant arva palude.
Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex
Sævitia quatitur cæli, manante per ora
Perque genas oculo: facilis sprevisse
medentes,
749 sq.
Nam Apenninum transgressos plana natantia h.e. planities, seu
campi paludosi (quos Silius solita verborum luxuria depingit)
remorabantur. Liv. XXII, 2, «Propiorem viam (in Etruriam) per
paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.»
Proprie hoc iter non continuo H. ingressus est, simul atque
Apenninum superavit; vid. Liv. XXI, 59. Sed poeta res levioris momenti
omittere solet.
—putri, resoluto, nondum indurato gelu impediti rivi
se late diffundunt; ut solent, quæ calore liquescunt; Cellar. coll.
Virg. Ge. I, 43.
751 seq.
Hannibal, quod jam Drak. observasse video, Apenninum transgressus, sæva
tempestatis vi, in via per paludem et profundas Arni fl. voragines,
alterum amisit oculum, testibus Polyb. III, 79; Liv. XXII, 2, et
Corn. Nep. c. 4; (qui tamen non omnino cum illis consentit, de quo vid.
ej. Intp. et Drak. ad Liv. l.c.) non a frigore in Alpibus, quod Schol.
Juven. ad Sat. X, 153, adnotavit.
751. tanta inhospita, tam i. loca, ut
VI, 308.
—753 sq. «Quia medendi nec locus nec tempus erat,
altero oculo capitur,» Liv. et Polyb. l.c. quæ poeta exornavit.
—facilis sprevisse (ἀοριστῶς) h.e. facile spernebat, ut
I, 225;
VIII, 59.
Optatum bene credit emi quocumque periclo
282
755
Bellandi tempus: non frontis parcit honori,
Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur
In pretium belli dare, si victoria poscat;
Satque putat lucis, Capitolia cernere victor
Qua queat, atque Italum feriat qua comminus
hostem.
760
Talia perpessi tandem inter sæva locorum
Optatos venere lacus; ubi deinde per arma
Sumeret amissi numerosa piacula visus.
754.
bene, h.e. vili pretio, parvi emi; quam locutionem, vel
tironibus notam, magna exemplorum
282
copia illustravit Drak. ad h.l. ad V, 601, et VII, 620.
—755. frontis honos, possit esse decora
facies, ut ap. Stat. Silv. I, ii,
113. Sic honor capitis, ap. Plin. Paneg. 8, id. qd., caput
honestum, ap. Virg. Ge. II, 392. Sed h.l. est frontis decus h.e.
oculi, ut cornua Tacito gloria frontis dicuntur Germ. c. 5;
honores, pulchritudo, formæ inf. XII, 243; h. togæ VI, 394; h.
croceus, color rutilus et pulcher VIII, 442; cf. Heyne ad Virg. Æn.
I, 591, et Jani ad Hor. Od. II, xi, 9.
761.
lacus, ad Trasymenum lacum.
—762. piacula, solatia.
Ecce autem Patres aderant Carthagine missi:
Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant.
765
Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido,
Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris
(Infandum dictu!) parvos inponere natos.
765. Poeta,
ornatus et variationis studiosissimus, facile in episodium hoc incidere
poterat, memor libri III, 64 seq.
—Mos, Pœnis a Phœnicibus, quorum Moloch a Saturno parum
diversus fuisse videtur, traditus, pluribusque barbaris gentibus
communis, de quo vid. præter VV. DD. ad h.l. Column. ad Ennii Ann. I,
p. 28; Ill. Meiners de relig. varior. popul.; Hendreich de republ.
Carthag. II, i, 4; Bryant. de
sacrif. hum. et Michaelis Jus Mos. T. V, §. 247. Notandum vero ex
v. 768, sacrificium
hoc annuum fuisse sortique commissum.
—condidit, vid. ad I, 28, in V.L.
—766. Poscere Deos veniam, vel pacem,
pro gratiam et opem ab iis petere, vel simpl. illos placare, ut in
formulis precum, inpr. pontificum, passim occurrit. Conf. XV, 437; Virg.
Æn. III, 261; IV, 50; Liv. I, 16; VII, 2, al.
Urna reducebat miserandos annua casus,
Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ.
283
770
Cui fato sortique Deum de more petebat
Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
Sed propior metus armati ductoris ab ira,
Et magna ante oculos stabat genitoris
imago.
768.
annua quotannis.
—casus, sacrificium.
—769. Diana Thoantea, ut XIV, 260, et ap. Val.
Fl. VIII, 208, h.e. Taurica, seu Scythica,
283
cui hostiæ humanæ mactabantur; quem deæ cultum, ex fabulis de Iphigenia,
Oreste ac Pylade notissimum, Thoas, rex Taurorum, primus
instituisse dicitur; vid. Herodot. IV, 103; Strab. V; Diodor. IV, 45;
Pausan. III, 16; IX, 19; VV. DD. ad Ovid. ex Ponto III, ii, 45... 96, et Trist. IV, iv, 63... 82; Hygin. fab. 98, et 120; Serv. ad Virg.
Æn. II, 116; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 173, 174;
Muncker. ad Antonin. Liberal. fab. 27, et Eurip. Iphig. v. 39.
770.
petebat, destinabat. Cf. II, 29.
—771. discors Hannon, cf. ad II, 277.
772.
metus propior, cf. I, 32.
Asperat hæc fœdata genas, lacerataque crines,
775
Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce.
Edonis ut Pangæa super trieteride mota
It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum.
774.
Præclare adfectus materni vis singulis Imilces factis verbisque
exprimitur.
—Asperat, auget, hæc, metum hujus iræ paternæ,
Imilces, conjugis, mœror, ut asperare ignes dixit Val. Fl.
V, 369; a. iram Tac. hist. II, 48; cf. ad v. 669.
776 sq.
Conf. Virg. Æn. IV, 300 sqq. (ubi vid. Heyne de orgiis
trietericis et motis sacris), et Lucan I, 674 sq.
—Edonis, Baccha, ab Edonis, populo Thraciæ, ubi orgia
Bacchi potissimum celebrabantur. Conf. Intpp. ad Theocr. VII, 111;
Bentl. ad Hor. Od. III, xxv, 9, et
viros doctos, in V.L. laudatos.
—Pangæa juga, ut II, 73.
—777. suspirat, ἀναπνεῖ, pro spirat, πνεῖ,
ut XII, 136,
et XIII,
426; D. Heins. Similiter
284
totum spirant præcordia Phœbum, Drak. monente, dixit Claud. de R.
P. I, 6; cf. ad III, 240 et 697; Burm. ad Val. Fl. II, 278.
284
Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita,
matres
Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi
780
Bella moves, huc signa refer: violentior hic est,
Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis
Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela
Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans
Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.
778.
facibus subdita, propr. facibus subditis, igni admoto combusta,
unde clamat; vel simpl. pro incitata sc. furore, ut faces
subjicere invidiæ, bellis, etc., et subdere ignem
seditioni Liv. VIII, 32: vel subdita, subjecta, permissa,
adeoque stimulata facibus, h.e. ceu Mænas, quæ adcensis facibus
noctu per montes ac nemora cum clamore discurrit. Ejusmodi certe faces
contextui aptiores sunt. Cf. V.L.
—779 seq.
Tota oratio spirat furentem ac bacchicum mentis fervorem, quo instincta
Imilce in absentem maritum acerrime invehitur; et gravissimæ
indignationis adfectum, qui, elevata herois laude ac gloria, tenerrimos
paterni amoris sensus agitat et v. 787 sq., cum amara inrisione permiscetur; sed,
quod minus exspectes et probes, nimis abrupte v. 791, (ubi τὸ porro ῥητορικῶς magis,
quam δεινῶς dictum) ad pios philosophicosque, etsi præclaros, sensus
descendit, quibus enthusiasmi impetus, qui subito v. 796, iterum effervescit, interrumpitur.
—Io conjux, ut Io Bacche! cf. ad V, 634, in V.L.
—cardine mundi, plaga, seu regione.
—781. propior tibi, tanquam patri; ad te
magis spectat.
—782. vibrantia se, vibrata; vid. ad I, 539.
785
Interea tibi prima domus atque unica proles
Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad
aras.
I nunc, Ausonios ferro populare penates,
Et vetitas molire vias! I, pacta resigna
Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit
790
Carthago, et tales jam nunc tibi solvit
honores!
Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo?
285
Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris,
Naturam nescire Deum! justa ite precari
Ture pio, cædumque feros avertite ritus.
788.
molire vias, ut ap. Virg. Æn. X, 477, et VI, 477; ubi vid.
Heyne.
—vetitas, vid. ad III, 501.
—pacta resigna, irrita fac, rumpe, propr. sigillo ablato.
Schmid. adcipit pro simpl. signa, firma.
—789 sq. Vis verborum
sic et tales voce et gestu declaranda.
791. Notum
est, priscos homines sanguinis effusionem religioni habuisse,
285
iisque morem fuisse θεοὺς καρποῖς, h.e. ἀπαρχαῖς ἀγάλλειν, hisque frugum
primitiis ac libaminibus solum deinde tus sine hostiis addere. Cf. loc.
class. Ovid. Fast. I, 337... 454, et IV, 409 seq.
792.
ægris mortalibus, ut ap. Virg. Ge. I, 237; cf. ad I, 85, in V.L.
—794. Ture pio, quo pietatem in Deos
testamini, ut ap. Tibull. II, ii, 3; III, iv,
10, et Virg. Æn. IV, 637; V, 745.
795
Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro,
Sit satis ante aras cæsos vidisse
juvencos;
Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque,
Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.
Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras?
800
An flendæ magis Ægates, et mersa profundo
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
286
Esset tanta mei virtus prærepta mariti?»
795. Conf.
Intpp. ad Act. Apost. XVII, 28, 29; Dausq. citat Cic. Leg. I, 8;
Epictet. I, iii, 9; Polyb.
Ecl. 25, et al.
—hactenus, id tantum, sit satis; sufficiat certe
animalia, non homines mactasse. Conf. XIII, 270, et IX, 347, ubi Drak. laudat Gronov. Obss.
I, 15, et Obss. in Script. Eccles. c. 22. Lefeb. qui vers. 791,
tabum etiam de sanguine humano intellexerat, h.l. vertit:
contentons-nous à l’avenir de n’immoler que des animaux sur les
autels. Ernesti toto h.l. non victimas humanas, sed in genere
cruenta sacrificia reprehendi putat, quoniam his sublatis et illæ
tollantur, ideoque jungit hactenus sit satis, hoc sensu: desinite
nunc tandem cruentis sacrificiis Deos colere; aut si firmiter vobis
persuasistis, Superis tale nefas placere posse, me immolate. Neuter mihi
quidem sententiam suam persuasit.
—797. nefas, nefaria hæc sacrificia, sc.
humana.
—fixumque sedetque, cf. Virg. Æ. IV, 15.
—798. absumite, perdite, mactate, vestris
votis, victima vota, vel votorum, quæ fecistis quorumque rei estis,
solvendorum causa. Cf. Virg. Æ. III, 279, et ibi Heyne.
799. hac
indole, hoc puero tantæ indolis.
800.
Ægates, ut I, 61.
—mersa Punica regna, jactura tot navium hominumque, qua
simul imperium maris
286
nobis ereptum, et populus nomenque Pœnorum ad internecionem prope
redactum est.
—802. virtus mariti, ut μένος Ἄρηος, etc.,
vid. ad v. 599.
Hæc, dubios vario Divumque hominumque
timore,
Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum,
805
Abnueret sortem, an superum pareret honori.
Tum vero trepidare metu vix compos Imilce,
Magnanimi metuens inmitia corda mariti.
803.
Hæc, verba.
—804. cauta, consilia.
—ipsique, Hannibali. An ut αὐτὸς ἔφα?
His avide auditis ductor sic deinde profatur:
«Quid tibi pro tanto non inpar munere
solvat
810
Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna
Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque
Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo
Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.
287
At puer armorum et belli servabitur heres.
815
Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum,
Hesperia minitante, salus, terraque
fretoque
Certare Æneadis, dum stabit vita, memento.
809 seq.
Oratio bene convenit ingenio Hannibalis, quod in gratia quoque referenda
superbiæ indicia prodit.
—810. Hannibal æquatus Superis, quod divina
res et sacrificii causa ejus arbitrio permittitur; Cellar. coll. Plinio,
Epist. I, 7, pr. Non male. Confer tamen ad v. 803, in variis lectionibus.
—813. ab Ausonio Quirino, a populo
Romuli, h.e. Romano.
287
817.
stabit, vid. ad II, 639, in variis lectionibus.
—certare memento, confer ad III, 118.
Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori.
Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur
820
Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum,
Huc lætos vultus totasque advertite mentes.
Namque paro sacra, et majores molior aras.
Tu, Mago, adversi conside in vertice montis:
Tu lævos propior colles adcede, Choaspe:
825
Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus.
Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps
Lustrabo, et Superis quæram libamina belli.
Namque haud parva Deus promissis spondet apertis,
Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»
820.
formidine matrum, præclare pro cædibus et sacrificiis, quæ matres
potissimum horrent et reformidant.
822 seqq.
Color orationis fere ut apud Virg. Æneid. XI, 515 sq.
—sacra majora, stragem Romanorum.
823... 827.
Conf. Liv. XXII, 2, et inpr. 4; Polyb. III, 82, extr.
—823. mons et colles
sunt montes Cortonenses, cf. ad
v. 720. De Sychæo et Choaspe, cf. III, 245, 317.
—825. claustra et fauces, angustiæ
saltus et montium. Cf. V, 42 sqq.
826.
vago milite, expedito.
—827. libamina belli, cf. v. 822.
828. Deus promissis spondet apertis. Confer
v. 722 sqq., 733 sq.
—829. viri, legati.
224
4. Ita in c.
Col. legitur; Herculeo labori in mentem veniebat N. Heins.
jactatum fama Put. jactantem fama ed. Lefeb. operarum haud
dubie incuria. Vulgo jactatur fama.
—5. diro c. i. motu malebat N. Heins.
—7. aures ant. ed. Veneta, prob.
N. Heins. Cf. ad II, 580. Vulgatum
confirmat Drak. similibus locis Val. Fl. I, 743; II, 122;
V, 273; et inpr. Virg. Æ. IV, 187. Cf. not. ad III, 436. Schmidio
videtur elegans esse traductio ab ariete, qui propr. quatit muros.
—8. verum rumorem placebat aliquando
N. Heins. coll. Claud. Eutrop. II, 470.
—13. niveumque... coni (φάλου)
225
decus, Colon. et Tell., h. cristas, seu jubas, λόφον, ut
gloria coni ap. Stat. Th. VIII, 706, et inf. X, 400. Vulgatam
lect. juvenumque, quæ errore typogr. in ed. Lefeb. remansit,
prob. Dausq. (qui tamen juvenesque malebat) et Barth. quod
juvenes armorum ornatu maxime (an vero et soli?) capiantur, nec omnes
cristæ nivei coloris fuerint. Neuter vidit, niveum esse epith.
ornans, ut II,
399; ap. Stat. Th. IV, 130, al. reposti frustra volebat
N. Heins, quum conus, non galea reponatur.
—15. revocantque Col. Ox. R. 2, h.e.
reficiunt; vid. Gronov. Obss. II, 19; recoquuntque ingeniose
corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, 35, 38; prob. Drak. cui nostra lectio
inaudita et ex antiqua scribendi ratione recocunt orta videbatur,
quod firmari potest loco Virg. Æ. VII, 636. Vulgo renovantque; in
quo Dausq. adquiescit, quum tamen novant modo præcesserit;
recoquuntque novas conj. Lefeb. Male!
—16. inultas emend. N. Heins. quia
irrita vulnera subsequuntur. Sed ita ταυτολογίαν poetæ obtrudi
monet Drak.
—23. ast contra omnes libros scripsit Lefeb.
ne admonito quidem lectore.
—26. agris Col. armis Ox.
226
—32. Sic vulgus (sc. facit); traduntque
metus, vel Dira serunt, creduntque metu, vel Sic vulgus;
crescuntque metus conj. Withof.
34. nec
pervia, vel impervia saxu emend. Schmid. quum Alpes ut non
perviæ semper jactentur, et, si perviæ sint, in iis non poni possit
spes, Pœnum eas non transcensurum. Sed Alpes, quas Hannibal primus
præter omnium opinionem pervias fecerat, decepere, quia
eas hominibus impervias esse putaverant.
—35. Decepere scripti et editi ante Martin.
Herbipol., qui primum Accepere dedit. Conf. Gronov. Obss. III,
20.
40.
gradu e Col. recepit Lefeb. et exponit erependo gradu,
gravissant sur les roches; respiciens forte ad III, 529. Sed olim potius
gradu scriptum, vel ultima litera voc. gradum a prima
vocis seq. absorpta, judice Drak.
227
—49. Sic conj. Dausq. Male!
—51. prævectus corrig. N. Heins. ut et
VIII, 126:
non male; etsi vulgata quoque ferri potest, si suppl. ad, ut
V, 204;
XVI, 519 al.
228
—56. Namque en tacite refinxit Lef. puncto
post cohortes posito.
—57. furore Adcensæ conj. Schmid. quod et
nobis in mentem venit. Sed vid. not.
—59. coluntur volebat N. Heins.
habitantur Drak. quacumque vagantur Iberi Livineius.
Contra vocari, audire, cluere pro esse, XII,
709 et al. poni, monet Lef. At vocari alicui simpl. pro ei
esse nemo facile dixerit, sed potius pro vocari ab aliquo.
Præterea non omittendum est, quid et quomodo hoc, vel illud vocetur, seu
audiat. Vulgata itaque lectio omnino suspecta videtur. Withof. varia
tentabat: locantur Iberis, vel vocantur Ibera I. T. n. tot
agmina, vel morantur Iberi, seu Iberos, (h.e. Pyrenen
aliaque, quæ ipsi superare timent) vel lavantur Ibero (ut
V, 161,
271; IX, 185, 195), vel
armantur Iberis (ut III, 224; XI, 144), vel occantur Iberis, vel
denique cavantur Iberis, ut adludatur ad auri fodinas Hispaniæ.
—60. numerosa, non nemorosa, Col. Ox.
Parm. memor ausa per a. frustra conj. Barth. Adv. VI, 3;
quum meminerit Hannibal, quid quisque et quovis tempore gesserit.
—61. ferocem Col. prob. N. Heins. ad h.l. et
ad Claud. Cons. Mall. Theod. v. 53. Vulgo furentem, non
minus recte.
—62. Alii rutulam, vel rutilam. Conf.
I, 291,
584.
71.
Transiliunt,
229
discant Put. stet, vel mox et majus si scandere
corrig. N. Heins. reclam. Lefeb., quia mutatio modorum passim sit
obvia.
—73. vestros, non nostros, Col. et
R. 2.
—74. fusa ed. Paris. Colinæi, errore typogr.,
quem D. Heins. et Dausq. fideliter descripsere.
—78. nova num corrig. N. Heins. citra
necessitatem. Conf. v. 72, 806, et quos Drak. laudat Perizon. Diss. de Dict. Cret.
§. 40, et Bentl. ad Hor. Serm. II, iii,
166; vobis R. 2.
86.
certamine Col. Put. Parm. Vulgatum certamina servavit
Lefeb. Recte opinor.
88.
fugientibus prisci tantum non omnes; nec opus tot exemplis, quot
congessit Drak. fulgentibus R. 3, et alii
230
recentt. probb. Barth. et Dausq. quia abeunte nocte splendor auroræ
umbris intermicet.
—89. duas horas conj. uterque Heins., h.e.
vigilias. Sed hanc notionem incertam esse, et noctem apud Romanos
quatuor vigiliarum fuisse, nec minus æstate quam hieme duodecim horas
habuisse, docet Drak. conf. not. ad VII, 154 sqq.
—91. campi frustra emend. Burm. ob præc.
collis: quasi poetam non deceret orationem variare.
98.
capite Col. ut VIII, 275; XII, 169. Sed τὸ rapite, ut
VI, 210,
efficacius esse, monet N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. II, 603.
—100. consors conj. N. Heins. et
v. 101:
dirimebat, adacto Quantum inp. valet deprendere, ut ap. Cæs. B.
Civ. III, 51. Sed telum tormentumve, non nodum adigi, a Schmid. jam
notatum video: et prendere Put.
231
105. limine R. 3; Parm. Med. non improb. N.
Heins. Cf. eum et Burm. ad Virg. Æ. VI, 255. Sed quis unquam dixit, a
medio limine solis venire?
—106. ab honore scripti et editi ante
Nicandrum, qui primus in h. dedit.
—110. satiasve corrig. Dausq. quod prob.
N. Heins. et recepere Drak. ac Lefeb. Recte, puto, quia
saties, si dubiam lectionem loci Plin. VIII, 51, exceperis, non
nisi ap. Juvenc. I, 637; III, 216, occurrit.
—115. jactos volatus R. 3; lævos
conj. N. Heins. h.e. a sinistra conspectos, quod felix
augurium videbatur Romanis, ut a dextra Græcis. At lætum, seu
faustum omen erat potius fuga accipitris, non aquilæ volatus; quod Drak.
jam adnotasse video.
—119. Præstringens ex Oxon. recepit Drak.
auctore N. Heins. qui ubivis hanc scripturam intrudunt; vid.
ad I, 358, et
conf. v. 352;
232
V, 24,
274; Virg. Æn.
X, 344 al.
131.
omina R. 3; Parm., Veneta tam Marsi quam Martini Herbipol., et
Junt. probb. Heinsiis, Draken. et Lefeb. Vulgo læta omnia ut ap.
Liv. XXXI, 7, et fœda omnia ibid. c. 12.
—137. Ictum Col. Vulgo
233
Letum; quod non minus probum. Dausq. interpretatur: vires
leti inferendi perdiderat, ut contra dicitur hasta letum
ferre, προπέμπειν φόνον; vid. not.
—141. accepit Col. Vulgo recepit,
quod Cell. exponit: hasta, jam invalidior spatio facta, non tam intulit
cædem, quam recepit et admisit ex occursu Cati.
—144. cunei opinabatur N. Heins. ut
v. 516; I, 454; XV, 739; quum de equitatu
etiam et copiis navalibus hæc vox adhibeatur a Claud. in Rufin. 52, et
Cons. Hon. IV, 625; Stat. Th. V, 426, et inf. XIV, 540. Nihil muto cum Drak.
—145. ultroque ruunt conj. N. Heins.
Vulgatum contra eleganter dictum videbatur Barth. Adv. VI, 3, quasi
ferentes ipsi ultro denuo ferant.
—148. Cryxo ex emend. N. Heins. recepit
Drak. Crixo scripti et edd. antt. In recent. Chrixo et
Chryxo. Forte
234
leg. Brixo, a Brixello, Boiorum opp. in Gallia Cispad.
—150. Vulgatam distinct. membra Ipse tumens,
atavi B. mutavit N. Heins. qui et atavis pro
atavi, et mox in titulis legendum monuit. Prius recepit
Draken. quem secutus sum; tumens satavi Med.
—153. gerebat, non ferebat, Col. et
Put.
—156. rubrabat Ox. rutilabat ed.
Nutii Antwerp.
235
159.
et sociata conj. N. Heins.
—densent scripti et priscæ edd. vid. Intpp. ad Virg. Georg.
I, 248, 419; Æn. VII, 794; X, 432; XI, 650; XII, 264; Bentl.
et Jani ad Horat. Od. I, xxviii,
19; Creech. ad Lucret. I, 393, et, quos Draken. laudat, Gifan. Ind.
Lucret., Prisc. Gramm. VIII, p. m. 336; Heins. ad Ovid. Met. XIV, 369;
et Fast. III, 820; ad Val. Fl. III, 207; VII, 629; ad Claud. Cons. Hon.
IV, 325; et ad Prudent. Cathemer. hymn. V, 53. Vulgatum
densant primus Wolf. Basileæ edidit.
—166. arma Put. Vulgo ora, et quidam
ore.
—167. dumidi Colon. Numidæ emend.
N. Heins. non improb. Drak. Tyrrhena R. 2;
Tirena Put. Thyrrhene ed. Lefeb.
—169. dum, non quum, scripti et
priscæ edd.
236
—174. Flexa scripti, ut ap. Ovid. Met.
I, 98, et Fast. IV, 181; Virg. Æ. VII, 513; Sen. Œd. 733; Draken.
Vulgo Fessa, prob. Dausq. ut sit viribus destituta, flatore ipso
conatum destituente. Male!
—175. ambos corrig. Barth. Adv. VI, 3.
Sed ambo est ant. accus. ut XVII, 427, ubi Draken. laudat Serv. (add.
Pier. et Heins.) ad Virg. Ecl. VI, 18; Ge. IV, 88; Æn. XII, 342; Gronov.
ad Liv. VIII, 3; XXXV, 21.
—176. Dat gladio Laurum conj. Barth. Sed
gladius Lauro N. Heins. At nihil h.l. deest, modo subintell.
ἀπὸ κοινοῦ occidit, vel simile verbum; vid. Gronov. l.c.
—179. femore coll. I, 540, suspic. N. Heins.
qui plura exempla congessit ad Ovid. Met. XV, 162. Sed τὸ per ad
utrumque substant. referri potest; per nuda Col. et R. 2;
quod recepit Lefeb. non improb. N. Heins.
—180. et, quod in Put. est, vulgo omittitur.
—182. tepido Col. et Ox. Vulgo
trepido, vulgari variatione.
237
—186. Remulum Parm. Junt. Ald. Gryph. Nut.,
ut apud Virg. Æn. lib. IX, v. 360, 593, 633; XI, 636. Vulgo
Romulum.
—187. Tyburtes Dausq. Lefeb. et alii.
Magios e scriptis, R. 3, et Parm. revocavit N. Heins.
Vulgo Tiburtes magnos. Poeta autem, ut v. 184, gentem Tulliam. ita h.l. fratres
Tiburtes respexit, Tiburnum, seu Tiburtum, Coram et Catillum, seu
Catilum, Amphiarai filios, olim bello Æneæ claros, et
Tiburis (Tivoli) prope Anienem conditores, de quo conf.
v. 224, 225; VIII, 364; Heyne Exc.
VIII, ad Virg. Æn. VII, 670 sqq. Cluver. Ital. ant. p. 958; Solin.
c. 2; Jani ad Horat. Od. I, vii,
13; xviii, 2; II, vi, 5; Hispellatesque M. Et Clanium conj.
N. Heins. et recepit Lefeb. Metaurum Colon.
Mataurumque Put. vid. ad VII, 486. Vulgo Metaurumque. Tum
versus est hypermetros, ut XVII, 400, et passim ap. Virg. Ovid.
aliosque.
—188. Clanium Col. vid. not. ad VIII, 535.
Davium R. 3; Parm. Med. Vulgata lectio Damum debetur
Marso; meditatum emend. Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb.
ut non ad Cryxum, sed ad Clanium referatur, qui, dum ferire dubitat,
ipse ictum recipit. Non male, judice etiam Drak.
191.
omni volebat Modius.
238
—198. sancire conj. N. Heins.
—206. Ligaunus scripti. Licaunus et
Lycaunus in editis. Lygaunus ed. Lefeb. qui Celticam putat
esse vocem, quæ nigrum et corvum significet.
239
—209. dextra scripti, R. 3; Parm. Med.
Sed læva frenum regi monet Drak. coll. v. 416; Sen. Hippol. 1259, et Barth. ad Stat.
Silv. I, i, 37. Has autem voces
sæpius a librariis permutari docet Gron. ad Sen. l.c. et ad Liv.
XXXIII, 9. At manus quoque simpliciter dextra dicitur.
—213. Vesegus Ox. et Put. Vesogus
Parm. Vulgo Vesagus, et Vosegus Colon., quem secutus sum,
etsi admodum probabilis est emend. N. Heins. Vogesus, quam
Drakenb. et Lefeb. recepere. Corruptela forte inde orta, quod Vogesus
Galliæ mons, unde nomen ductum videtur, scriptoribus medii ævi, v.c.
Venant. Fort. VII, 4, et Gregor. Turon. Vosagus et
Vosacus dicebatur. Apud Cæs. B. G. IV, 10, Vosego exstat
in ed. Junt. et Oudend.
220. Coræque... decus malebat N. Heins.; et
v. 223, Indutosque
humeris; audacter et
240
frustra; nam simul pendet a verbo trahis.
—224. taciturno murmure Oxon. Put.
R. 3; Parm. Med. prob. Barth. Adv. VI, 3. Id quominus in
contextum reciperem, vix mihi temperare potui. Vulgatam quidem lect.
firmat Draken. auctoritate c. Colon. et ipsius Silii, qui inf. XII, 539, leniter
sine murmure labi Anienem memorat. Sed is locus, nisi argutari
velis, cum nostro facile conciliari potest. Præterea idem fluvius variis
sæpe locis sine et cum murmure labitur, et ipse Anio, seu Anien
(Teverone), leniter alias fluens, prope Tibur de scopulo
cum murmure ruit, unde præceps dicitur Hor. Od. I, vii, 13 (ubi vid. Jani), et murmur
tumidamque rabiem ipsi tribuunt Prop. IV, vii, 4; et Stat. Silv. I, iii, 21, ut taceam, de fluminibus poetas sæpe diversa
prodere. Conf. Burm. ad Val. Fl. V, 180; Heyne Obss. ad Tibull.
I, vii, 14; et ad Virg. Æn.
I, 317. Taciturno autem murmure dici potest, ut
tacito rumore Mosellæ ap. Auson. Mosell. v. 22, laudatum a
Drak. qui ad XI,
421, in his verbis acumen quoddam captatum putat, ut in concordia
discors ap. Lucan. I, 98; discordia concors ap. Manil.
I, 42, et in aliis, quæ notaverint Ciofan. ad Ovid. Met. I,
p. 19; Victor. Var. Lectt. X, 12; Lambin. ad Hor. Od.
I, xxxiv, 2; Intpp. ad Cic.
Phil. I, 2; et Martin. var. lect. III, c. 9, 11. Sed simpl. lene
murmur innui crediderim.
—225. Anienicolæ, non Antenicolæque,
scripti, prob. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Epist. IX, 141; quia
et Maro Æn. VII, 672, et Noster VIII, 366, primam in Catillo
syllabam produxere, etsi corripuit Stat. Silv. I, iii, 100.
241
—228. mortem conj. Burm. quod arridet Drak.,
qui argutam tum et elegantem in hoc versu obpositionem inesse putabat.
—230. notat Put. R. 3; Parm. Med. unde
rotat conj. N. Heins. Vulgatum confirmat Drak. locis Virg.
Æn. I, 117. et Val. Fl. VIII, 332; vertex, non
vortex, scripti et priscæ edd. cf. ad III, 475.
—233. Caunum, non Camum, Col. Caunus
Hispaniæ mons ap. Liv. XI, 50; vix visum in mentem veniebat Burm.
Breucum Col. Vulgo Brennum, unde Breunum conj.
Lefeb., quia Breuci in Pannonia fuere, Breuni vero inter
Alpinas gentes. Sed hi Alpium Rhæticarum incolæ varie scribuntur,
Brenni, Breuni, Brenci, Breuci,
Breones, Briones: vid. Casaub. ad Strab. IV, p. 142,
et Intpp. ad Hor. Od. IV, xiv, 11;
Plin. III, 25; Suet. Tib. 9; Flor. IV, 12, pr.
—235. Occidit, tristi pugnas L. f. quidam
Marsum secuti; pugnax scripti cum Parm. et Med. Vulgatum
pugnans debetur Martino Herbip. Leopontice Nut. Sed
Lepontii populus Alpinus in Rhætia; vid. Plin. III, 20.
—236. prensat et æquat scripti cum
R. 3, Parm. Med. Vulgo prensas et æquas; non male.
—238. occidit Put. Tell. R. 3; Parm.
Hinc accidit scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad
Ovid. Fast. V, 360.
—239. at Batus Col. ad Batus
R. 2; Achbatus Put. Achutus Ox. Acatus
R. 3; Arcatus
242
Parm. Vulgo Abbatus. 240. Ut luctatur malebat
N. Heins.
—244. Vulgg. gelidus Boreas, ut passim ap.
poetas. Sed Geticus Boreas Oxon. et Put. quod exquisitius est, ut
Sarmaticus, Edonus, Scythicus, Arctous,
Hæmonius, Odrysius Boreas. Cf. Gron. Obss. IV, 17.
—245. Icaru Tell. Irarum Ox.
R. 3; Parm. Med. unde Iratum mare, h.e. turbatum conj.
N. Heins. non improb. Drak. quia Africo, non Boreæ imperium in mare
Icarium tribuunt Hor. Od. I, i,
15, et alii. Sed vid. not. Si quid mutandam, legerem rector pro
victor; ut arbiter et dux Hadriæ ap. Horat. Od.
I, iii, 15; III, iii, 5.
248.
Huic versui vulgo subjungitur alius, Jam videt esse suæ mortemque
adstare propinquam, quem tamen non agnoscunt scripti et edd. ante
Juntinam, quare tanquam a Nicandro procusum omisi cum Lefeb. Saltem
esse super Burm. et instare N. Heins. scribendum
videbatur.
—251. adfuso, non effuso, scripti, de
quo verbo plura disputavit N. Heins. ad V, 66; VI, 572, 686; et ad Val. Fl. I, 762.
—252. Darium, vel Clarium Colon.
Tarrum quædam edd. Marium conj. N. Heins. ut sit Rom.
nomen. Dasium (vid. ad XIII, 32), vel Clanium (quo tamen
nomine Silius jam sup. v. 188, usus est) tentabat Drak. Sed idem
Tarium quoque notum in Italia nomen fuisse, ex Plin.
243
XVIII, 6, et Sen. de Clem. I, 13, probat.
—257. linquit, non liquit, Col.
—260. auris Ox. et R. 2, aures
Put. quod placet Lefeb. non mihi. Conf. X, 366, ubi Drak. conf. XIII, 283; XVII, 42; Virg. Æn. IX,
112.
—262. iræ malebat N. Heins. quia Silius
secundos casus amat. Sed vid. not.
—265. Post hunc versum Nicander alium primus
exhibuit in Juntina, Hactenus, et leto dedimus sine nomine
gentem. Conf. ad VIII, 508. Eum omnino
barbarum et ταυτόλογον esse, sed, quum sensus eo omisso non constet,
alium ejus loco excidisse putabant N.
244
Heins. et Drak. dissent. Lefeb., qui male reposuit vulgum, Martique
minore Hactenus, et... gentem, Mox, etc. coll. XVII, 511. Quis enim umquam
Marti pro Marte dixit? Nos totum versum delevimus, quia
omnibus scriptis et editis ante Nicandrum abest, nec abrupta ejusmodi
oratio ab ardore impetuque animi abhorret. Mox, scil. adoriemur,
vel occidemus, vel simile quid. Sed Martem minorem quomodo
explicabimus? Forte viros minus fortes, ut sit id. qd. vulgus.
Minor quidem Mavors dicitur, V, 457; ubi tamen minor est pro
minus. Aliquando conjiciebam partemque, quod nunc minus mihi
placet. Præstiterit sordemque, vel fæcemque virorum, ut
sordem urbis et fæcem dixit Cic. ad Att. I, 16, et similia
alii. Sed vereor, ne sic poetam, non librarios, correxisse videar.
Nos pro Mox idem Nicander scripsit. Nunc suspic.
N. Heins. Sic hactenus... nunc ap. Virg. Ge. II, i, 2; Ovid. A. A. I, 263; Plin.
XXVIII, 8; XXXI, 6; quod moneo, quoniam hactenus pro
adhuc, ad hoc usque tempus, latine dici posse Drak. et alii dubitant:
quod tamen ex his locis et inpr. ex Liv. VII, 26, et Tac. Agric. 10,
intelligitur.
245
—274. et Col. In vulgatis libris omittitur.
—276. signa minax Ox. Put. Parm. Med. et al.
Cf. ad III,
494.
—278. exigit R. 3; egerit conj.
N. Heins. coll. Stat. Silv. IV, iv, 79; Ovid. Trist. IV, iii, 38; et Lucan. II, 64. Sed erigit est
auget, excitat, liberius exerit, ὤρσεν, ὤτρυνεν: unde ira surgere
dicitur. Conf. Virg. Æn. II, 381 (ubi vid. Heyne), et quos Drak. laudat,
Virg, Æ. XI, 452; Lucan. VII, 384, et Gronov. Obss. II, 21; Val. Fl. II,
165, et inf. V, 105.
—283. quassare scripti. Vulgo
quassasse; ἀοριστῶς. Non male!
246
—286. hæc, non hoc, libri vett., ut
et mox Tarpeia sede, non T. a sede.
—290. Dignum Col. Vulgo Dignam prob.
Dausq., qui exponit ἀξίαν, parem, quæ satis virium habet sternendæ tantæ
moli; nisus, non nixus Col. vid. ad II, 123; oras, non
ora, scripti cum antt. edd.
—291. subtextaque Col. subjectaque
Tell. Vulgo subtectaque. Pro nervis, vel tergis,
vel tauris, h.e. pelle taurina, (quin etiam aheno,
vel ferro), legendum putabat N. Heins. ut clipeus innuatur,
ut ap. Virg. Æn. X, 784, 785; Stat. Th. III, 592; VII, 310; Lucan.
IV, 132, et aliis locis a Draken. laudatis, qui tamen nervos a
Tac. Ann. II, 14, eodem sensu adhiberi monet.
—293. arva, non arma, scripti et
R. 3, reclam. Dausq.
247
—299. mirata conj. N. Heins.
—301. anima, non animæ, scripti cum
Parm. et Med., adsent. etiam Dausq., hoc est, ab, vel ex unius vita.
Comparant VII,
743; XVI,
19 (ubi vid. not.); XVII, 405; Virg. Æneid. lib. X, vers.
592; Curt. V, 4; Val. Flac. V, 20; Celtusque p. a.
Oxon. quod Barthio Adv. VI, 3, placuisse mireris.
—302. Piceno emend. Scalig. vid. not.
—308. tanto, non toto, Col.
—310. ima longe Col. et Oxon. una
longe conj. Dausq. Vulgo una longæ,
248
inepte.
313.
patrium, h.e. Libycum, Col. et Ox. Vulgatam lect. primum
tuetur Dausq. tanquam consentaneam legi militaris disciplinæ, ex qua
primum eques, tum pedes pugnet, ut ad Cannas ap. Liv. XXII, 47. Sed, ut
de hac lege taceam, primum modo præcessit, et tota ad Ticinum
pugna fuit equestris. Cf. sup. v. 93; nudis Ox. et Put.
314. Adsiliunt frameis, vel potius
phaleris corrig. N. Heins. qui nudos frenis ab
infrenatis non differre putabat. Sed vid. not. undique nudos
Adsiliunt in equos infrenatosque manipli, Benessa.
—316. avehit, non advehit, Col. et
Ox.
—318. Aut illi lævo sinuantes cornua gyro,
vel Aut illi in lævos sinuatim cornua
249
gyros Texunt suspic. N. Heins. frustra.
—320. Atque eadem refuga Col. Atque sedem
refugam Ox. et Put. Pro vulgata Ac cædem refugam stat Dausq.
250
333.
insano adsultu in mentem veniebat N. Heins.
—334. Desertas Col. et R. 2, non
improb. Dausq. qui tamen maluerit Dejectas, h.e. humiles et
submissas. Distectas Put. Vulgo Disjectas, prob. Barth.
Adv. VI, 3; ubi interpretatur disjectas cursu armentorum.
—335. mandans Col. unde mandens
emend. Modius Nov. Lectt. Ep. 88; quod cum Drak. et Lefeb. recepi.
mandet Ox. et Put. mandat editi tantum non omnes; atque
absentia mandit conj. N. Heins. Sed ex nostra lectione eundem
sensum oriri monet Drak. vid. not.
—341. cæso, non flexo, Colon.
—343. Sthenium Oxon. quod etiam conj. Dausq.
et prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. X, 388, ubi tamen olim
Sthenelum defenderat. Sthenum Put. Vulgo Stemium.
—Larumque Col.
—344. viridi ex. scriptis, R. 2, 3,
aliisque edd. revocavit Lefeb. quem secutus sum, quia tanta auctoritate
nititur, et commodum præbet sensum. Conf. V, 20. Vulgatum vitreo antro
præferunt N. Heins. et Drak. coll. Ovid. Met. V, 48, et Stat.
Silv. III, ii, 16, et arridere omnino
potest. Vitreus, ut ὑάλινος, ὑαλόεις, viridis, color vitri
antiqui et maris. Conf. Virg. Ge. IV, 350; Æ. VII, 759 (vitrea
Fucinus unda); inf. VII, 413; VIII, 191; Jani ad Hor. Od. I, xvii, 20; Heins. ad Ovid. Met. V, 48, et
ad Claud. Fescenn. v. 75.
251
—350. Præstringit conj. N. Heins. et
Livin. Conf. ad
I, 358, et IV, 119, in
Var. Lect.
355.
sacra prælia Col. prob. Lef. ut sint detestanda, propter
Regulum, quem corum pater captivum Pœnis tradiderit; sata p.
conj. N. Heins. ut serere bellum. Male!
252
—358. Graias Col. Amyclæ idem. Vulgo
Amycle, ut Mycene et alia, græce.
—359. insertus colla c. conj. Burm. qui
tamen vulgatum quoque a Græcorum usu loquendi non abhorrere recte
monuit.
—360. inflabat Colon. et quædam edd.
—363. Taygetæ Put. bellis juvat ire
Put. Tell. et priscæ edd. unde recepit Lefeb. Sed τὸ innare
exquisitius est, judice etiam Drak. subacti (sc. Ardebant)
forte legendum, vid. not.
—364. Eurotan, non Eurotam, scripti.
—365. Spartam remeare maluerit
N. Heins. negarunt, non negabant, Col.
253
—369. Cloto edidere multi, etiam Cell. et
Drak. Sed est Κλωθὼ.
—371. Critias, nomen græcum, quod ex
scriptis et priscis edd. restituit N. Heins. In vulgatis libris
Clitias et Clytias.
—376. profundo R. 3, prob. Lefeb. qui
græcum βαθύκολπος ei respondere putat.
—378. perfectaque Col. unde
præsectaque conj. N. Heins.
254
—379. feri scripti cum R. 3, et Med.
quod prob. N. Heins. et recepit Lef. cui substant. esse videtur;
ferri Put.
—388. prensa est recte, opinor, emend.
N. Heins.
—391. stimulanti in scriptis;
adducere malebat N. Heins. h.l. et X, 18, h.e. contrahere, ut a.
cutem dixit Ovid. Met. III, 597; a. artus Virg. Ge. III, 483,
et colligere gradum poeta noster VII, 695.
—393. Ut tandem præstiterit, judice
N. Heins.
—396. allicit Put.
255
R. 3; Parm. Med. unde adjicit emend. N. Heins. dissent.
Drak.
—398. Æternumque, non Extremumque,
scripti et R. 2.
—399. serosque est ex emend. Dausq.
N. Heins. et al. vestrosque Parm. In reliquis libris, tam
scriptis quam editis, legitur miserosque, vulgari permutat.;
in serosque venire conj. Barth. Adv. VI, 3; coll. II, 511;
VI, 711; XII, 312; Add. inpr. Val. Fl. VIII, 398. Sed nostra lectio
præferenda, judice etiam N. Heins.
402. Pro
dum in antt. libris reperitur quam, qutū,
quum, teste Lefeb. qui propterea quam, h.e. quantum,
reposuit.
—406. In vulgatis libris Adspicite has dextras.
Capti g. parentes Quos fugitis legitur. Adspicite hanc
dextram corrig. N. Heins. qui tamen malebat Adspicite; has
dextras c. g. p. Quas fugitis. Idem non improb. τὸ Quo, quod
ex ed. Parm. recepi cum Drak. Qua scripti cum R. 3, et ed.
Lefeb.
—409. summissas omnino scribendum monet
Lefeb. qui tamen sup. I, 673; rectius submissi edidit.
—410. Natarum, h.e. virginum, raptus
malebat Burm. Sed virginum potius in seq. vs.
256
mentio fit, ut h.l. juvenum, qui in servitutem, vel ad mortem
rapiuntur.
422.
oblitumve rectius videbatur N. Heins. Ego potius post
cædum semper putavi distinguendum esse, in quo Lefeb. nunc mecum
consentire video. Vulgo ne comma quidem post cædum ponitur. Sed
oblitus sui est Consul, dum nimio pugnæ ardore summo mortis
periculo se committit.
257
433.
Vulgata lectio illi ex errore typogr. in Marsi ed. orta.
—436. implet cursu, h.e. emetitur, ed. Parm.
quod recepit Drak. prob. N. Heins. quia currus v. 430, præcessit. Sed tam levem
ob causam nil mutandum.
258
—440. incenso volebat Burm.
259
453.
trajectum Col. non improb. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn.
X, 587. Hoc in contextum recepi cum Lefeb., qui vulgatum lect.
conjectum sine sensu, et mentem poetæ hanc esse putat: librat
ferrum, quod trajicit sua cuspide.
260
464. Ita
scripti cum Parm. et Med. nec est, quod fertur super ipsa jacentum
Corpora cum Livineio substituamus; Corpora auctorem in ed.
Marsi errore typogr. unde Corpora et auctorem emend. Martin.
Herbip. quem reliqui editt. secuti sunt: quod jam monuit Drak.
—467. Innisum scripsit Lef. Vid. ad II, 123; Innexum
quædam exemplaria, teste Dausq.
—474. longe Put. quod non spernendum putat
Lefeb.
261
480.
cornu Parm. non improb. N. Heins.
—484. evadens, vel vitans, vel
evitans, vel denique campo P. secunda Planitie cedens
frustra tentabat N. Heins.
—485. raptus, ut intercursantes acies diem
sibi non senserint eripi, vel actus conj. Dausq. Utrumque ab h.l.
alienum; vanoque Col. Put. R. 3; Parm. Med. unde navo
emend. N. Heins. quod cum Drak. et Lefeb. recipere non dubitavi;
vid. ad
I, 549. Vulgo varioque.
—487. prævexerat Put. unde travexerat
suspic. N. Heins. prob. Drak. qui laudat Gronov. ad Liv.
XXXII, 6. Sic mox v. 492; travehat in scriptis,
tramitto sup. v. 347; inf. VII, 383; VIII, 552; XII, 460.
262
—495. Graccorum scribendum videbatur
N. Heins. quia numi jubent. Sed adspiratio usu recepta; vid. quos
Drak. citavit, Cic. Orat. c. 48; Quintil. Instit. Orat. I, 5, et
Charis. Instit. Gramm. I, p.m. 78.
263
511.
allicit quidam libri. Male!
514.
cuneisque prior conj. N. Heins.
—515. Gracchis, h.e. a G., non
Gracchus, scripti.
—516. Vulgo Cassidis auricomæ, ingrata
verborum repetitione; aurivomæ corrig. D. Heins. sup.
ad v. 156. Sed rectius
Auruncæ Col. Put. R. 2, h.e. Ausoniæ, nisi forte ipsa
hæc vox reponenda. Sic cassis Sidonia XVI, 452; c. Ætola
ap. Stat. Th. VIII, 704; cf. ad VII, 295; XIV, 536; Heins. ad Virg. Æn. XII, 94.
264
—522. monti malebat N. Heins.
526. fundere scripti, probb. N. Heins. et
Drak. Vulgatum rumpere, quod c. Tell. et antt. edd. habent,
retinuit Lef. Cf. ad I, 95.
—532. Monte salebroso, vel e
præcelso, conj. N. Heins. Sed procellosus est epith.
alti montis, ut nubifer nivalis, etc. Axur emend. Lef.
quia atzur in lingua Punica rupes
265
dicatur; cf. ad
VIII, 390.
—533. Libyco pro niveo malebat
N. Heins. prob. Drak. coll. IX, 297. Sed hoc nimis a literarum ductu
recedit, et nivea aqua est, quæ alias nitida,
lucida, argentea vocatur v.c. Martial. VII, xxxi, 11; Sen. Hippol. 504, et Œdip. 427;
Sarra pro sacra R. 3; quod recepit Lefeb. quoniam
Pallas Libycis Tritonidos edita lymphis IX, 297, dicitur;
Sarrani autem sint Libyes. Sed Sarra est priscum
Tyri nomen (vid. ad I, 72), Triton
vero fluvius et Tritonis palus Africæ, non Asiæ; cf. not.
—535. Cupencus, non Cupentus, Col.
vid. Intpp. ad Virg. Æn. XII, 539.
—536. improbus mox repetitur. Vellem
impiger, vel simile quid scripsisset poeta.
—537. agit Put. unde affigit conj.
N. Heins.
—539. feri malebat Livin. vel Corte:
reducet Ox. reluce Parm. relucta R. 3, unde
relictum est suspic. N. Heins. quod admodum languet.
—540. derecto Col. ut et VI, 228, et IX, 583, quod prob. Drak.
et recepit Lefeb. Conf. ad II, 92.
—542. levior dextræ, ut opum levior
II, 102,
volebat N. Heins. qui hanc loquendi formam pluribus exemplis
illustravit ad V, 363; VIII, 515; et XII, 563. Sed ubivis vulgatam tuetur Drak.
Junge h.l. levior sævit.
—543. Hinc Rom. 3; Huc Put. Male:
ἀυτῷ πίπτει pro ἐπ᾽ αὐτοῦ, ut sup. v. 391 et al. passim. Varenus, non
Varrenus,
266
Col. et Ox. Nomen notum vel ex Cic. Or. pro Vareno.
—544. Mevanas Col. ut Hispellas,
Privernas, Arpinas, Larinas, Aquinas et
alia, quæ vid. in Ind. et ap. Heins. ad Claud. Eutrop. II, 248, et
Salmas. ad Pollionis Gallien. c. 2, quos laud. Drak. Cf. Jani ad Hor.
Od. I, xvi, 14; Mevano Ox.
Put. R. 3; Parm. Vulgo Mevanus.
—546. perfundit scripti et priscæ edd. vid.
not. Vulgata profundit ex Juntina in alias edd. venit et metro
contraria est.
—547. ingratæ (quia inutilis est et nil
proficit) maxima curæ corrig. N. Heins. Non male!
268
569.
crederet malebat idem, non improbante Drakenb. Sed vellem sensum
quoque, qui tum verbis inest, simul nos docuissent, qui ex tot, quot
adferunt, exemplis non satis perspicitur; vid. not.
—570. En tacite dedit Lefeb. ut passim.
578.
Labes, ut pestis, quævis res noxia et mala. Sed
præstiterit, puto, tabe tenaci, hoc est humore fœdo et lutulento
e nive liquefacta. Sic fluentem tabem liquescentis nivis
ingrediebantur... et in levi glacie tabidaque nive volutabantur
dixit Liv. XXI, 36; ubi vid. Gronov. tabes nivis Lucan. lib. X,
v. 225; humor
269
calore tabescit, h.e. liquefit, Cic. Nat. D. II, 10.
—582. inextricabile scripti et R. 3.
Vulgatum inexplicabile metro adversatur.
—586. connisus, non connixus, Col.
vid. ad II, 123.
Forte leg. pressat, quoniam adprendere modo præcessit.
—590. Luctantemque duo scripti. Vulgo
Undantemque prob. Dausq. ut ἀντίθεσις sit, et alter adfixus
ripæ moriatur, alter undans vado, fluitans, jactatus, huc
illuc pulsus.
—595. Irpinus, non Hirpinus, Col.
Pulcher (nom. propr.) Hirpinus (a patria) conj.
N. Heins.
—596. Quem emend. Burm. ut v. 649, non improb. Drak. quos
mireris omissione pronom. eum offensos fuisse.
—597. fessusque priscæ edd.
270
601.
timentem scripti. Vulgo trementem, vulgari, sed non
infelici variatione.
—605. perdere mortem scripti, (nisi quod in
Puteol. pendere legitur) et editt. antt. ante Juntinam, in qua
Nicander primus cernere m. dedit, quod putant dictum pro
oppetere, vel propr. decernere mortem, seu moriendi certum esse.
—606. famæ undam Col. et Ox. unde
nudam recte emend. Modius. Vulgg. famæ mundam, quod nemo
facile cum Dausq. defendere ausit, quamvis formarum loquendi καθαρὸς
ἀδικίας, καθαραὶ ψόφων ὁδοὶ, ἁγνὸς φόνου, γάμων, ἀφροδισίων, Δήμητρος
sceleris purus, etc. memor sit. Spectabitur Col. et
R. 3; Spectabimus in
271
aliis.
—609. Tyrrhenave permeet Col. Tyrrhenave
pervidet Put. Vulgo Tyrrhenaque pernecet. Citra necessitatem
perneget, vel Tyrrhena nec enecet conj. N. Heins.
—611. in lumine Ox. et Put. cum plerisque
edd. antt. quod non displicuit Drak. Equidem in Ovidio, qui in ejusmodi
repetitt. ludere solet, ferrem, non in poeta epico; linquit, non
liquit, Col. et Ox.
—617. extentus, non extensus, scripti
et Parm.
—621. Ita Col. Vulgo magna depressa ruina
prob. Dausq. qui clausit positum putat pro defecit, vel potius
clausa, occœcata est bestia, coll. v. 612. Vide
272
ad quam duras rationes more suo confugiat, ne Modio et veritati victas
manus dare cogatur. Ceterum ὁμοιοτέλευτα auribus parum grata.
627.
Mazæus, non Mezeus, scripti et priscæ edd. Μαζαῖοι, ἔθνος
τῶν Παννονίων, ap. Strab. VII, p. 217.
—Versus 628, 669, in comment. quidem illustravit, sed in
contextu prorsus omisit Dausq.
—629. Huic, non Hinc, scripti et
R. 2. Idem conjecerat Dausq. Intorquet olim in mentem
veniebat N. Heins.
—633. leto ex Col. bene restituit Modius, ut
ne in morte quidem invenerit quietem, sed fluctibus jactatus sit;
jacta Ox. Vulgg. jacto, quod tuetur Dausq. ut sit
projecto, vel jactato.
—635. Thapse Col. vid. ad III, 261; Tapse Ox.
R. 3; Parm. Med. Taxe Put. Lanse ed. Martini
Herbipol. Lapse Mars. et post eum alii.
—637. Sacros præstiterit, ut ap. Virg. Æn.
IV, 485; Fulvos certe languet, quia cum aurifera
jungitur.
638.
Intonuit Ox.
273
et Put. quod, judice Drak., ex Hom. Iliad. φ, 237, defendi quodammodo
potest; conf. Burm. ad Ovid. ex. P. II, iii, 27, et Heins. ad Ovid. Met. I, 187.
—642. violentius Ox. et Put. cum priscis
edd. violentior R. 2, Basil., Colinæi et aliæ edd. quas
secuti sunt D. Heins. Cell. et Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa
videri potest, sed ad aures gratior est, et auctoritate MSS. nititur:
nam de c. Col. nihil h.l. dixere Modius et N. Heins.
—643. mi ex emendat. Scalig., et Voss.
recepit Cell. ut suavius inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc.
Propert. II, iv (al. 5), 3;
meritas in perfide Med. meritas, imperfide quidam
alii.
—647. Forte leg. quianam; vid. ad I, 443.
649.
agger, non aggere, scripti.
274
—651. incurrentibus, non
irrumpentibus, Col. adverso cumulo aliquando tentabat
N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod vel sinc lect.
mutatione licet. Sed vid. not.
—652. sustulit scripti et R. 3. Sed
recte præferunt vulg. lect. sustinet; ut retinere amnem
manibus et clipeis dixit Flor. III, 3.
—655. Nare vadis corrig. N. Heins. Sed
nare quidem poterat, subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum
defigere: quod jam monuit Draken.
—657. parentis, non patentes, Col.
Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron. Obss. IV, 17.
—660. Pœnosne
superbos conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645: superbus emend.
N. Heins. quod merito placet Draken.
—662. quot, non tot, Col. et Ox.
275
—666. aut, non et. Put. et prisci
libri ante Marsum editi. Sensus verborum est: fac modum, seu finem
cædibus, aut, si pugnare cupis, non in alveo meo pugna, sed in
campis.
672.
fortine, non fortunæ, Col. et Mars.
—676. direxit Col. ἐς ποταμὸν τρέψε φλόγα
παμφανόωσαν dixit Hom. Iliad. φ, 349; detexit Ox. et Put. unde
derexit olim scriptum fuisse suspicabatur Drak. quod tacite
edidit Lefeb. conf. ad II, 92. Vulgg. detrusit.
—677. inviti malebat N. Heins. quia
Vulcanus semper Trojanis ac proinde Romanis infensus fuerit. Sed ut
alias Junoni, matri suæ, sic nunc uxori obsequi potuit, et Silius, puto,
expressit τὸ ἀκάματον πῦρ Hom. Iliad. ς, 225, et φ, 341, unde et Virg.
Æn. V, 680, vires indomitas flammarum hausit, ut Noster VII,
370, indomitos ignes: Ἥφαιστ᾽, οὔτις σοί γε θεῶν δύνατ᾽
ἀντιφερίζειν, etc. dixit Hom. Iliad. φ, 357; conf. mox v. 681; Burm. vulgatam lect.
præferebat,
276
quia Vulcanus ipse lampadem jacit v. 693 seq. flammas, non flammam,
Col. et Oxon. quos secutus sum.
—679. umbras, non undas, iidem
scripti cum priscis edd.
—686. sævumque conj. N. Heins. Non
male.
693.
jactu Put. In aliis tacta.
—696. Cum Lefeb., qui Virg. Æn. IV, 460, comparat,
in contextum
277
recepi ingeniosam emendat. Gronov. ad Liv. XXXI, 5, quæ etiam a
N. Heins. et Drak. probatur, nititurque auctoritate c. Oxon., nisi
quod in eo voce pro vota legitur. admissæ Col. Ox.
R. 2, h.e. exauditæ, ab effectu, quod jam notavit Drak. coll.
Senec. Consol. ad Marc. c. 2; voces Ox. et Put. Vulgaris lectio
amissæ vires et voce precantis idoneo sensu destituitur, quanquam
τὸ vires sive ad Vulcanum, sive ad Trebiam (ut Ξάνθοιο δάμη μένος
ap Hom. Iliad. φ, 383) retuleris, vel admissæ vires cum Drak.
reposueris: nec difficultates tollit conj. Barthii devota
precanti; vel Cell. et voce precanti.
—698. Sic tandem omnino legendum videbatur
Withofio.
—701. statuit Col. trahit Put. Vulgo
stravit.
705.
dum Col. data gloria, vel facilisque v. tum gloria,
bellis, etc. emend. N. Heins. facilique bello, ut ap. Justin.
VII, 3, conj. Burm. ut tum facili bello hostes contundere ei
gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect. tuetur
Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello, contundere,
etc.
278
—712. ac, non et, Col. Quinque, qui
sequuntur, versus turbati sunt in c. Puteol.
—714. miser ut si corrig. Barth. Adv.
X, 24. Sed misera est navis, quia tali committitur
gubernatori.
—720. Corithi et Coriti vulgo vitiose
scribitur;
279
vid. Heyne ad Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.
722. nascenda scripti et priscæ edd. ante
Basil., in qua primum noscenda reperitur. Prius recepit Lefeb. et
exponit, mox futura. Male! pascenda conj. N. Heins. non
improb. Drak. coll. sup. v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect.
præferendum, cujus hæc, puto, sententia est: Juno Hannibalem non
moratur, quominus, h.e. exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut
consulis cœpta, seu conatus propius noscat, eumque in Etruriam
subsequatur, super T. laude, propter tantam, quam sibi ita parare
possit, gloriam: nisi verba laude s. t. monitor jungere malis.
Sed vix dubito, quin molienda legendum sit, hoc sensu: Juno
adhortatur H. ad præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro
tanta, quæ inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit
Virg. Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam
corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut Pelio sup.
III, 495, et
alia.
—725. numen Col. Pro vulgata juvenem
male pugnat Dausq.
—727. Vox curis modo præcesserat. Forte
poeta scripsit jussis, ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom.
—728. Hic versus merito ejiciendus videbatur
N. Heins. qui bene monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti
oblata esse, et frigere illud haud spernenda voce. Lente contra
hunc versum, pro majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et
interpretatur: Juno turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽
ἀντίφρασιν, ut morum non spernendus ap. Tac. Ann. XIV, 40.
—730. Ausoniæ; conj.
280
Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken. Ausonia etiam pro
in A. dici posse monent; fortuna favoris, ut v. 732,
Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII, 468.
—731. cur Col. et Put. cui Ox. Vulgo
quum f. t. quod Cell. exponit: dum per fata nobis licet nocere
Romanis; cur tanta Put.
—736. meritos scripti et editi ante Marsum,
qui primus merito refinxit; persolve emeritos in mentem
veniebat N. Heins.
—738. stagni opaci corrig. idem.
739.
lætus edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus quoque
hoc visu lætari possit.
—744. structa, non stricta. Colon.
quod multis exemplis illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad
Tertull. de Pall. p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49;
Gonsal. ad Petron. c. CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90.
—745. lubet, vel juvat malebat N.
Heins.
—748. Totus deest versus c. Col. prob.
N. Heins. qui ejus loco unum alterumque desiderari, vel certe
finis cumulusque laborum legendum putat. Sed recte, opinor, hunc
versum vindicat, codicemque Col., teste Modio, suas quoque
281
lacunas habere monet Lefeb. cf. mox ad v. 750; mulcetve, non
mulcetque, Put. quod recepi cum Lefeb.
—749. liquentibus, non linquentibus,
Parm. Bas. Mars. Junt. Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq.
—750. Totus versus abest. c. Col. Invia Ox.
Put. Tell. et editi ante Marsum, qui primus Invida dedit, quod
tamen jam in R. pr. legi testatur Lefeb. Invia jam conj. Dausq.
vel Uvida, quod in mentem quoque venit N. Heins. ut et mox
duci nudus.
—753. Vulgo distingunt, Perque genas, oculo f.
sprev. medentes. Optatum, etc. quod præferendum videtur
282
Schmid.
—756. moretur volebat N. Heins.
—759. petat pro queat R. 2,
Benes. et alii, teste ac prob. Lef. ut petat cernere sit pro
eat c., ut ite precari inf. v. 793. Sed quis unquam ita locutus est, vel ex
forma dicendi petere locum hoc efficiet?
283
773.
genitoris, non redeuntis, Col.
774.
Asperat Col. Recte. Asperad Oxon. Vulgo imago Aspar: ad
hæc, etc. ut Aspar sit Hannibalis filius et nomen Punicum, ut
Bostar, Gestar, Hamilcar, et alia. Aspera ad
hæc conj. Dausq. et Scalig. quod recepit Cell.
—776. In Edonis, Gr. Ἠδωνίς, ut alii in
Bistonis et Sidonis, secundam corripuit etiam Lucan.
I, 675, ubi Odonis scribendum putabat Salmas. ad Solin. c.
9, pag. 153, al. 109, quia Ὀδονὲς ἑλκεσίπεπλοι Dionysio sunt populus
Thraciæ, quod probavit Berkel. ad Steph. Byz. Ethn. voc. Ἠδωνοί. Sed vid. Heins. et Burm. ad
Virg. Æn. XII, 365; ad Ovid. Rem. Am. v. 593; Oudendorp. ad Lucan.
l.c. Heyne ad Virg. Cir. v. 165, et quos Drak. laudat, Silium
nostrum V, 463; VIII, 57, 412, 578, 579; XV, 15, 337, (quibus locis
eadem utitur licentia) Heins. ad Ovid. Trist. IV. i, 42; Broukh. ad Prop. I, iii, 5; IV, ii,
61; Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 73; Bentl. ad Hor. Od.
I, xxv, 11; III, xxv, 9; Barth. ad Stat. Silv. I, vi, 64, et Theb. V, 78, Serv. ad Virg.
Æ. I, 343, et Intpp. ad Catull. Nupt. Pel. et Thet. v. 37;
conf. sup. ad III,
252, et ad VI,
303.
—778. concita, vel simile quid legendum
semper putavi cum Burm. In vulgata certe lect. quocumque te vertas (vid.
not.), duri quid inest, cujus tamen rei culpa in ipso forte poeta
residet. De facibus Bacchicis agi videtur; unde non satisfaciunt Schmid.
et Lefeb. qui Vulgatam defendunt ex VII, 351; X, 228; XVII, 224;
284
ut sit hypallage et græcismus.
—786. gremio in p. scripti; gremio e.
p. malebat N. Heins. h.l. et XI, 587. Vulgg. gremio patriæ prob.
Lefeb.
—790. solvit
285
Col. fovit Ox. et Put. vovit libri editi.
—793. ite precati Col. Ox. R. 3, Parm.
Med. Sed exquisitius est vulgatum ite precari h.e. precatum, ut
veni sperare, ruit animare, et similia græce dicuntur;
vid. quos Drak. laudat. Prop. I, i, 12; Stat. Silv. V, iii, 11; Ovid. Am. II, ii, 21; Vulp. ad Prop. I, vi, 34; Heins. ad Claud. R. P. III, 386, 387, et in
Rufin. II, 98; conf. sup. ad I, 170, et inf. ad XIV, 581; ubi Drak. citat Stat.
Th. VII, 177.
—796. fudisse conj. N. Heins. quod
languet, quia vox cæsos eandem exprimit notionem.
—798. absumite, non assumite, Col. et
Put.
—801. sorte non forte, Col.
R. 3, Parm. Med.
286
—802. præcepta Ox. h.e. ante diem
intercepta, propr. ante capta, ut prævertere III, 329, et
præsumta V, 209; VI, 300; prob. N. Heins. quem vid. ad
Val. Fl. IV, 341, 751; ad Virg. Æ. X, 277; ad Claud. Cons. Mall.
v. 262; ad Ovid. Epist. XVII, 107, et Fast. IV, 940; cf. ad VI, 300; XV, 659; XVI, 338, et Gronov.
ad Liv. XXII, 41.
803. hominisque Ox. Put. R. 3, Med. h.e.
Hannibalis, cujus vindictam, filio cæso, non minus quam deorum iram,
sacrificio neglecto, extimescebant. Id probavit Barth. Adv. VI, 3,
et recepit Lefeb. nec spernendum crediderim, quia tum τὸ ipsique
v. seq. minus durum est, et facilius intelligitur, cur v. 810, ipse Hannibal æquatus
Superis sibi videatur; Superum Hannibalisque favore conj.
Heins. Lenior certe medicina foret, Divum Hannibalisque timore,
vel Divumque ducisque t., nisi malis regique pro
ipsique refingere.
—806. sui pro metu scribendum
censebat N. Heins. ut sui exciderit ob cognatas literas voc.
vix. Equidem leviori mutatione reponerem trepidat mentis.
Pro vulgata lect. stat Lefeb., quum compos absolute dicatur inf.
XVII, 226.
Sed ibi v. 222, integra loquendi forma mentis compos, quæ
repetitur, præcesserat, et præterea τὸ metu merito supposititium
videbatur N. Heins. quum metuens mox subsequatur. Itaque aut
versus 806 et 807 corruptos, aut, quo magis fere sententia mea
qualiscumque inclinat, a mala manu insertos laciniasque esse,
e margine adsutas, necesse est.
809.
nunc impar rectius putabat N. Heins. ut imparem se fateatur. Sed
Drak. monet, vulgatæ lect. eundem sensum esse: Quid tibi solvam pro
tanto munere, quod ei non inpar sit?
—813. veniet R. 2, non inprob. Lefeb.
coll. Terent. Eunuch.
287
II, ii, 53, faxo insultabis, pro
insultes.
—816. nutante, vel titubante conj.
N. Heins. invita Minerva. Nam, quod Drak. jam bene animadvertit,
nulla duci gloria nascitur ex eo, quod saluti sit patriæ suæ adversus
hostem vel nutantem, vel titubantem.
—822. Namque operosa sacra emend.
N. Heins. qui vulgatam frigere putabat; majores, non
meliores, Col. Put. et R. 2. Inter hunc et sq. versum
nonnulla λείπειν, Scaliger notavit ad marg. Silii sui.
—824. lectos R. 3, et Med. bivios
colles conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. XVII, 178.