397
PRÆMONITIO.
Quum promissam in præfatione prioris
voluminis operam de Silii textu, de variis lectionibus notisque ad finem
feliciter perduxerim, restat nunc ut in cæteris præstandis fidem pariter
exsolvam. Et quidem statim subjicietur Commentatio de Silii vita et
carmine, cui paucas adjeci notas, prout quædam nobis aut non admittenda,
aut probanda esse videbantur: confer præsertim in sect. V, ubi de edit.
anni 1781 fit mentio, novas observationes e Codd. Regg. depromptas,
quibus clarissimi Ruperti sententia confirmatur: dehinc Silii
vita, auctore Crinito.
Testimoniis veterum a Goettingensi editore collatis adjiciam
recentiorum judicia, Jo. Alb. Fabricii, Rollin, La Harpe,
Schœll, Amar, quos prætermittere religioni mihi fuisset,
et sequentur argumenta librorum Silii ab Hermanno Buschio Pasiphilo
confecta, et Ambrosii Nicandri Catalepsis; tum præfatio Heynii, Index,
et Appendix sive Diatribe de stylo poetico et potissimum Siliano. Sic
absolvetur totum hoc opus, quod tibi satisfaciat, lector optime,
vehementer opto. Vive et vale.
N. E. LEMAIRE.
399
DE SILII VITA ET CARMINE.
De C. Silii Italici genere, nominibus, studiis, honoribus, vita et
morte.
Quum hæc, quæ ad ipsum poetam
nostrum pertinent, jam satis accurate tractaverit, et, quantum de iis
constet, ex paucis, quæ huc spectant, veterum scriptorum locis
testimoniisque diligenter eruerit Cellarius, ne hujus scrinia
compilasse, vel operam perdidisse videar, dissertationem ejus de
C. Silio Italico, poeta Consulari, a.Chr. MDCXCIV scriptam, et collectioni dissertationum
illius Academicarum, Lips. 1712, in-8o, prelo excusæ,
insertam, cum lectoribus communicare malo, quam easdem res aliis verbis
exponere. Ut tamen chartæ parcerem, nonnulla recidi, quæ vel
supervacanea, vel minus accurate dicta videri possint, nec nisi pauca in
notis adjeci. Hæc itaque sunt verba Cellarii, in epitomen redacta:
Genus Siliorum ut antiquissimum, ita nobilissimum omnino fuit,
quamvis non negemus, originem illorum, ut in aliis gentibus non paucis,
quæ ad summam nobilitatem pervenerunt, plebeiam et humilem exstitisse,
quod Fulvius Ursinus de familiis Romanis, pag. 264, ex Livii, lib. IV,
cap. 54, probavit. Ibi enim quæstoriis comitiis plebem ait ita ultum
ivisse injuriam in tribuniciis adceptam, ut inter quatuor quæstores unum
tantummodo ex patricio ordine crearet, tres autem plebeios,
Q. Silium, P. Ælium et P. Pium, clarissimarum familiarum
juvenibus prætulerit. Sed quum semel huic familiæ ad honores, via
patefacta fuit, clarum utique nomen consequuta progressu temporum, ad
summæ nobilitatis gradum adscendit. Ut ex multis tantum unum exemplum
adferamus, sub Augusto C. Silius tertium consul fuit, eo
anno, quo is testamentum condidit,
400
hoc est, proximo antequam ex vita demigraret, auctore Suetonio, c. CI(1).
Italici nomen plus negotii nobis facessit, ab aliis alia
interpretatione expositum(2). Sunt qui fuisse Hispanum
adfirment, ex Italica Bæticæ urbe(3), Trajani patria,
oriundum, quam sententiam Petro Crinito et Ludovico Carrioni Dausqueius
tribuit, quamquam prior dubitanter id retulerit. Nec vero peregrinitas
inpedimento erat, quo minus Hispania elegantiores poetas proferret. Etsi
enim Ciceronis et Luculli ætate, «Cordubæ nati poetæ pingue quiddam
atque peregrinum sonarent,» ut Cicero pro Arch. c. 10 extr. tradit;
tamen alia cultura provinciæ fuit post Augusti tempora, ut Lucani et
utriusque Senecæ ingeniis manifestum est. Habet vero Dausqueius, quæ
principio commentarii in Silium huic opinioni de Hispanica patria
obponat. Qui ex Hispaniæ, inquit, Italica, ITALICESIUS
audiebat, aut ITALICENSIS. Stephanus de Urbibus ἔστι καὶ Ἰταλικὴ
πόλις Ἰβηρίας, τὸ ἐθνικὸν Ἰταλικήσιος. Gellius Noct. Att. XVI, 13:
«D. Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde
401
ipse ortus fuit, in Senatu habuit.» Addit antiquam inscriptionem, quam
etiam Gruterus, pag. 385, no 1, exhibuit:
COLONIA ITALICENSIS IN PROV. BÆTICA(4).
Quod si ergo ex Hispania hoc nomen esset, Italicensem potius,
quam Italicum, adpellandum Silium fuisse autumat.
Est quidem discrimen hujusmodi terminationum, ut alius
Hispanus sit, alius Hispaniensis. Martialis epistola ad
Priscum, quam libro XII præfixit, extrema: «ne Romam non Hispaniensem
librum mittamus, sed Hispanum.» Sosipater Charisius, lib. I, p. 84,
potest interpretis loco esse. «Quum dicimus, inquit, HISPANUS,
nomen nationis ostendimus: quum autem HISPANIENSES, cognomen eorum, qui
provinciam Hispaniam colunt, etsi non sunt Hispani.» Tacito etiam
Hispanienses exercitus sunt Annal. I, 3, qui in Hispania
militant, ex aliis nationibus conscripti. Festus Pompeius quoque in
Corinthienses, non dissimiliter ait: «Romanenses, et
Hispanienses, et Sicilienses negotiatores dicimus, qui in alienis
civitatibus negotiantur:» nisi in voce alienis ambiguitas inest,
quæ extra Hispaniam civitates significet. Nam quod Charisius discrimen
docet, nequaquam est perpetuum, et Plinius quoque Hispaniensem
Oceanum dixit lib. XXXVII, 10, qui Hispaniam adluit: et
spumam (argenti) Hispaniensis, XXXIII, 6. Neglexit itaque
Plinius, quam Grammatici inculcant, differentiam, ut adeo, si ceterum
constet de origine ex Hispania, vix ex eo illa convelli possit, quod
Italicus noster, non Italicensis adpelletur.
Italicesii nominis, quod pure Græcum est, nulla habetur ratio. Si
fuit autem in Hispania natus, non tamen et barbarus, aut ex antiquis
Hispanis fuit, quia Italica colonia Romana erat, Scipionis opus,
qui in illam debiles ac vulneratos exercitus sui milites collocavit,
eamque ab Italia Italicam adpellavit, quia Itali erant, quos in
coloniam illam deducebat(5). Huic de Silii ortu sententiæ et
altera propius quodammodo adcedit, quam itidem Petrus Crinitus
commemoravit. «Sunt alii, inquit, qui per suos majores Romanum
fuisse dicant, sed generis initium traxisse ab Hispanis,» hoc est,
majores Silii ex illa Hispaniensi
402
colonia fuisse, ipsum vero vel Romæ, vel in alio Italico municipio et
natum et educatum esse, ut ita nihilominus Itatici nomen ab
Italica Hispaniæ habuerit(6).
Ab his sententiis, quae vel nostrum Silium, vel majores ejus, ex
Hispaniensi colonia deducunt, discedit illorum opinio longius, qui
ejusdem Italicum nomen ex Corfinio, Pelignorum in Italia urbe
principe, eliciunt(7). Vossius et Dausqueius in primis illorum
numerantur. Iste tam de Poetis, quam de Historicis Latinis (nam in horum
etiam, quamvis poetam, censum refert) id clare profitetur, gemino
argumento inductus, quæ antequam dispiciamus, de Corfinii nomine novo
aliquid adferendum est. Quod sæpe ab Italiæ populis postulatum fuerat,
ut in civitatis Romanæ societatem reciperentur, sæpius autem ab Romanis
abnegatum, id Sex. Julio Cæsare et L. Marcio Philippo COSS. in
bellum funestum erupit, quod Marsicum dicebatur, quia Marsi
populi cum Picentibus et Pelignis præcipui et primi auctores erant; et
Sociale, quia, qui Romam inpugnabant, societatis fœdus inter se
inierant; et Italicum, quia universa Italia contra Romam arma
ceperat. Qui itaque a Romæ commercio secessionem fecerant, Corfinium
elegerunt, quod caput Italorum abdicata Roma, esset, qui nomen
Italicæ inpositum voluere. Strabo lib. V, p. 167: Κορφίνιον,
τὴν τῶν Πελιγνῶν μητρόπολιν, κοινὴν ἅπασι τοῖς Ἰταλιώταις ἀποδείξαντες
πόλιν, ἀντὶ τῆς Ῥώμης, ὁρμητήριον τοῦ πολέμου, μετονομασθεῖσαν
Ἰταλικήν, Corfinium, Pelignorum caput, communem omnibus Italis, loco
Romæ, urbem designaverunt, bellique arcem, et ITALICÆ nomen
indiderunt. Præter hunc et Velleium Paterculum, de quo postea
dicemus, non habemus, qui hujus novæ adpellationis mentionem fecerint.(8).
Primum Vossii argumentum est idem, quod supra adtulimus, ab Hispanica
urbe Italicensem potius, quam Italicum, dicendum fuisse,
quod Gellius dicto loco Italicenses ejus colonos adpellaret.
Salva tanti viri auctoritate inverti, quod objicit,
403
et ab altera etiam parte usurpari posse videtur. Si enim ab
Italica Hispaniæ non licet Italicus formare, sed
tantummodo Italicensis; qua lege constitutum est, ut ab
Italica Italiæ, quod plane idem nomen est, non
Italicensis, sed Italicus dicamus? aut si alterum de
Pelignorum urbe non inprobandum est, cur non idem liceat de urbe
Bæticorum? At usum ita ferre inquiunt, qui instar legis ab omnibus
censeatur. Est ita, ut a Bætica urbe Italicensis et Gellius d.l.
et auctor belli Hispaniensis et Africani, sive Hirtius fuit, sive
Oppius, quod malunt alii; et laudata inscriptione ipsi provinciales
derivarint: an vero prohibitum fuerit alterum, id tribus exemplis, quæ
contra sunt, non sufficit ostendisse. De Pelignorum autem urbe nullus
usus, nullum exemplum adferri potest, utrum Italicus, an
Italicensis ex ea deflexum fuerit: et si de Bætica probatum satis
est, Italicenses suos, non Italicos adpellasse; idem etiam
de Peligna urbe facilius, quam alteram formam, Italicus,
crediderim.
Deinde urgetur a laudato Vossio, «si Hispanus fuisset Silius, non hoc
nos ignorare sivisset Hispanus Martialis, qui sæpius ad eum scribit, ut
peramicum, Non hoc reticuisset, quod ad Hispaniæ suæ decus magnopere
pertineret.» Utique fatemur, non leviter hoc argumento probari, in
Hispania non natum Silium nostrum fuisse: et credimus ipsi, Martialem,
tot Italico epigrammata inscribentem, non præteriturum fuisse, quod sibi
et suæ patriæ non vulgarem laudem adferre potuisset. Non autem exinde id
sequi putamus, quod existimavit Vossius, Pelignum fuisse Italicum, quia
non fuerit Hispanus. Potuit enim ex majoribus esse, qui in Hispanica
illa urbe habitaverint, ipse forte in quovis Italiæ loco, extra
Pelignorum agrum, in lucem editus: potuit etiam Italici nomen ex
casu quodam vel suo vel majorum habuisse, ut solenne in aliis quam
plurimis cognomentis est.
Sententiæ quoque clarissimorum virorum repugnat, cum brevitas illius
Socialis belli, tum adpellationis novæ raritas, quæ tentata potius, quam
conservata in urbe Pelignorum fuit. Strabo quidem μετονομασθεῖσαν ita
vere adpellatam dixit: aliter Velleius Paterculus, qui propius res
Italicas cognovit, quam Amasiensis Strabo, homo Asiaticus, quamvis
diligentissimus in ceteris rebus. Is autem lib. II, c. 16, ait: «Caput
imperii sui Corfinium legerant, quod adpellarent Italicum(9).»
Quum
404
dicit adpellarent, conatum et propositum significat, non quod in
usum illud transductum receptumque fuerit, quod quidem nec potuit
facile, si brevem moram belli seu tumultus intuemur. Eutropius, lib. V,
c. 2: «Quadriennio, inquit, hoc bellum tractum est: quinto demum
anno finem adcepit.» Quod ergo in tantillo spatio tentatum novum nomen
fuit, vix receptum aut usu retentum post victoriam videtur, quum in
eventus belli esset, ut Romani, non Itali, vicisse censerentur. Quis
ergo crederet, invisum victoribus nomen et ad ignominiam illorum durante
bello inventum, post victoriam a victis conservatum et in posteritatem
fuisse traditum? præsertim quum statim, nondum finito bello, desierit
esse rerum sedes urbs Corfinium, quod Diodorus Sic. lib. XXXVII, ut in
excerptis ejus libri est, perspicue ostendit. Τὴν καινὴν ἐκλείπουσι
πόλιν τὸ Κορφίνιον, «Novam, inquit, urbem Corfinium deserunt,
translatis sedibus in Samnitum urbem Æserniam.» Unde est, quod Cæsar de
Civili bello Corfinium sæpe numero memoravit, et Cicero in
epistolis; sed cognomen Italicum ne semel quidem adtigerunt, quod
nec posteriores Plinius, Seneca, Frontinus, Lucanus, Ptolemæus, et
quotquot Corfinii meminerunt, agnoscunt, nec ipse, qui inde nomen suum
habuisse fingitur, poeta noster Italicus, qui lib. VIII, 520, Corfinium laudat, sed quod
patriam suam vel suorum proderet, nihil omnino adjicit, neque ullum
vestigium ostendit Italici cognominis.
Quare ita sentimus atque ita animum inducimus, Silium poetam neque in
Hispania natum fuisse, quia Martialis, ubi maxime poterat, nihil
memoravit; neque in Pelignorum urbe Corfinio, cujus Italicum
nomen incertum, quamdiu duraverit, aut an unquam devenerit in usum
populorum: sed ex quocunque alio casu vel causa potuisse Italici
cognomen habere ab Italia potius, quam a singulari aliquo oppido
deductum: quamquam iis, qui majores poetæ ex Bætica derivant, nolimus
repugnare, nec vero, quod dubium est, pro certo adfirmare(10).
Satis de ipso cognomine: faciliores in prænomine sumus, quo aliis
Publius est, ut Modio in Novantiquis, et Glandorpio in Onomastico
Hist. Romanæ; nobis Caius, quia hoc frequens in gente Siliorum
fuit, quod Dausqueio etiam, ut certius, adprobatur, qui initio
commentariorum potest consuli(11).
405
Studia ergo Italici nostri contemplamur, de quibus Martialis
epigr. VII, 63.
Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,
Inplevit magni quam Ciceronis opus.
Magna sane hæc laus est, non sibi sapere, aut artem ex suo confingere
ingenio, spretis veterum tam præceptis, quam exemplis: sed ductorem
optimum sequi, et quod aliis bene cessit, imitari, quia, etsi in
philosophia ingenium valeat et novitas inventorum ametur, dispar tamen
res oratoriæ est, nec in ea proficitur bene, nisi ex imitatione
antiquorum. Silii ætate præstantes oratores non defuerunt, quos ita
coluit æstimavitque, ut omnibus tamen Ciceronem, qui præcesserat,
anteferret. Quo consequutus est, ut summus orator evaderet ipse, multum
in foro, multum in centumvirali judicio cum gloria versatus. Martialis
dicto epigr. de eodem:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Poeticen juvenis didicit: senior, defunctus consulatu, magis
excoluit, Virgilium præ ceteris imitando, non minus principem in ligata
oratione, quam Cicero fuit in soluta. Hic ergo etiam, qui optimus erat,
quam alium, sectari maluit, egregio exemplo admonens, quales ad
imitandum auctores eligere conveniens sit. An adsequutus Maronem fuerit,
nostrum non est judicare. Plinius, lib. III, epist. 7.
Scribebat, inquit, carmina majore cura quam ingenio. Nec
vero idcirco ingeniosus parum fuit: sed Martiale judice epigr.
XI, 51, Maronis villa coemta:
Silius et vatem, non minor ipse, colit.
Ut Lips. lib. I, Quæst. epistol. cap. 5, emendat, argutum sane præ
illo vulgato: et valem non minus ipse tulit(12).
406
Honores et multos et amplos gessisse Silium, non est quod dubitemus,
quia consul Romanus fuit, ad quam dignitatem ordinatim et per gradus
adscendebatur. Plinius, lib. III, epist. 7: «Ut novissimus a Nerone
factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos consules fecerat,
decessit. Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus
obiit, quo consule Nero periit.» Ex quo et annum satis aperte
intelligimus(13). Semel an ter Consul fuerit, non levicula
disputatione dubitatur. Petrus Crinitus de Silio: «Ter consul fuit(14): et in primum ejus consulatum (quod lætissimum
fuit faustissimumque P.R.) sævissimi teterrimique Neronis mors
auspicatissime incidit.» Adcinunt Justus Lipsius et Jo. Livineius,
uterque in Plinii Panegyr. cap. 58, cujus verba, «Erat in senatu
ter consul, quum tu tertium consulatum recusabas,» de Silio Italico interpretantur.
Livineius haud dubitabundus: «Potius sit, ut C. Silium Italicum
capiamus, qui tertium consul ex cal. Juliis subfectus cum Statilio
Laterano. Adi fastos.» Quod ad Fastos adtinet, ipse Lipsius in h.l.
fatetur: «Revera pars hæc Fastorum in subfectis consulibus tenebrosa,
nec acie ingenii (absque monimentis sit) facile illustranda.» Variant
enim, laceri, inconstantes sunt, et, quos vidimus, Laterano, ex cal.
Jul. subfecto, Nonium Asprenatem, non Silium, collegam dant. Quod si ter
fuisset consul, id Plinius, qui vitam et mortem ejus describit, nec
quidquam laudis prætermittit, utique non tacuisset. Quin potius
Martialis epigr. VII, 63, post consulatum, quem, quum Nero periret,
gesserat, a republica recessisse, et otio se honesto dedisse
adseverat. Verba sunt:
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:
Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
De quovis igitur alio, quam de Silio, Plinii panegyricum
interpretandum ducimus. Causa vero, quæ doctissimos viros in illam
opinionem adduxit, ex alio Martialis epigrammate natam esse existimamus,
quod LXVI est, in lib. VIII, in quo
trium consulatuum fit mentio, sed ita distributorum, ut primus patris
Silii fuerit, alter filii majoris, quem Plinius quoque
407
dicta epistola florentem et consularem dixit: tertius voto
a poeta præsumitur pro minore filio, qui vero non consequutus est, sed
ante patrem decessit. Hi maxime versus, opinamur, errorem
induxerunt:
Bis senos jubet en redire fasces
Nato consule,
id est, filio consule; ubi quidam libri, sed minus castigati, noto
consule, quasi de patre, non de filio intelligatur. Nos vero malumus
Vincentio Collesso, nobilissimo juris consulto, quam Livineio aut
Lipsio, adcedere, qui ante hos XIV annos ad hoc epigramma commentatus
est: «Silius pater semel tantum consul fuit, eo anno, quo periit Nero.»
Sic bene Martiali cum Plinio convenit, nec sine causa ille addidit
ibidem;
. . . . . . . . . . . . . . . . Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
Mavult sic, hoc est, eodem Collesso interprete: «Mavult duos
filios gerere consulatum, quam ipse ter esse consul.» Alter eorum
adeptus est consulatum, de quo Martialis gratulatur patri: de altero,
gaudenti supererat adhuc quod optet
Felix purpura, tertiusque consul.
Non statim a consulatu in otium literarium secessit, sed Romæ
aliquamdiu substitit, et in Vitellii amicitia sapienter se et comiter
gessit, quod Plinius dicta epistola refert(15). Vere autem
sapienter dixit, quia summæ prudentiæ est, cum malo principe
versari ita, ut neque ille obfendatur, neque famam et conscientiam
nostram lædamus. Erat enim Vitellius præcipue luxuriæ sævitiæque
deditus, ut Suetonius cap. XIII,
notavit, sive ut Eutropius, lib. VII, c. 13: «gravi sævitia
notabilis, et qui Neroni similis esse vellet, atque id præ se ferret.»
Caute ergo cum hujusmodi homine ac singulari prudentia vivendum erat:
quumque moris apud Romanos fuerit, ut perfuncti urbano magistratu, ad
regendas provincias mitterentur; nostro Asiam proconsularem
obtigisse, idem Plinius d.l. enarravit. Ex proconsulatu, inquit,
Asiæ gloriam reportaverat. Honor amplus, Asiam pro consule
regere, hoc est, Attalicum regnum
408
administrare, quod Romani in provinciæ formam, testamento nacti,
redegerant. Fuit provincia senatus atque populi ex Augusti
distributione(16), et prætoria primum, nisi belli ratio proconsulem
postularet. Quod erudite Henr. Noris, Italorum facile doctissimus, in
Cenotaph. Pisan. Dissert. II, cap. XI,
demonstrat. Intra Asiaticam diœcesin erant Ionia, major ac minor
Phrygia, Lydia, Mysia, Caria, ac Pergamus; de quibus terminis eorumque
mutationibus Jac. Usserius, in libro de Asia proconsulari, planissime
disseruit. Amplissima ergo provincia, ejusque populi Græca libertate
antiquitus imbuti; ut sane prudentem fuisse oporteat, qui, ut noster
Secundo teste, ex administratione illius gloriam reportavit.
Redux ex Asia videtur otium petiisse, annis quoque, ut Plinius
ait, suadentibus, quod in more positum Romanis erat, ut, si
senectutem adtigissent, e republ. in honestum otium secederent,
quod ex multis ejusdem Plinii epistolis liquet, lib. II, 14;
III, 1; IV, 23. Hanc quietem Noster in Campania invenit, ubi
plures villas possidebat, et in singulis earum, quod Plinius addit,
«multum librorum, multum statuarum, multum imaginum habebat,» quæ
undique ornamenta coëmit, usque etiam ad reprehensionem
emacitatis. Erat enim φιλόκαλος, hoc est, honestissimarum rerum sive
dignæ supellectilis studiosus. Quid vero honestius, quam instruere
bibliothecas, et quos alii in inanes res sumtus faciunt, optimis
quibusque libris comparandis inrogare? quid dignius laude, quam illorum
imagines atque signa amare, qui in laude vixerunt præclaris virtutibus
conspicui? Pulchrum enim et magna laude dignum est, viros laudatos
colere, et virtutem illorum, ut meruerunt, admirari, adeo, ut rursus
Secundus epist. I, 17, ipsum plurimis virtutibus abundare
judicet, qui alienas sic in statuis et imaginibus amat.
Stimulant enim imagines et exhortantur, ut eorum virtutes æmulemur,
quorum ipsæ memoriam externa facie præ se ferunt(17): quod etiam
ædes, villæ aliæque clarorum virorum possessiones, si subimus aut
inhabitamus, in nobis efficiunt.
409
Ex villis idcirco potissimum illas magnopere Silius amabat, quæ eos
dominos quondam habuerant, quos ipse imitatus est plurimum: puto
Ciceronis atque Virgilii; illius nempe Academiam, hujus, quæ sepulcrum
domini continebat(18). De utraque ita cum laude Silii Martialis
epigr. XI, 49, canit:
Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulique larisque
Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.
Sicut ergo, ante consulatum, Ciceronem in causis agendis
doctissimisque orationibus æmulatus est; ita Maronem postea in primis
habuit, quem imitaretur, quum in otio ad carmina scribenda se
contulisset. Cujus memoria etiam ita ei sacrosancta fuit, ut «natalem
illius religiosius, quam suum, celebraret, et monimentum ejus adire, ut
templum, soleret,» quod itidem Secundus epistola sæpius laudata
observavit(19). Nec ex Campania discessit postea, sed usque ad
LXXV ætatis annum ibidem perseveravit,
et in Neapolitano mortem obiit.
Hanc non fatalem habuit, quamlibet senex admodum, sed inedia vitam
finivit, more illis temporibus recepto, ut, si insanabilem morbum
sentirent, aut alio malo, quod superare desperarent, adfligerentur, ipsi
homines sponte sua ex vita abirent. Hoc Pomponius Atticus fecit apud
Corn. Nepotem; hoc Cornelius Rufus apud Plinium Ep. I, 12, procul
dubio ita ex Stoicorum disciplina instituti, quibus dignum sapiente
410
videbatur, quandocumque liberet, ex hac vita egredi, nec fatalem horam
exspectare. Seneca epist. LXIX:
«Exerce te, ut mortem et excipias, et, si ita res suadebit, arcessas.
Interest nihil, an illa ad nos veniat, an ad illam nos.» At non perinde
est, nec ejusdem juris, pati mortem, et eandem advocare.
Voluntarium ergo excessum perversæ philosophiæ, quæ illis temporibus
vigebat, hoc est, errori inputamus, non excusamus, ut Cicero Catonem
Uticensem Off. I, 31, alienus quamvis a Porticu, ex gravitate ejus
excusat, quasi alius exitus illius virtutem dedecuisset. Aliud etiam
est, quod gloriæ nostri poetæ videtur derogare. Nam quod Plinius refert,
«læserat famam suam sub Nerone: credebatur sponte accusasse.» Omnis
accusatio hominis, vel mediocri specie honesti, sub malo principe
suspecta est, etiam imperata; magis, spontanea. Principes enim mali,
quum aliquem perditum cupiunt, nec tamen aperte audent aggredi, ut
declinent invidiam, subornant alios, qui accusent ac perdant. Qui
accusatores eodem censu sunt, quo delatores, «genus hominum, ut Tacitus
ait Ann. IV, 30, publico exitio repertum, et ponis quidem nunquam satis
coërcitum:» quos nihilominus per præmia Tiberius
eliciebat. Vir bonus autem et sapiens inhonesta et turpia jussus,
abnuit, etiam cum periculo suo, si manifesta sit turpitudo, ut est
innocentium accusatio. Exemplum v. ap. Tac. in Vita Agric. c. 4.
Nec imperium in atroci scelere excusare potest, ut Grotius P. et B. lib.
II, c. 26, no 3, demonstravit. Non autem certa erat
Nostri accusatio, sed credebatur; et si fuit, maculam
laudabili otio et optimis studiis abluit, quibus fama
integratur, in tantum etiam, ut perpetui laudem promeritus sit,
h.e. inmortalis memoriæ atque gloriæ, apuc Martial. epigr. VI, 64,
et VII, 62, ubi Collessus ad interpretandum adhibeatur.
De carminis indole; de argumenti tam delectu, quam tractatione; et de
auctoribus, quos poeta secutus sit.
Quæ communis hominum scriptorumque,
qui magnis et virtutibus et vitiis excellunt, fortuna esse solet, eamdem
quoque expertus est Silius noster, ut scilicet ab aliis ore pleniore ad
cælum laudibus efferretur, ab aliis autem inmerito ac præter modum
vituperaretur. Ut antiquis(1), ita et nostris temporibus
411
non defuere, qui vel cum ipso Virgilio illum compararent, vel certe
contenderent, eum puritate sermonisque Romani castimonia nulli illorum
cedere, quos ea vel proxima viderit ætas, imo potius eos exsuperare
universos(2), et, si quid desit antiqui nitoris, id majori
utilitate in aliis rebus compensare, quippe qui historiam egregie
illustret, et ad ejus fidem tantum non omnia scripserit, unde in
historicis etiam a Vossio laudetur, quod sane utilius sit, quam fabulis
lectorem, ut vulgus poetarum soleat, detinere(3). Alii contra
poetæ reprehendendi ingenio suo, et, quam possint, acerbissime
perstringendi certamen sibi sumserunt: quorum oratio huc potissimum
redit. Silius historici magis partibus functus est, quam poetæ ingenio
suo indulgentis, et recte Plinius majori eum cura, quam ingenio
scripsisse adfirmat Ep. III, 7(4). Etsi ad Maronis
se exemplum componeret, neutiquam ille divini vatis virtutes ac
majestatem adsecutus est: imo etiam inferior non Lucano modo, sed etiam
Papinio, Valerio Flacco, et juniorum
412
aliis(5). Statius acrioris ingenii et ad excogitandum
promtioris utique videtur, sed Silius perpetuo languidus, Virgiliani
poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem compositus(6).
Stylus ejus adeo verbosus est, ut, si superflua et otiosa recidas, vix
tertia operis pars restet: multa sunt humilia ac depressa, pleraque vero
nimis turgida et elata. Maro illum tanto intervallo post se reliquit, ut
ineptiant maxime, qui eos inter se componant. Ne poetæ quidem nomine
dignus videtur, quum neque argumentum epico carmini consentaneum
elegerit, neque heroico spiritu et limato vel judicio vel dicendi
genere, sed ingenii luxurie, inanibus argutiis ac tumore conspicuus sit.
Multas narravit res, a diversis gestas, quæ neque communi vinculo
continentur, neque ad unum argumentum, ut in Homero ad placationem
ultionemque irati Achillis omnia spectant. Nulla itaque rei gestæ unitas
vel σύστασις, ut Aristotelis verbis utar(7), ἔχουσα ἀρχὴν καὶ
μέσον καὶ τελευτὴν, nullus herois, qui ornetur, delectus reperitur, nec
potest argumentum carminis uno comprehendi titulo. Nihil ineptius
absurdiusque fingi potest, quam historiam a poeta componi, et acutis
Scholasticorum sententiis, vana et umbratili eruditione vel subtilitate,
perpetuis declamationibus, fabulis, episodiis, comparationibus, aliisque
poeticæ orationis flosculis exornari. Hæc illi disputant, et alia, quæ,
quoniam ad litem dirimendam summamque rei parum proficiunt, silentio
nunc prætermitto(8).
Sed quorsum hæc moneo? ut scilicet intelligatur, de Siliani carminis
natura et dignitate, si in universum tantum, nec ratione consilii, quod
poeta secutus sit, habita, res in quæstionem vocetur, in utramque partem
probabiliter disseri, nec quidquam prædicari posse ejusmodi, quod non,
paribus propemodum argumentis, convelli atque redargui queat. Multa
eorum, quæ viri docti poetæ vel laudi vel vitio dare ac vertere solent,
vera esse, nemo facile infitiabitur. Sed non minus manifestum est, ab
utraque parte rem, quæ in controversiam vocatur, verbis exaggerari,
totamque disputationem vagam
413
esse et fluctuantem. Cujus rei culpa postissimum in eo residet, quod,
qui tantopere inter se discrepant, non distinctam consilii, quod
sequutus sit Silius, notionem animo sibi informasse, et prius sententiam
tulisse videntur, quam vel totum carmen diligenter legerint, vel ejus
indolem satis cognitam habuerint, et certam constituerint formulam
regulamque, ad quam judicia exigerentur. Hinc Silio idem contigit, quod
Lucano, simili poetæ, ut nimis laudaretur ab his, et culparetur ab
illis(9). Quemadmodum autem virorum doctorum sententia jam
dudum eo inclinavit, ut persuasum sibi haberent, Pharsaliam non esse
ἐποποιΐαν, sed carmen historicum, epico quasi habitu indutum, spirituque
heroico conceptum(10): ita idem judicium semper putavi faciendum
de nostro poemate, cujus non dissimilis ratio est, nisi quod magis ad
indolem epicæ poeseos, ex qua deorum ministeria aliaque rerum
orationisque ornamenta ac lenocinia videmus depromta, conformatum est,
minusque adfectatum illud declamatoriæ vanitatis acumen, commune seculi
illius vitium, redolet, quod tantopere displicet in Lucano, perpetuo
declamatore, qui, quod recte jam Burmannus notavit, ubivis longas de
vitiis aut virtutibus disputationes argutasque Scholasticorum sententias
infercire, et, ubi paucis admodum verbis res, ab hoc vel illo gestas,
commemoravit, statim, tamquam in Porticum aut Academiam sit translatus,
Philosophum agere solet. Huic sententiæ et poematis nostri argumentum,
et hujus tractatio respondet, quod ex solertiori lectione cuivis
adparebit, et infra pluribus demonstrabitur. Quod si verum est, habemus
regulam normamque, ad quam judicia nostra dirigamus, et facile
intelligitur, nodum in scirpo quærere operamque ludere, qui
comparationem inter Silium Virgiliumque instituunt, omniaque ea, quæ
viri docti de poesi epica accurate ac copiose præceperunt, ad naturam
præstantiamque carminis nostri rite æstimandam transferunt. Quo spectant
inprimis ea, quæ de argumenti delectu, novitate, fictione, unitate et
ambitu, de temporis spatio, quo illud comprehendatur, de carminis heroe,
quem putant esse Hannibalem,
414
de characterum vel epicarum personarum numero aut varietate, de actione,
et de episodiorum cum narratione nexu, argute magis, quam vere, apte
atque utiliter disputantur. Hæc omnia persequi et excutere nihil
adtinet, quoniam a fine, quem poeta propositum sibi habuit, prorsus
aliena sunt. Non enim epicum carmen scribere voluit, sed historicum,
quale multi jam, iique antiquissimi poetæ ante eum condiderant: in quo
nunc video mecum consentire Cel. Heyne in Annal. literar. Goetting.
a. 1782. Additam. p. 261.
Ill. Ernesti,
novissimus ingeniosissimusque poetæ nostri interpres et editor, in
disquisitione de carmine Siliano, p. XXI monet, carmen nostrum non tam historicum esse,
quæ adpellatio nimis ambigua sit atque incerta, quam μελέτην quamdam et
ἐπίδειξιν, seu nomine ex Rhetorum latinorum palæstra petito,
declamationem vel exercitationem poeticam, cujus argumentum
auctor ex belli Punici secundi historia sibi delegerit(11). Hujus
omnis nominis ac sententiæ vis et causa ut accuratius intelligatur, hæc
disputat:
«Cum vetere historia, tum nostræ ætatis usu edocti scimus, literarum
et artium, veluti ex naturæ universæ imitatione, hunc ordinem fuisse, ut
quum primum ad summæ excellentiæ fastigium excultæ fuerint, sensim
sensimque sive hominum desidia et negligentia, sive quadam emergendi ad
altiora et superandi desperatione, sive denique rerum publicarum ea
conversione, quæ pristinam ingeniorum vim frangeret, atque aliorsum
studia traduceret, ad superioris formæ, quam exuerant, exilitatem
quandam relaberentur. Hæc autem mutatio in nullo genere literarum magis
quam in eloquentia et poesi adparuit. Apud Græcos quidem eloquentia quum
inde a Solone et Pisistrato per tempora reipublicæ Atheniensis et
libertatis usu et præstantissimorum ingeniorum ubertate felicissima,
usque ad Demosthenis ætatem floruisset, non multo post, sublata
libertate, morumque ac studiorum facta mutatione, a causarum
415
veritate et lumine forensi ad scholarum gymnasiorumque umbram et
fictarum causarum simulacra traducta paulatim degeneravit atque elanguit
vitio rhetorum et sophistarum, qui omne eloquentiæ studium ad
ostentationem quandam doctrinæ et artis affectationem conferrent. Apud
Romanos autem eandem post Ciceronis ætatem eloquentiæ sortem fuisse,
quis ita parum doctus est, ut ignoret? Hinc itaque Græcorum quidem
μελέται, ἐπιδείξεις, Romanorum vero declamationes ortæ sunt,
subtilitate, acumine, quæsitaque quadam elegantia refertæ, at robore et
nervis destitutæ, eoque remotiores a naturæ pulchritudine et veritate,
quo essent ab arte luxuriantius instructæ. In re poetica Romanorum (nam
de his nobis nunc potissimum sermo est) quid simile acciderit, paucis
poterit demonstrari. Felicissima poeseos Latinæ ætas, non dubium est,
quin fuerit Horatii et Virgilii temporibus terminata. Hi enim, et
quicunque ante eos poetæ celebrati sunt, quamvis ingenii felicitate
inter se diversi, tamen illud omnes habebant præcipui, quod, quum primi
Græcorum artem universam poeticam et ornatus latino sermone exprimerent,
non solum rei novitate placerent, sed et alieni ab æmulationis
certandique libidine, rectum ubique judicium sequerentur, et artis
elegantis apud Latinos exempla existerent. Post illam ætatem, veluti usu
pristino adtritis ingeniorum viribus, et fontibus exquisitioris artis,
cujus exempla Græci præiverant, ita exhaustis, ut præter variationem
ornatus veteris, et imitationis domesticæ curam prope nihil
relinqueretur, inductum est quoddam luxuriosum poeseos genus, in quo
tanto plus æmulatio atque externi splendoris adfectatio valebat, quanto
minus ab inventionis novitate et ingenii nativa præstantia
commendabatur. Vid. Petron. Satyr. cap. 118. Itaque etiam animadvertimus
ea ætate majorem istius ornatus proferendi et variandi, qui in solis
propemodum verbis erat, quam argumenti scite deligendi et recte
tractandi curam exstitisse. Omnis vis poetica, quam ante hac ingenii
admirabilis quædam venustas atque elegantia, imaginationisque
felicissima ubertas et divina efficacia declarabat, tum maxime doctrinæ
et artis vetustæ ostentatione quadam cernebatur. Cf. Quintil. X, 1.
Cujus rei illud etiam manifestum judicium est, quod carminum argumenta,
in quibus poetica arte exornandis elaborarent, maxime ex historia Romana
repetebant. Neque enim profecto intelligo, quid sibi velint, qui
historiam domesticam, ab aliis dudum eleganter et perspicue narratam,
denuo carmine recanant,
416
nisi velint specimen doctrinæ et artis proponere, in quo et sibi
placeant, et suorum hominum admirationem captent. Hinc igitur poetarum
illæ ἐπιδείξεις, seu exercitationes poeticæ natæ sunt, in quarum numerum
non Silii modo, sed et æqualium, Statii, Lucani, Valerii Flacci,
aliorumque similia carmina referre soleo. Quæ quum lego, videor mihi
definire posse, quid illorum quisque scribendo consequi voluerit,
Statius quidem, ut sublimitatis artem præ se ferret, Lucanus, ut
sententiarum acumen probaret, Valerius et Silius, ut doctrinam
expromerent; quamvis fatendum est, singulos cum diverso ingenii,
judicii, artis et doctrinæ adparatu ad scribendum accessisse.»
Hæc sunt verba Viri doctissimi, cui quo minus omnia adsentiar,
inpediunt nonnulla, quæ mihi ea legenti venerunt in mentem, et scrupulum
injecerunt. Primum carminis historici nomen aptius mihi videtur,
quam declamationis, quod Rhetorum potius scriptis scholisque
relinquendum est, et quo Silii ejusque æqualium, inprimis Valerii
Flacci, dignitas nimis elevatur: etsi non tam cæco poetæ mei amore
captus sum, ut eum a seculi sui vitiis inmunem esse censeam. Deinde ad
declamatoriam vanitatem potissimum refero longas sine nervis et succo
orationes, inanes argutasque de vitiis atque virtutibus disputationes et
præcepta philosophorum, quæ in nostro carmine vix reperiuntur, vel minus
certe obvia sunt minusque nos offendunt, quam in Lucano aliisque ejus
ætatis scriptoribus. Præterea si illa nominis ratio valeret,
antiquissima etiam optimaque scripta in declamationibus numeranda
essent. Nam, ut alios taceam, ne Maro quidem ab orationis luxurie et
Rhetorum argutiis satis sibi cavit(12), et Polybius quoque
narrationi suæ ubivis intexuit disputationes et digressiones, philosopho
umbratili, quam historico pragmatico digniores, et scholasticorum
rhetorumque loquacitatem redolentes. Denique argumenta carminum ex
historia Romana repetendi consuetudo non Silii ævo propria fuit, vel
post Horatii demum et Virgilii tempora invaluit, sed a primis inde
literaturæ initiis constanter tenuit. Ita enim, ut alios omittam,
Ennius, epicæ
417
poeseos parens(13), L. Attius, seu Accius Pacuvii, qui Ennii
ex sorore nepos fuit, æqualis(14), et A. Furius Antias,
vel, quod alii putant, M. Furius Bibaculus(15) Annales
Romanos, Cn. Nævius, antiquissimus poeta, Saturnio metro bellum Punicum
primum, in quo ipse stipendia fecerat(16), et alii alia bella, v.c.
Ovidius Actiacum, P. Terentius Varro Atacinus Sequanicum(17),
Hostius Istricum(18), et Cornelius Severus Siculum(19),
Cicero autem, præter consulatum ac tempora sua, res, a Mario,
municipe suo, et Rabirius res, a M. Antonio Triumviro gestas(20), versibus comprehenderunt. Non defuisse etiam
ante Silium, qui bellum Punicum secundum carmine persequerentur, ex
Ovidio cognoscitur(21). Quantus vero præter illos, quos nominavi,
numerus Romanorum fuerit, qui a primo bonarum artium initio historiam
versibus expresserint, quorum hodie vix nomina, vel tituli et argumenta
librorum nota sunt, docuerunt Stephani, Mættarius et alii, qui eorum
fragmenta collegerunt. Eorum, quos recensui, alii non multo post bellum
Punicum primum, alii vero Augusti ævo, adeoque iis temporibus, quibus
prima poeseos latinæ, ejusdemque felicissima fuit ætas, vixere: eorumque
exemplum et vestigia secuti sunt multi. Quos omnes in declamatorum
ordinem detrudere, eorumque poemata in censum puerilium exercitationum
referre, vel adeo ipsos ignorantia et jejunitate eorum, qui non ingenii
et doctrinæ opibus, sed puerilibus carminum scribendorum subsidiis
adjuti, versificare conantur, metiri velle, id vero est, tantorum
virorum manibus injuriam facere. Non quidem is sum, qui negem,
argumentum, ex heroicis temporibus petitum, ad animos et admiratione
adficiendos, et voluptate perfundendos, adeoque ad id, quod poetæ,
inprimis epico, propositum esse debet, perficiendum, præcipuam vim
habere. Neque ignoro, quæ jam dudum præter alios monuerit Petronius
Satyr. p.m. 213: «Cæteri post Virgilium aut non viderunt viam, qua
iretur ad carmen, aut visam timuerunt
418
calcare. Ecce, belli civilis ingens opus quisquis adtigerit, nisi plenus
literis, sub onere labetur. Non enim res gestæ versibus comprehendendæ
sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque
ministeria, et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber
spiritus.» Sed minor, hujus præcepti ipsum auctorem tam parum memorem
fuisse, ut civile bellum versibus expresserit. Neque video, quare non
possit aliquis admodum vel delectari vel moveri lectione carminis, quod
res, ex historia petitas, et ab aliis jam perspicue atque ordine
expositas, contineat; modo rei gestæ et gravitas et narratio huic
consilio satis congruat. Natura sic fert, ut animum adficiant atque
delectent sensus et imagines vividæ, fortes colores, adfectuum vis et
varietas, orationis sententiarumque copia, venustas, ornatus et
gravitas, fabulæ, res antiquæ, conversiones exquisitiores, aliæque artes
poetarum, qui in levibus quoque rebus semper insoliti quid habent, quod
lectores, si non ferire ac movere, certe capere possit. Quod nisi ita
esset comparatum, quî, quæso, fieri posset, ut libri de agricultura,
versibus scripti, tantum delectationis haberent, quantum ex Virgilii
Georgicis percipimus? Quæ vero causa est, cur res gestæ, Maroniano
ingenio versibus comprehensæ, minus nobis placere possint? Quis non
summam voluptatem ex celeberrimi Voltaire Henriade perceperit? et quodnam aliud
hujus poetæ carmen illi anteferendum putabimus? Quid itaque obstat,
quominus in deligendo carminis argumento Silius cum judicio versatus
videri possit? An, quod recentior est historia et ab ætate heroica
remotior? quodque a Græcis Latinisque scriptoribus tam eleganter atque
accurate tradita est, ut, qui eamdem post illos scriptores retractet,
non valde desiderari possit? Hæ sunt rationes, quibus motus argumenti
delectum inprobat Ill. Ernesti(22), qui tamen concedit, fabulæ,
quam proprie dicimus, non eam necessitatem esse, sine qua carminis
ipsius ratio et consilium constare non possit, et præterea bello Punico
secundo tantam a rebus gestis, ab hominibus, quibus in eo administrando
præcipuæ partes fuerint, denique ab eventu gravitatem esse, ut apta ejus
narratio facile admittat eam dignitatem, quæ carminis heroici propria
sit. Quod ad prius viri doctissimi argumentum adtinet, non diffiteor
quidem, materiem carmini epico aptissimam recte judicari eam, quæ ex
ultima antiquitate et ex ævo heroum,
419
proprie ita dictorum, desumta sit. Sed primum summa res non tam priscæ,
quam magnæ et arduæ rei gestæ narratione perfecta, et ad animos
admiratione imbuendos idonea, continetur. Deinde ad Silianum carmen
transferri possunt, quæ Lucani defendendi causa disputavit Ill.
Meiners(23). Denique Silius non hoc egit, ut heroicum carmen
scriberet, sed potius historicum, etsi ad epicam formam compositum. Jam
si quæras, quomodo historia, ab aliis jam eleganter, perspicue atque
accurate tradita, magnopere nos delectare queat, respondeo, inter
historicam et poeticam narrationem plurimum interesse, et easdem quoque
res ab aliis alio modo, aliaque varietate et jucunditate, ornari,
disponi, narrari (in quo potissimum poetæ ars ingeniumque cernitur),
adeoque in pluribus, qui eas tractant, scriptoribus non sine voluptate
legi posse. Quod ni ita se haberet, optimorum totius antiquitatis
nostrique ævi librorum lectio parum jucunda et inutilis censenda esset.
Quid enim? nonne, ut hoc exemplo utar, satis constat, omnem de Trojano
excidio, de Æneæ erroribus deductaque Trojanorum in Latium colonia,
narrationem, quæ nos in Æneide Virgilii tantopere delectat, in
historiis, quam maxime inter veteres celebratis, et a magno tam Græcorum
quam Romanorum scriptorum
420
poetarumque numero ante Maronem expositis ornatisque numerandam, et ex
iis haustam esse? Nonne multi jam bellum septenne et tricennale satis
eleganter, perspicue atque accurate persecuti sunt, et nuper tamen
historias, quas de Archenholtz et Schiller, Viri
Illustres, scripserunt, magna cum voluptate legimus? Equidem nullus
dubito, si quis etiamnum eadem bella ingenio poetico judicioque bene
subacto versibus exponenda susciperet, quin multi unum ejusmodi carmen
magno numero fetuum, quos hodierni versificatores procrearunt, mecum
redimerent. Sed difficultas hujus rei, quam aliquot abhinc annis
aliquem, cujus nomen ex animo meo effluxit, haud infeliciter adgredi
memini, adhuc poetas nostros ab ejus modi conatu absterruit.
Præstantissima contra Romanorum ingenia ab omni tempore se exercuerunt
in scribendis carminibus historicis: quæ si tam parum idonea essent ad
mentes admiratione non sine voluptate tenendas, ridicula profecto et
inanis illorum opera fuisset. Horum poetarum quum nulli fere, præter
Silium et Lucanum, pro dolor! integri supersint, neque iis similes
nostra ætas tulerit; non melius eorum dignitas æstimari potest, quam si
quæramus, quid Romani de iis judicaverint, quidque illis statuerint
pretii. Atque ejus rei documentum satis insigne habemus in Ennio, qui
primus eorum hexametros versus composuit. Is quamquam temporum vitio
durior erat, et multa obcurrebant in ejus carminibus, quæ Augustei
seculi cultus et elegantia respuebat, tamen alter Homerus Horatio
dicitur, et a Cicerone aliisque passim amplissimis verbis ornatur.
Reliquis ejus scriptis longe præstabant XVIII libri Annalium Romanorum
qui ad populum in theatro(24), et Virgilii adhuc temporibus
tam cupide ab omnibus legebantur, ut Æneidem iis anteferendam esse vix
in mentem veniret cuiquam(25).
Quæ quum ita sint, cur Silio id crimini vertamus, quod secutus sit
exempla eorum poetarum, quorum lectione populares suos tantopere
delectari videret? Nonne potius cum judicio egisse censendus est, quum
ætas sua incideret in ea tempora, quibus Græcorum Romanorumque poetæ
omnia fere, quæ vel epicis carminibus, vel tragœdiis comœdiisque
materiam satis dignam subjicere poterant, v.c. Trojanum Thebanumque
bellum, pugnas Gigantum vel Titanum, τοὺς Νόστους, resque a
421
Theseo, Hercule, Amazonibus, Argonautis et tot aliis heroibus gestas,
summa jam arte tractaverant? Hac itaque via ei quasi præclusa, satius
ipsi videbatur, aliam ingredi, quæ largiorem laudis comparandæ messem
promitteret, et exemplo poetarum Romanorum argumentum carminis, ex
patria historia petitum, circumspicere, quod ad animos popularium
inprimis movendos, et admiratione, sensibus generosis variisque
adfectibus imbuendos satis momenti haberet. Ipsa rerum natura, poeticæ
narrationi aptissima, invitabat eum ad bellum Punicum secundum versibus
exponendum, cujus historiam a Sagunti obpugnatione usque ad Scipionis
Africani triumphum pertexere conatus est. Quod poetæ consilium ipso
carmine ejusque initio declaratur; ut taceam de inscriptione,
Punicorum libri, quam codex Puteanus et vetustæ editiones præ se
ferunt, quod testatur N. Heinsius et probat, quum similiter
Καρχηδόνια Appianus Alexandrinus inscripserit librum, quo bellum hoc
recensuerit cum reliquis duobus Punicis, etsi et ejus Ἀννιβαϊκὰ
circumferantur. Quinam titulus carmini in ceteris membranis præfixus
sit, nemo eorum, qui illas viderunt, notavit; neque magis constat, quo
nomine ipse auctor opus suum inscripserit. Quod tamen scire non multum
interest, quum ex ipso poemate ratio et indoles ejus satis cognoscatur.
Gravioris momenti quæstio est, utrum omne argumentum carminis cum
singulis ejus partibus ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas
accommodatum sit, adeoque consilio, quod cuilibet poetæ propositum esse
debeat, respondere videatur, an judicium Silii in ejus delectu
desiderari possit? Omnium vero temporum monimentis vix aliud celebratur
bellum, quod cum Punico secundo conferri possit, sive terrarum, quæ illo
arserunt, diversitatem, sive periculorum, pugnarum, facinorum,
obsidionum, expugnationum, itinerum, strategematum, laborum, cladiumque
multitudinem, varietatem atque magnitudinem, sive annorum, per quos
tenuit, numerum, sive ducum virtutem et res, vel præclare, vel perperam
ab iis gestas, sive eventuum denique copiam, miracula et gravitatem
respicias. Hoc bello finito, res Romana ad tantas opes tantamque
imperii, amplitudinem excreverat, ut jam mole laboraret sua. Quot itaque
quantosque motus hæc tantarum rerum historia, et priscæ virtutis,
disciplinæ, morumque imagines excitasse censendæ sunt in animis
Romanorum, iis temporibus viventium, quibus avaritia, luxus omniaque tam
publicæ, quam privatæ corruptelæ genera, mentis corporisque vires
fregerant? quibus tot
422
tamque varia mala libidinem pereundi perdendique omnia invexerant, et
disciplinam, majorum instituta, leges, rempublicam pessumdederant?
Silius autem his temporibus vivebat Romæ, et populares suos delectare
cupiebat, quod nunquam ex animo dimittendum est.
Satis, opinor, declaravimus, quid de argumenti delectu statuendum
sit. Videamus nunc, qua ratione poeta idem tractaverit. Quum vero illud
et ex historia desumtum, et heroici carminis oratione vestitum sit, in
quo Silii ingenio nihil præter ornatum debeatur; primum magni refert
nosse, quos potissimum auctores in rebus tam tradendis, quam ornandis,
secutus sit: quo perspecto demum tam de fide, quæ narrationibus ejus sit
habenda, quam de doctrina judicioque ipsius, recte judicari potest.
Permagnus olim fuit numerus Græcorum Romanorumque poetarum et
historicorum, qui ante Silium idem argumentum sibi tractandum
ornandumque sumserant: quos adeo ille ante oculos habere potuit. Eos
tamen omnes nunc recensere velle, neque operæ pretium, neque proposito
nostro consentaneum est; inprimis quum pauci eorum ad nostram
pervenerint ætatem, ut adeo, quantum et quaenam a singulis petita sint,
nullo modo definiri possit. Sufficiat itaque, potiores paucis indicasse,
et lectores, qui plura desiderant, ad Vossium, Fabricium aliosque, qui
de Romanarum rerum auctoribus ex instituto egerunt, remisisse. Primum
huc spectant, qui Annales Romanos vel carmine, ut, quos supra laudavi,
Ennius, Attius et Furius, vel prosa oratione scripserunt, et quidem vel
Græca, v.c. P. Rutilius Rufus, Polybius et alii, vel Latina, ut
Q. Fabius Pictor, qui tempore b. Punici II, senator fuit et οἷς μὲν
αὐτὸς ἔργοις παρεγένετο, διὰ τὴν ἐμπειρίαν ἀκριβῶς ἀνέγραψε(26),
M. Porcius Cato, qui teste Cornelio Nepote in Originum libro quarto
belli Punici I, in quinto secundi historiam pertexuit,
C. Scribonius Libo, A. Postumius Albinus, L. Cassius
Hemina, C. Fannius M. F., Sext. Gellius, Cn. Gellius,
C. Licinius Macer, Q. Claudius Quadrigarius, Q. Valerius
Antias, L. Calpurnius Piso Frugi seu Censorius, M. Terentius
Varro, Q. Tullius Cicero, Q. Hortensius Ortalus,
T. Pomponius Atticus, Æmilius Macer, L. Fenestella, Livius et
alii. Præterea fuere etiam, qui
423
bellum Punicum secundum exponerent seorsum, vel versibus, ut ignotus
poeta, qui Ovidii ævo vixit(27), vel pedestri oratione, tam
græca, v.c. Memnon(28), Cherea(29), Silenus Calatianus,
Sosilus Lacedæmonius, et L. Cincius Alimentus seu Alimentius, quam
latina, ut M. Terentius Varro, L. Cœlius Antipater et
Arruntius. Silenus, quem Cœlius potissmum secutus dicitur,
diligentissime res Hannibalis persecutus est, teste Cicerone(30),
et nota sunt verba Corn. Nepotis(31): «Hannibalis bella gesta multi
memoriæ prodiderunt: sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt
simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosiius
Lacedæmonius: atque hoc Sosilo Hannibal literarum Græcarum usus est
doctore.» Cincius ille, qui diligens vetustorum monimentorum et
maximus auctor Livio dicitur(32), et Ἑλληνικῇ διαλέκτῳ
historiam Hannibalis rerumque, quibus ipse cum Fabio Pictore
interfuerat, scripsit(33), prætor post Cannensem cladem
Siciliam obtinuit, et postea ab Hannibale, ex quo multa se audisse ipse
tradidit(34), captus est: si prætor ille, quæ Vossii sententia
est, ipse historicus, non hujus filius fuit, quod Pighius suspicabatur(35). Varronis libros belli Punici secundi Priscianus
laudat: Cœlii autem historiam ejusdem belli, quam alii Annales et
historias vocant, quamque M. Brutus in compendium redegit,
passim Livius, Gellius, Festus, Charisius, Servius, Nonius, Prisc. et
inprimis Cicero, quo judice neque distinxit historiam varietate locorum,
neque verborum collocatione, et tractu orationis leni et æquabili
perpolivit illud opus, sed, ut homo, neque doctus, neque maxime aptus ad
dicendum, sicut potuit, dolavit, primusque cœpit, paulum se erigere et
historiæ majorem addere sonum, quum cæteri non exornatores rerum, sed
tantummodo narratores fuissent(36). Floruit autem Gracchorum ævo,
et Sileni historiam Græcam secutus esti(37). Arruntius
denique, quem Vossius
424
illum putabat esse L. Arruntium(38), qui A.U. 732, cum
M. Claudio Marcello Æsernino consul fuit, cujusque passim Tacitus
meminit(39), Augusti temporibus stylo Sallustiano historiam
belli Punici scripsit(40).
Hos carminum, annalium historiarumque auctores, quorum, quam fieri
potuit, brevissime mentionem intuli, una cum aliis, quos silentio
prætermisi, temporis injuria intercidisse omnes, quis est, qui non mecum
doleat? et quis dubitet, vel unius Ennii Annales Silii, Lucani, Statii
aliorumque carminibus, et unam Punicarum rerum historiam magna Romanorum
scriptorum multitudine redimere? Nobis eorum, quos recensui, non nisi
fragmenta restant, et qui ex illis fontibus, pro suo quisque ingenio,
hauserunt. Perpetuam vero et accuratam belli Punici secundi historiam
non haberemus, nisi Livius superesset. Nam Polybius eam in primis
quinque libris, qui quidem integri nobis servati sunt, non nisi usque ad
pugnam Cannensem pertexuit: Florus autem, Appianus, Eutropius et alii
illam in compendium redegerunt, et Plutarchus, Nepos aliique vitas
tantum aliquot ducum, qui hoc bellum administrarunt, exponere conati
sunt. Difficillimum itaque est, singulos enumerare, a quibus sua
sumserit poeta noster: etsi non est, quod dubitemus, quin Livii
potissimum vestigiis institerit, cujus et verba passim sua fecit, et
auctoritatem plerumque in narrationis cum ordine, tum discrepantia
secutus est; quod jam dudum alii observarunt, et ipse in commentario meo
permultis exemplis demonstravi.
Quemadmodum vero Silius argumentum, quod tractavit, et pleraque
eorum, quæ memorat, Livio debet: ita in rebus ornandis se totum ad
imitationem Virgilii composuit; quod nunc pluribus evincere et declarare
nihil adtinet, quum res notissima sit, et loca Maronis expressa vel
adumbrata in quavis libri pagina diligenter adnotaverim. Sed præterea
aliorum etiam poetarum vestigia, et Græcorum et Romanorum, quorum
lectione ingenium Silii imbutum erat et subactum, passim adnoscas, v.c.
Lucretii(41), Horatii(42), Ovidii(43), Lucani(44), Hesiodi(45),
425
inprimis Homeri(46), aliorumque poetarum Græcorum, quos continuo
ille legebat et meditato studio imitabatur, secutus judicium sensumque
popularium suorum, et communem antiquioris suæque ætatis opinionem, qua
ars et doctrina poetæ, carminisque suavitas potissimum fere ex hac
Græcorum imitatione æstimabatur. Quin et inmiscet nonnunquam et in usum
suum convertit, quæ in prosa scriptorum, vel Græcorum, vel Romanorum,
oratione lecta et cognita in simili argumento memoria retinebat,
inprimis ea, quæ animo obversabantur ex adsidua lectione Ciceronis, quem
non minoris, quam Maronem, faciebat, ei sibi exemplar proposuerat, ad
quod se conformaret(47). Quæ omnia doctissimum poetam produnt et
decent.
Jam si quæras, qua ratione in argumento carminis tractando versatus
sit poeta; facile intelligitur, eum res ipsas ex historia desumsisse,
sed narrationem ad heroici carminis indolem formamque adcommodasse. Quum
vero epica vis et dignitas magnitudine rerum, quæ animum vel admiratione
detineat, vel virtutis, miserationis, gaudii indignationis aliorumque
adfectuum sensu adficiat, adeoque magnis phantasmatibus, factis fatisque
virorum, vel audacia ac fortitudine, vel virtutibus vitiisque
conspicuorum, et ornato orationis genere contineatur; quumque præterea
infinita esset multitudo rerum, quam belli Punici secundi historia
suppeditaret; sapienter eam instituit viam, ut, quæcunque factorum
periculorumque magnitudine eminerent, accurate ornateque exponeret,
levia autem sine effectu certamina ac molimina, quæ neque ornatum
poeticum admitterent, neque vel ad animos lectorum movendos et
delectandos, vel ad utriusque populi atque belli fortunam mutandam
quidquam momenti haberent, sive perquam leviter perstringeret, sive
prorsus silentio præteriret. Quod quidem pluribus aut verbis, aut
exemplis illustrare necesse non est, quum cuivis libro tam copiosum
præfixerim argumentum, ut vel tironibus, Livium comparantibus, id
confestim in oculos incurrere possit. Lectoribus itaque carminis nostri
animo nunquam dimittendum est, se in poeta legendo versari, qui
426
non tam rerum gestarum causas, ordinem et nexum curat, vel religionem,
ἀκρίβειαν, perspicuitatem, reliquasque scriptoris historici, inprimis
pragmatici, virtutes sectatur, quam id potius agit, ut veram exornet
historiam, et omnibus sermonis poetici artificiis ac luminibus novam
narrationi suavitatem adspergat. Quod Silii consilium qui vituperant,
non reputasse videntur, quam absonum sit et jejunum ejusmodi carmen,
quod notam recentioremque historiam incultis nec ulla arte distinctis
versibus exponat, quantumque tædii pariat continua præliorum narratio.
Neque satis respiciunt materiam, quam poeta sibi delegit; quippe quæ
copiosa est, nec ignota ac rudis, sed ab aliis jam sermone, tam poetico
quam pedestri, tractata, et ad epici quoque carminis indolem egregie
comparata. Omni sic inventionis laude ipsi præcisa, quid aliud
relinquebatur, quam ut ad artem et doctrinæ lectionisque multæ ac variæ
præsidia confugeret? Et ne nuda historiæ versibus comprehensæ narratione
fastidium legentibus moveret, qua alia ratione cavere poterat, quam ut
ficta veris, ignota notis, vetera et prisca recentioribus, mira
vulgaribus adnecteret, variisque rerum et verborum præstigiis animum
lectoris ita deliniret atque inluderet, ut jam nova et inaudita legere
et cognoscere sibi videretur? An sapientius fecisse censendus est
Lucanus, qui pro machinationibus deorum aliisque epicæ poeseos
artificiis declamatoria acumina longasque de vitiis aut virtutibus
disputationes substituit? Quem si quis nostro poetæ anteferendum
dixerit, fruatur judicio suo: nos multo magis delectamur lectione Silii,
qui, quæcunque orationis pigmenta et lenocinia antiquiores poetæ,
Homerus inprimis et Virgilius, carminibus suis intexuerant, omnia ex iis
adoptavit, v.c. mythos, fabulas, episodia, comparationes, copiarum
recensus, urbium origines, deorum ministeria, et quæ sunt alia poeticæ
narrationis ornamenta. In quibus magis profecto nobis placeret, nisi
fuissent jam alii, qui hæc ipsa quoque occupassent. Sed eo, quo vixit,
ævo poetæ ingenii et acuminis laudem non tam in inveniendo vel rerum vel
verborum ornatu vario atque exquisito, quam in inventis aliorum
sapienter in rem suam convertendis, consequi poterant. Eo potissimum
spectant Deorum interventus et ministeria, Junonis maxime et Veneris
iræ, ac partes iis tributæ, quæ ab Homero et Virgilio jam præclare erant
definitæ, et ex iis confestim legentibus succurrunt. Altera Dea, cujus
odium in Trojanos, et ab his oriundos Romanos, vel tironibus notum est,
tamquam Carthaginiensium,
427
altera autem, tamquam Romanorum, tutela constanti et præcipua religione
colebatur(48).
Sed ne cæco quodam poetæ mei amore captus nihil ab eo peccatum esse
contendere, vel eam ob causam, quod ejus edendi consilium ceperim, vitia
ejus dissimulasse videar, primum non diffiteor, ipsum argumenti
delectum, non quidem propterea quod illud recens sit, vel historicum, et
ab aliis jam perspicue, eleganter et accurate tractatum, sed quod nimis
pateat nimisque late fusum sit, non satis mihi probandum videri. Deinde
concedo, illam veterum poetarum, Virgilii inprimis, imitationem,
illumque tam rerum, quam verborum ornatum ejusmodi esse, ut non dubitem
Plinio suffragari, qui Silium majore cura, quam ingenio carmina
scripsisse judicabat. Sæpe enim imitatio illa nimis servilis est vel
adfectata, et magna pars eorum, quæ ex aliis poetis, Homero potissimum
et Marone, expressa aut adumbrata reperimus, ita comparata est, ut non
tam in eadem phantasmata, sive sententias et dicta incidisse censendus
sit, ipsa rei similitudine memoriam eorum, quæ ex pristina lectione in
mente hæserant, revocante, quam ut potius ex industria et imitandi
studio parum subtili ea adscivisse atque adripuisse videri possit.
Ubivis fere dedita opera seduloque ornamenta sectatur, et artis
doctrinæque ostentandæ cupiditatem prodit. Passim
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus . . . . .
Sed nunc non erat his locus . . . . .
Luxuriat, ut vitis, cujus frondes supervacuæ non compescuntur, et,
ferocis equi instar, summo plerumque impetu fertur, neque habenas audit,
sed ingenio indulgens, nec modum, nec rationem servat, quia semper
elegantias adfectat, et doctrinæ copias, etiam ubi minime congruit,
expromere conatur. Ab hoc nimio et perverso imitandi studio etiam
profecta est inæqualitas varietasque sermonis poetici, quo plurimum
Silio præstat Virgilius, in cujus Æneide omnia fere sunt limata,
castigata et naturalia, mirabilisque cultus, nitor, ornatus, dignitas,
gravitas, castitasque in summa proprietate et simplicitate servatur. In
nostro contra carmine, oratio tam parum sibi constat, ut alia
phantasmatum suavitate ac sublimitate delectent, et cum magno spiritu,
ore vere poetico et exquisito
428
ornatu elata sint; alia inmodico tumore turgescant, et otiosis versibus,
tamquam laciniis, adsutis, multiplici verborum, sententiarum,
imaginumque variatione, meris phrasibus poeticis et vano exaggerandi
studio frigeant; alia denique nimis subtilia, arguta, ludicra, languida
et tenuia videantur. Ut paucis rem absolvam, alia magnum poetam decent,
alia sunt luxuriantis ingenii, cujus vires in aliorum verbis, modis,
figuris, imaginibus et sententiis variandis turpiter adteruntur. Hæc est
illa copia et ubertas verborum, illa orationis luxuries, quam sæpius
quidem, nec tamen toties, quoties poteram, in Commentario notavi,
quoniam eam deprehendere non adeo magnæ doctrinæ magnique acuminis est,
et juvenum potius judicium ingeniumque in ea re exercere soleo. Quamquam
vero sermonem ornatumque poeticum Silii universe nobis non satis probari
concedimus; tamen aliis se virtutibus, iisque non exiguis, nobis
commendat, quæ non sunt dissimulandæ, ne iniquiores in dijudicando
videamur.
De præstantia carminis Siliani, et de utilitate ex eo capienda.
Non defuisse, qui de carmine nostro
nimis humiliter sentirent, jam supra monui Sect. II pr. Eorum tamen
judicia minus me movent, quam Ill. Ernesti, qui non modo in
disquisitione de carmine Siliano, sed per totum etiam commentarium, tam
severum se vehementemque in Silium præbuit, ut admodum pauca sint, quæ
ipsi placeant, utque mireris, quid causæ fuerit, quare Vir doctissimus
ad edendum illustrandumque poetam, de quo tam abjecte contemtimque
judicaret, animum adjecerit, nec potius operam, in eo consumtam,
ingeniique aciem ad alium scriptorem transtulerit. Ego quidem non is
sum, qui non sæpe poetam propter nimium imitandi studium lapsum esse
diffitear, et in Notis passim monui, quæ reprehensione digna videbantur.
Sed idem ego plura, quæ probes, carmini inesse contendo. De argumenti
delectu, et de ratione, qua illud Silius tractaverit, quid statuendum
censeam, jam supra professus sum. Quod vero ad ipsam quoque Virgilii
aliorumque imitationem, et poeticum ornatum adtinet, poeta magis
excusandus, quam contemtu propterea dignus videtur. Satis enim
confidenter adfirmare ausim, præstantiorem eum poetam futurum
429
fuisse, si quum prius quam in senectute animum ad poesin adpulisset(1), tum feliciori ævo ei nasci contigisset. Quæcumque
in eo vituperari possunt, e seculi vitio traxit, quod verborum
ubertate, et amplificandis, exornandis, augendisque in miracula rebus
maxime delectabatur. Eo justiorem quoque excusationem habet, quum ne
præstantissimi quidem scriptores, Polybius, Maro et alii, orationis
luxuriem Rhetorumque argutias et loquacitatem satis vitaverint. Huc
adcedit, quod miserrima est conditio poetæ, cui ea imitatione exprimenda
sunt, quæ jam alii ante eum tam ornate ac præclare dixerunt, ut a nemine
alio melius dici possint; quique in nullas fere rerum ideas, imagines et
sententias, in nulla phantasmata et dicta incidere potest, quæ non
magnus aliquis poeta dudum occupaverit(2). Ipsa denique vitia, quæ
carmini insunt, non obstant, quo minus illud pluris æstimandum sit, quam
permulta alia antiquitatis nostrique ævi scripta, quæ subinde prelo
excuduntur, et in manibus hominum versantur. Poeta enim pluribus ea
virtutibus compensavit: quidni itaque in his adquiescas?
In carmine Siliano tot loca præclara, elegantia, ingeniosa et
sublimia, tot melioris venæ vestigia reperiuntur, ut plurimum superent
ea, quæ vituperamus. Elocutio oratioque poetica, si ubertatem verborum,
quæ nec ipsa ubivis displicet, et ea, quæ ipsi ætas adspersit, quæque
admonitu idonei præceptoris facile vitari possunt, exceperis, tersa est,
casta, pura et elegans, prorsusque ad epicam gravitatem et Virgilii
exemplar composita: unde et lectio ejus ad Maronem rectius intelligendum
plurimum conferre potest(3). Narratio autem, si non in
singulis
430
partibus, universe tamen, majore non modo sermonis latini elegantia, sed
etiam perspicuitate, ordine et nexu se commendat, quam tali ætate, et in
tanta rerum varietate, tantoque imitationis et ornatus studio exspectes.
Conferat aliquis Silium cum Statio, vel Lucano aliisque horum temporum
poetis, neque dubito, quin eum his anteferendum censeat. Carmen ejus
abundat pulcherrimis locis, comparationibus, sententiis, imaginibus,
descriptionibus, quæ ne præstantissimos quidem poetas dedecerent. Multa,
in quibus Homerum et Maronem adumbravit, felici imitatione expressit,
suaviter variavit, novo rerum ornatu, novisque earum phantasmatibus,
formis, generibus, conversionibus sua fecit, nec sine arte ac judicio
vel amplificavit et ornatius extulit, vel, si desperaret, se Virgiliani
Homericique loci præstantiam adsequi et in certamen quasi cum iis
descendere posse, contraxit. Varios adfectus passim egregie expressit;
et Deorum ministeria sæpe feliciter adhibuit. Characteres singularum
personarum non male tuetur, orationumque fingendarum probus est artifex.
Quæ omnia, cum varietate non minus quam jucunditate rerum conjuncta,
lectorum animos mirifice delectant. Quo adcedit, quod, si verum est, de
quo vix dubitare possis, Silium ex antiquioribus poetis historicisque,
qui bellum Punicum II exposuerunt, non pauca hausisse, adeoque multa in
eo vestigia deperditorum antiquitatis monimentorum superesse, id quoque
plurimum ad carmen ejus commendandum facit.
Sed aliæ sunt utilitates, quas literarum inprimis elegantiorum
humanitatisque studiosi ex carmine Siliano capere possunt. Primum enim
juveniles animi maxime tenentur poetarum et historicorum lectione; nec
facile etiam erit, qui negaverit, eam in juventutis institutione
reliquorum scriptorum interpretationi anteferendam esse, quum non modo
ad ingenium doctrina excolendum, ad judicium acuendum, ad sensum pulchri
atque honesti alendum, et ad mentes admiratione ac voluptate
perfundendas, sed etiam ad rerum magnarum amorem inspirandum, animosque
paulatim ad eas virtutes, quarum illustria exempla passim consignata
reperiunt, conformandos,
431
maximam omnino vim habeat. Silius autem historiæ Romanæ partem, et
quidem eam, qua non alia rerum gestarum multitudine, varietate et
magnitudine insignior exstat, in carminis formam deflectere, et ita
sensus, quos jam nuda et simplex rerum narratio excitare poterat, epicæ
poeseos artificiis, picturis, vi et gravitate augere conatus est, nec
minus poetæ, quam historici partes egit. Deinde nullum nec memorabilium
rerum, in bello Punico quum primo, tum maxime secundo gestarum, nec
ornatus poetici genus prætermisit; et carmen suum infinitæ fere
lectionis copiis et quadam incredibili varietate rerum, ex antiqua
historia, geographia et mythologia depromtarum, distinxit. Quis itaque
dubitet, quin, si non viri, omni eruditionis genere instructi, certe
juvenes ex lectione doctissimi poetæ, si recte et cum judicio
instituatur, multarum utilissimarumque rerum cognitionem haurire
possint? «Est et aliud, ut Cellarii verbis utar(4), quo Silius
cæteros poetas fere omnes antecellit, locorum, gentium, antiquitatum tam
illustris explicatio, ut nisi ille fuisset, multa sane in geographia, et
in rerum et antiquitatum historicis obscura nobis et incognita essent.
Sane Italiam, Siciliam, Africam, Hispaniam et alias regiones tam
distincte, tam illuminate in singulis partibus ante oculos proponit, ut
neque id clavius possint, quibus unicum hoc studium ac labor est, ut
orbis terrarum descriptionem exhibeant(5).» Jam vero hæc geographica
æque ac historica, a poeta versibus comprehensa, multo magis et
tenebunt delectabuntque juvenum animos, et diutius in memoria eorum
hærebunt, quam si ea ex geographico aliquo historicoque libro, tenuiter
scripto, perceperint, vel magistrum ea tradentem et explicantem
audiverint.
Sed longe maxima utilitas, quæ ad juvenilem ætatem e carminis nostri
lectione redundat, eo continetur, quod plurimum conferre potest ad
formandum acuendumque judicium, si duce magistro instituatur, qui satis
ingenio valeat ad bona a malis præclara et sublimia a tenuibus et
languidis discernenda. Quum itaque Silius totam fere carminis materiem e
Livio, ornatumque tantum non omnem e Virgilio petierit; auctor sim, ut
juvenes in ejus lectione hos ipsos, quorum vestigia ubivis persecutus
est, semper ad manus habeant. Livii comparatio eos docebit, quantum
inter historicam et poeticam
432
rerum narrationem intersit, quique utriusque sunt termini, colores ac
modi. Quod si vero Maronem, quoties adumbratur, contulerint cum nostro
poeta, discent naturalem simplicitatem epicamque vim ac dignitatem ab
argutiis atque inani verborum tumore et ubertate distinguere. Dici vix
potest, quanti sit momenti ad judicium ingeniumque fingendum, et ad
veram linguæ alicujus poeticique potissimum sermonis indolem rite
percipiendam plurium, et diversæ ætatis, scriptorum comparatio. Quam ob
causam omnia Livii et Virgilii loca, quæ Silius ante oculos habuit et
imitatione expressit, diligentius a me, quam a quoquam reliquorum
editorum, adnotata videbis. Ea tamen plerumque simpliciter tantum
laudavi, non interposito judicio meo, nec ipsis Livii Maronisque verbis
adscriptis. Nam non modo hi scriptores omnium manibus teruntur,
cavendumque erat, ne præter necessitatem ad nimis magnam molem liber
excresceret; sed etiam ea, quæ in hac comparatione opportune moneri
poterant, juvenum, et, qui horum lectionem moderantur, magistrorum
judicio relinquere, quam ipse occupare malui, quippe qui usu didici,
quantum hæc exercitatio ad intelligentiam non minus et sagacitatem, quam
ad industriam juventutis acuendam valeat.
Historia literaria carminis Siliani, et recensus Codicum MSS.
His universe de poeta nostro ejusque carmine præmissis, proximum est,
ut quum de opera meritisque eorum, qui ante me ad Silium edendum
adcesserunt, tum de Codicibus ejus MSS. paucis exponam. Quum vero
Drakenborch. quantum ipse, et qui ante eum in poeta recensendo
elaboraverunt, ad eum vel intelligendum, vel emendandum contulerint,
quasque adhuc membranas excusserint, jam in Præfatione editionis suæ
satis luculenter tradiderit; ejus verba liceat nunc mea facere, refectis
tamen nonnullis, quæ repetere nihil adtinet, et notis aliqnot
adspersis.
Mortuo et rebus humanis erepto Silio, sive id temporum, in fœdam
barbariem ruentium inertia ac pessimo studiorum contemtu, sive quo alio
casu adcidisse dicendum sit, unicus, quem nobis reliquit, ingenii fetus
duriore fortuna conflictatus,
433
et oblivione ac silentio tantum non sepultus esse videtur. Si enim solum
Sidonium Apollinarem excipiamus, a tempore Plinii ac Martialis per
tredecim ferme secula nullus fuit, qui ejus vel verbo meminisse
reperiatur. Quin insuper constanti adeo fama et existimatione hominum
seculo XIV volvente periisse
credebatur, ut Franciscus Petrarcha, primus ille humaniorum literarum
instaurator, damnum, quod Silii poema amittendo studia nostra fecisse
existimabantur, resarcire cupiens, opus, cui Africæ nomen dedit,
et quo belli Punici secundi historiam versibus complexus est,
composuerit: quod minime facturus fuisse videtur, si poetæ nostri
laborem alibi locorum delitescentem superesse suspicari potuisset(1). Depulsis tandem aut fugientibus, quæ orbi universo
obfusæ fuerant, ignorantiæ tenebris, et felici auspicio renascentibus
omnis generis studiis, quum monachalium bibliothecarum horridas latebras
studiose excuterent viri eruditi, etiam Silius cum infinitis aliis
prisci ævi scriptoribus ex squalido situ et pulvere protractus, et in
lucem vindicatus est. Ne vero varias doctorum opiniones de auctore, loco
et tempore, quo Silius repertus est, memorando patientia lectoris nimium
abutar, dicam verisimillimum mihi videri, Punica hæc inventa fuisse per
Poggium Florentinum prope Constantiam in monasterio Sancti Galli tempore
concilii Constantiensis. Certe Poggium Silii inventorem esse agnoscit
Hugolinus, seu Ugolinus Verinus, qui non longe post hæc tempora vixit,
et scriptis inclaruit, lib. II de Viris Illustr. urbis Florent. ubi
Poggium sic commendat:
Quin etiam sollers Germanis eruit antris
In Latium altiloqui divina volumina Sili.
434
Etiam Guarinus Veronensis, sive Franciscus Barbarus, sive alius quis
eo tempore, in epistola, qua Poggio Quintiliani inventionem gratulatur,
quam nuper ex bibliotheca Paullina Lipsiensi publici juris fecit Jo.
Gottlieb Krause, ejusdem bibliothecæ præfectus, in vernacula
librorum historia P. I, p. 46(2): «Tu
Tertullianum, tu M. Fabium Quintilianum, tu Q. Asconium
Pedianum, tu Lucretium, SILIUM ITALICUM, Marcellinum, tu Manilium
astronomum, L. Septim. Valerium Flaccum, tu Caprum, Eutychium,
Probum, grammaticos, tu complures alios, BARTHOLOMÆO COLLEGA TUO ADJUTORE, vel fato functos vita donasti,
vel longo, ut aiunt, postliminio in Latium reduxisti.» Idem denique
testatur ipse Poggius in orat. in funere Nicolai Nicoli, «Quod autem
egregiam laudem meretur, summam operam curamque adhibuit ad
pervestigandos auctores, qui culpa temporum perierant. Qua in re vere
possumus dicere, omnes libros fere, qui noviter tum ab aliis reperti
sunt, tum a me ipso, qui integrum Quintilianum, Ciceronis nostri
orationes, SILIUM ITALICUM, Nonium Marcellum, Lucretii partem,
permultosque præterea e Germanorum Gallorumque ergastulis mea diligentia
eripui, atque in lucem extuli, Nicolai hujus suasu, impulsu,
cohortatione, et pæne verborum molestia esse literis Latinis
restitutos.» Locum vero et tempus, quo Silius ex squalidi carceris
horrore ereptus est, memorat Marsus ad Silii lib. VIII, v. 125: «Hic plurima Silii
carmina desiderantur illius incuria, qui hoc opus exscripsit apud
Constantiam, urbem Galliæ, ubi hoc poema jam amissum a Poggio, viro id ætatis literatissimo, repertum fuit
tempore divi Nicolai Pontificis Maximi: cujus felicissimi
pontificatus auspiciis Latina lingua, quæ Vandalum Gothicumque sapiebat,
proprium decus resumere cœpit.» Quamvis autem auctorem et locum recte
designaverit Marsus, in definiendo tamen tempore erravit. Quum enim
Lilius Gyraldus in dial. IV, de Poetar. Historia scribat, Silii Punicum
bellum «eo tempore, quo Christianorum procerum conventus, quod
Concilium nostri, Græci Σύνοδον vocant, in Germania haberetur,
in quapiam ibi turri fuisse repertum, literis admodum obsoletis
et pervetustis, et cum eo una cariosos quosdam aliorum scriptorum
libros,» dubitandum minime puto, quin inventus sit Silius tempore
concilii Constantiensis, quod habitum est anno post Christum natum CIↃCCCCXV et sequentibus, Johanne XXIV et
Martino V Pontificibus Romanis; eodem nempe loco et tempore,
435
quo etiam Quintilianus, quem male alii in salsamentarii taberna repertum
tradunt. Asconius Pedianus, et Valerii Flacci Argonauticon priores
libri, quos Gyraldus per cariosos aliorum scriptorum libros
designat, inventi sunt. Paribus enim verbis Poggius ipse locum, unde hos
codices extraxit, describit in epistola ad Guarinum Veronensem, cujus
partem olim Mabill. ac Menag. ediderunt(3), sed quam
integram nuper vulgavit supra laudatus Krause dicto loco, «Est
autem monasterium Sancti Galli prope urbem hanc (scil. Constantiam)
millia passuum XX. Itaque nonnulli animi laxandi et simul perquirendorum
librorum, quorum magnus numerus esse dicebatur, gratia eo perreximus.
Ibi inter confertissimam librorum copiam, quos longum esset recensere,
Quintilianum comperimus adhuc salvum et incolumem, plenum tamen situ et
pulvere squalentem. Erant enim non in bibliotheca libri illi, ut
eorum dignitas postulabat, sed in teterrimo quodam et obscuro
carcere, fundo scilicet unius turris, quo ne capital. quidem rei
damnati retruderentur, etc. Reperimus præterea libros tres primos et
dimidiatum quarti C. Valerii Flacci Argonauticon, et expositiones,
tamquam thema quoddam, super octo Ciceronis orationibus Q. Asconii
Pediani, eloquentissimi viri, de quibus ipse meminit Quintilianus. Hæc
mea manu transcripsi, et quidem velociter, ut ea mitterem ad Leonardum
Aretinum, et Nicolaum Florentinum.» Scripta autem est hæc epistola
Constantiæ XVII Kal. Jan. anno Christi CIↃCCCCXVII: altera vero, quæ Guarino Veronensi
tribuitur, et Silium jam inventum dicit, cujusque particulam supra
laudavimus, Venetiis pridie Nonas Julias anno Christi CIↃCCCCXVII. At Nicolaus V, cujus pontificatu
Marsus Silium repertum tradit, ab anno Christi CIↃCCCCXLVII ad annum CIↃCCCCLV ecclesiæ Romanæ præfuit. Insuper Leonardus
Aretinus ac Nicolaus Florentinus, seu Nicolaus Nicolus, ad quos se
libros recens inventos misisse Poggius scribit, primus anno CIↃCCCCXLIII e vita excessit, alter anno CIↃCCCCXXX, si Vossio fides habenda, lib.
III de Histor. latin. cap. V et VI, in quo posteriore tamen error
typographicus irrepsisse videtur, quum ipse dicat, exstare Philelfi ad
Nicolaum Nicolum epistolam
436
(ea est lib. II, epist. 18), anno MCCCCXXXVIII (lege MCCCCXXXIII) scriptam. Non diu tamen post eum annum
superfuisse ex ipsa eadem epistola patet, in qua vir decrepitus
vocatur, quum mortuus fuisse dicatur anno ætatis LXXIII. Quidquid sit, ex ipsa Poggii orat, in funere
Nicolai Nicoli, pag. 103 constat, mortuum esse Nicolum vivente adhuc
Leonardo Aretino aliisque, quos verborum suorum testes laudat.
Bartholomæus autem, quo collega et adjutore Silium inventum dicit
Guarinus Veronensis in sæpius memorata epistola, amicus Poggii fuit, in
cujus scriptis sæpius memoratur, nunc sub nomine Bartholomæi de monte
Polliciano, nunc de monte Peliciano, nunc denique de monte
Puliciano; neque alius est ab illo, quem Silii codicem, unde reliqua
ejus poetæ per Italiam exemplaria descripta sunt, possedisse cognovimus
ex Franc. Filelfo, lib. XVI, epist. 14: «Velim, quam diligentissime
odoreris, apud quem hospitetur ille codex Silii Italici poetæ, quem
Antonii Barbadori pater, quo tempore in monte Publiciano præturam
gessit, ex bonis illis Bartholomæi venatus est, quem Martinus Pontifex
Maximus primum secretarium habuit. Nam codices omnes, quotquot illo
exemplari exscripti sunt, depravatos corruptosque invenio.» Per Poggium
itaque hoc modo vitæ et luci restitutus Silius a doctis magno applausu
exceptus, et jam sub ipsis inventæ artis typographicæ initiis sæpius
Romæ, Parmæ ac Mediolani excusus est. Sed quum partim librariorum
scribarum imperitia, partim operarum atque editorum negligentia
deformatus adeo ac corruptus circumferretur, ut a nemine fere agnosci,
aut cum fructu legi posset, in eo emendando atque interpretando certatim
operam posuerunt viri illorum temporum eruditi. Primi autem, quos in hoc
stadio decurrisse accepimus, fuerunt Petrus Montopolita,
Pomponius, et Dominicus de Caldariis, sive, ut dici
maluit, Domitius Calderinus, quorum memoria apud Petrum Marsum in
Præfat. in Silium ad Illustr. Principem Virginium Ursinum exstat.
Calderini autem commentarios Silianos memorat etiam Sabellicus in dial.
de linguæ Lat. reparat. et ipse Calderinus in Præfat. ad Martial. Sed
eorum labores lucem vidisse non videntur. His successit Petrus
Marsus, Pomponii et Calderini discipulus, qui Silium commentariis
illustratum edidit. Verum quum non corruptos solum et pessimæ notæ
codices, qui vulgo exstabant, secutus fuerit, sed ipse etiam priora
menda novo errorum cumulo adauxerit, nihil commodi Silium et humaniorum
literarum studiosos ex ejus labore cepisse quisque facile judicare
437
potest. Post Marsum anno CIↃIↃIV
poetam nostrum edidit Martinus Herbipolensis, qui singulis libris
argumenta Hermanni Buschii Pasiphili, natione Westphali, addidit.
Ejusdem deinceps Buschii scholia margini editionum Basileensium ac
Parisinæ Colinæi adjecta sunt; quæ, quamvis vice uberis commentarii
esse posse dicantur, raro quidquam bonæ frugis præstant. Martinum
Herbipolensem et Buschium proxime excepit Ambrosius Nicander
Toletanus, qui editioni Juntinæ anni CIↃIↃXV præfuit. Magnifice hic in præfatione ad
Laurentium Medicem testatur, Silium «sua arte faberrime politum, et
pervigili cura serenitati pristinæ restitutum ope vetustissimi
exemplaris Roma advecti, atque omnibus maculis detersum defecatumque
esse.» Verum tantum abest, ut splendida hæc dicta factis æquaverit, ut
potius omnia contraria præstitisse dicendus sit. Nulli enim scriptorum,
qui ex miserrimo bonarum artium naufragio elapsi monumenta ingenii ad
nostram memoriam propagarunt, plura ac scelestiora vulnera inflixit aut
fœda priorum temporum barbaries, aut infausta librariorum inscientia, et
audax Criticorum temeritas, quam Silio intulit inconsiderata hujus
hominis mutandi prurigo et insania, ut passim ex adnotationibus nostris
patebit. Utinam igitur imitari maluisset exemplum Damiani
cujusdam Benessæ, quem reprehendit, quod Silium a se emendatum
jactet, quum ex illo, qui vulgo circumferebatur, descripserit! Nam si
ipse etiam id facere in animum induxisset, viri docti operæ et labori in
tot ineptissimarum lectionum monstris exhauriendis, quæ passim invitis
Musis et Apolline tersissimo poetæ obtrusit, parcere potuissent. Per
Nicandri tamen vestigia incedere libuit postea Francisco Asulano,
qui editionis Aldinæ anni CIↃIↃXXIII
curam habuit; ut editionem Juntinam non vidisse existimandus sit
Barthius, qui ad Statii Thebaid. IV, v. 717, Silium ab Aldo vel ejus
correctore plane perditum dicit, quod de Nicandro meritissime
prædicari potest. In eo tamen a Juntina discessit editio Aldina, quod
initio libri octavi Asulanus ex Jacobi Constantii collectaneis criticis
versus quatuor et octoginta, in Gallia, ut aiunt, repertos, primus
inseruerit. Post hæc tempora, quæ renascentium literarum quasi infantia
quædam aut pueritia censenda sunt, certior clariorque poetæ nostro lux
obfulgere cœpit. Quum enim Ludovicus Carrion, dum bibliothecam
Coloniensem diligentius lustraret, in venerandæ antiquitatis
manuscriptum, hæc Punica continens, quod tempore Caroli Magni exaratum
fuisse opinatur, incidisset, ejus auxilio sparsim
438
nonnullis locis in Emendationibus suis opem ferre conatus est, ac Silium
nobis multis partibus meliorem dedit(4). Quum vero idem codex per
Melchiorem Hittorpium Theologum, ac bibliothecæ Coloniensis præfectum,
etiam Francisco Modio innotuisset, integrum is poetam ad eum
recensere instituit: quem quoniam cum Homero et Virgilio collatum, ac
locis innumeris emendatum, ut ipse promisit, aliquando edere in
animo haberet, plerumque veriores modo scripturas, ex Manuscripto
depromtas, in Novantiquis Lectionibus proposuit(5), et
uberiores earum adsertiones commentario, quem meditabatur, servavit; qui
magno reipublicæ literariæ damno, sive ejus morte, sive quoquo alio casu
interceptus, æternum latebit. Anno deinde CIↃIↃC Silium ad fidem ejusdem libri Agrippinatis ac
mentem Modii emendatum edidit Daniel Heinsius, tum pæne adhuc
puer, eique eruditissimas notas addidit, quas ob teneram ætatem, qua eas
conscripsit, Crepundia Siliana vocavit, sed quarum ipsum nec
senem unquam pœnituit. Post Danielem Heinsium memorandus est Claudius
Dausqueius Sanctomarius, Canonicus Tornacensis, qui anno præteriti
seculi quinto et decimo, non octavo et decimo, ut quædam exemplaria
exhibent, solita typographis fraude, Silii Punica non contemnendo
commentario illustravit. Optimam hic operam Silio navare potuisset, nisi
insano Modium et Heinsium carpendi studio ut plurimum in pejora
abreptus, ubique se typothetarum mancipium præstare, et non excusandos
eorum errores patienter ferre ac patrocinio suo probare maluisset, quam
verissimas lectiones ex Codice Coloniensi erutas, cujus ipse etiam
excerpta ab Heriberto Rosweydo accepisse videtur, agnoscere: in quem
gravius dicere abstinebo, quod postumam Modii ac parentis sui famam et
nomen, justissima indignatione inflammatus, passim vindicaverit Nicolaus
Heinsius. Eodem tempore, quo labor ille Dausqueii prodiit, Silio etiam
medicas manus admovit vir infinitæ lectionis Caspar Barthius, qui
per Janum Gruterum excerpta veterum membranarum, quæ Oxonii in Collegii
Reginensis bibliotheca servantur, adeptus, eum omnem variis
Adversariorum libris recensuit(6). Hic autem Codex, licet non
ubique
439
tantam, quantam Coloniensis, fidem mereatur, minime tamen negligendus
est; tum quod innumeris locis verissimas Agrippinatium membranarum
lectiones a Modio laudatas egregie firmet, tum inprimis quod integrum
nobis Silium exhibeat, quum manuscriptum Coloniense, a barbara manu
truncatum, dimidio libri sexti decimi et toto ultimo careat. Barthius
vero, qui ceteroquin lumine mentis quam acerrimo præditus erat, dum
Dausqueio, quem poetis enarrandis longe præcellere censebat, ac plures
scriptores illustrasse optabat, contra Modium et Heinsium plus æquo
favet, non raro, ut alter Ixion, pro Junone nubem amplexus est. Haud
longe post Barthium Silii emendationi etiam animum intendere cœpit
Joannes Fredericus Gronovius, qui in Observationibus et aliis
scriptis egregiam lucem difficilioribus ac præ reliquis depositis et
conclamatis locis ingenio et ope vetustissimarum editionum
adfudit.—Ultimus denique nostra memoria Silium anno elapsi seculi
quinto supra nonagesimum Lipsiæ in publicum emisit Cellarius, qui
ex prioribus criticis, Modio, Barthio, Gronovio, Nic. Heinsio, aliisque,
quæ præcipue ad poetæ nostri ornatum ac decus facere videbantur,
conquirens, iisque notas suas addens, accuratam satis atque concinnam
editionem dedit. Maxime vero in præfatione ad Lectorem laudat et
prædicat Fridericum Benedictum Carpzovium, quod editionem Dan. Heinsii,
cui filius Nicolaus Heinsius manu sua plures conjecturas et emendationes
adscripserit, communicare voluerit, ut eas, tamquam pretiosissimas
gemmas, adnotationibus suis inmisceret. Verum et Carpzovium et Cellarium
opinionis hujus falsos fuisse haud ita pridem casu quodam didici.
Adornandæ enim huic editioni subsidia circumspiciens incidi in Colomesii
catalogum manuscriptorum Isaaci Vossii, in quo inter libros Latinos cum
manuscriptis collatos num. CXXIX
memoratum inveni Silium Italicum Heinsii cum manuscriptis
collatum. Quum autem ingenti desiderio tenerer hujus libri videndi
ac versandi, quem cum aliis omnibus ejus generis Vossianis Academiæ
Lugduno-Batavæ Curatores Amplissimi maximis inpensis ac sumtibus
bibliothecæ publicæ vindicaverant, humanitate tandem ac beneficio
Wolferdi Senguerdii et Jacobi Gronovii voti compos factus in capite ejus
hæc manu Vossii adnotata reperi, «Multa in Silio castigata, asteriscoque
notata, et excerpta ex Illustrissimi Scaligeri exemplari, manu illius a
mendis purgato.» Quum autem hæc omnia descripsissem, domum redux statim
deprehendi, ea, quæ Cellarius a Carpzovio adceperat, Jos. Scaligero
tribuenda
440
esse, non vero N. Heinsio, qui, quod etiam Vossius fecit, quæ
Scaliger ad oram sui exemplaris adscripserat, sua manu excerpserat:
quare passim in notis vero auctori reddidi.
Atque hæc ferme sunt, quæ ad hunc diem virorum doctorum labore et
industria in Silio acta sunt: ut vero, quæ restant, absolvamus, videndum
nunc superest, quid ipse in hac editione præstiti. Quum Petrus Burmannus
munere fratris Caroli Crucii, Consulis Lugduno-Batavi, ineditas Nicolai
Heinsii in poetam nostrum notas possideret, quas, detestatus eorum
exempla, qui illaudando facinore his thesauris soli incubare
consueverant, dudum cum orbe erudito communicare gestiebat (quod ut ipse
exsequi posset, varia negotia semper inpediverant), auctor mihi fuit ac
suasor, ut Silio manus admovere, et diutius, quam par erat, latentem
hunc optimarum observationum thesaurum in lucem protrahere vellem.
Auctoritate igitur et inpulsu tanti viri, qui, quod disciplina ejus
fictus ac formatus eram, quid humeri mei ferre poterant, optime
intelligebat, inductus et permotus Nicolai Heinsii primo adnotationes,
quas margini editionis Dausqueianæ variis temporibus, ut quæque in
mentem venerant, allevit, quanta fide potui, descripsi, et cum alio
exemplari editionis Colinæi, cujus oræ, præter quam plurimas
conjecturas, manuscriptorum varias lectiones commiserat, diligenter
contuli. Adhibuit autem Vir Illustriss. et studiosius, quam priores
fecerant, consuluit excerpta codicis Coloniensis, quo olim Carrion et
Modius, membranarum Oxoniensium, quibus Barthius usi fuerunt; deinde
illis quidem non visum manuscriptum Puteaneum, reliquis tamen, quod
fatendum est, integritate ac fide inmensum quantum concedens, quod nunc
in bibliotheca Regis Christianissimi servatur(7), vetustam insuper
editionem Parmensem anni 1481 quam ab Edmundo Figrelio, quondam
Historiarum in Regia Academia Ubsaliensi Professore, ex bibliotheca
Regis Sueciæ utendam adcepit, nonnunquam denique Romanam editionem
antiquissimam Aldinam, aliasque: unde multam observationum silvam nactus
est, ac quam plurimas et egregias lectiones ab ipsius Silii manu
profectas, quas posteriorum temporum librarii et literatores insigni
scelere depravarant ac corruperant, felicissime auctori restituit.
Quamvis autera magnam
441
satis bonæ frugis copiam observationes Heinsianæ contineant, et solæ
insigne decus præ aliis huic editioni addituræ sint; dubitandum tamen
non est, quin multis partibus meliores ac politiores prodiissent, si
auctor ultimam manum, quod acerba et luctuosa studiis nostris morte
abreptus facere nequiit, inponere, et ipse earum editioni præesse
potuisset. Hoc labore perfunctus alia mea conquisivi, quibus nova, quam
moliebar, editio placeret, et lectorem alliceret. Modii itaque
Novantiquas Lectiones et Barthii Adversaria perlegere, et omnia, quæ ad
Silium ornandum faciebant, inde excerpere cœpi, ut, quod nunquam, nisi
in hac nunc editione, præstitum erat, quæ ad emendationem aut
illustrationem auctoris nostri passim ac variis locis adnotaverant;
quorumque multiplex in notis Heinsianis mentio fiebat, in ordinem
digererem, et contextui subjicerem. In quo quantum molestiæ mihi
devorandum fuerit, nemo ex æquo æstimare potest, nisi qui, in simile
quondam pistrinum detrusus, eumdem, quem ego, laborem exantlavit. Deinde
quum Danielis Heinsii Crepundia Siliana, quæ paucis paginis ingentem
reconditæ ac non protritæ eruditionis copiam continent, rarius non in
his terris modo, sed ubique etiam, inveniri possent, aut, si casu
invenirentur, quam animose, si molem libelli spectas, et insano pretio
compararentur, non committendum censui, ut bonarum artium studiosi tam
exquisitis bellariis, præsertim data hac occasione, ulterius carerent,
aut sæpe aliquo census detrimento sibi comparare necesse haberent. Ut
itaque recensita, et, quantum fieri potuit, a sordidis
typographorum vitiis et erroribus expurgata, et editionem
Lugduno-Batavam et Cantabrigiensem cum hac nostra comparanti patebit,
hic denuo exprimerentur, curavi. Ne quis autem miretur vel culpet,
nullam me rationem in hac editione habuisse adnotationum, quas in poetam
nostrum conscripsit Dausqueius, æquum Lectorem monendum duxi, nie
justissimas causas habuisse, cur hic repetitæ non sint. Nam quum solo
modici voluminis instar esse possent, studiosorum sumtibus parcere
debui, ne, si eas aliis, quas nunc dedi, adjecissem, mole libri, unde
etiam pretium augeretur, emtorem deterrerem magis, quam allicerem:
præterquam quod etiam longe plurima illis insint, quæ elegantiorum
studiorum cultoribus non magnam utilitatem præstarent, quoniam
Dausqueius multa iis admiscuerit, quæ, nisi infenso odio, quo, nescio
quam ob causam, Modium ac Dan. Heinsium prosequebatur, obcæcatus atque
in pejorem plerumque partem abreptus fuisset, ipse omittenda atque
442
inducenda putasset.—Quum autem non aliorum modo curas in auctorem
nostrum edere, sed ipse etiam aliquid conari, et in Silio studiorum
tirocinium deponere constituissem, Burmannus, cui quantum hæc editio
debeat, jam superius prædicavi, non contentus ea, quæ vidimus,
præbuisse, gratiam etiam, qua valebat, apud Ezechielem Spanhemium
interponere non dubitavit, ut excerpta codicis Oxoniensis, qui in
bibliotheca Collegii Reginensis servatur, et quo Barthius et Nic.
Heinsius usi fuerant, sed cujus variæ scripturæ Colinæi editioni
Heinsianæ adscriptæ non sunt, transmitti curaret. Cujus beneficio etiam,
facile id concedente Richardo Bentleio, Academiæ Oxoniensis Cancellarii
vices agente, collationem ejus manuscripti ad Cellarii editionem
institutam adcepi. Deinde Franciscus Hesselius, olim in Athenæo
Rotterodamensi Historiarum et Eloquentiæ Professor, nunc vero apud
Trajectinos nostros in Collegium Canonicorum ad D. Mariæ
adscriptus, medio ac parario Davide Hoogstratano, ludo literario
Amstelædami præfecto, ejusdem codicis Oxoniensis excerpta, editioni
Raphelengii CIↃIↃCXI manu viri docti
addita, ab eruditissimo viro Petro Ulaming impetravit: quod, si
conjecturis indulgere liberet, idem exemplar fuisse, quod olim Barthio
Silium recensenti ad manus fuit, gravissimas ob causas suspicarer. Quum
vero quibusdam in locis duo hæc exemplaria, quæ tamen ex iisdem
membranis propagata sunt, inter se dissentire deprehenderem, et ipsum
codicem inspiciendi facultatem non haberem, aut quis fidelius
manuscripti Anglicani lectionem expresserit, satis prospicere nequirem,
bona fide tecum agere malui, Lector, eoque in casu utramque lectionem
memorare; ut, quibus ipsas membranas consulere datur, nihil me in his
incertis conjecturis dedisse intelligere queant. Insuper Jacobus
Gronovius editionem Mediolanensem; G. Claramontius, in ecclesia
Walonica apud Amstelædamenses divinorum oraculorum interpres, editionem
Martini Herbipolensis, et Marsi Parisinam; egregius causarum patronus
Gulielmus Best editionem Juntinam, cujus margini pauca adscripserat Ger.
Vossius, liberaliter usui meo concesserunt. Deinde quum procedente
tempore Silius aliquamdiu typographos exercere cœpisset, consilii mei
certior factus Jacobus Perizonius primam omnium editionem, quæ Romæ anno
CIↃCCCCLXXI excusa est, et nunc cum
aliis nonnullis libris ac scriptis legato ejus in bibliothecam
Lugduno-Batavam commigravit, ad me transmisit; quemadmodum etiam van
der Kloot Marsi Venetam primam: quæ causa est, ut earum ante
443
septimum aut octavum Punicorum librum in notis meminisse non potuerim.
Jo. Herm. Schminckius, Historiarum atque Eloquentiæ Marpurgi Hassorum
Professor ordinarius, quum ex Iselio, SS. Theologiæ apud Basileenses
Professore, audivisse se meminisset, eum ante quatuordecim admodum annos
per Helvetiam peregrinantem Tiguri in manuscriptum Silii forte fortuna
incidisse, nihil apud amicum prætermisit, ut ejus opera codicis illius
excerpta mihi impetrare posset. Quum vero Iselius ea de re cum
Hottingero, Theologo Tigurino, egisset, isque non modo librum
conferendi, verum insuper, quod raro concedi solet, ad Iselium mittendi
potestatem et bibliothecæ curatoribus ac præfectis impetrasset; excussis
omnibus angulis tandem præter spem codex Silii, quam diligentissime
quæsitus, Tiguri non reperitur. Ut adeo persuadeat sibi Iselius, vel
membranas illas interea temporis scelestis manibus ex bibliotheca
Tigurina subreptas, aut in latebras infortunio quodam amotas fuisse,
vel, quum id ob singularem eorum, quorum curæ hæc bibliotheca commissa
est, diligentiam nullo modo verisimile videretur, Silium, quem se
manuscriptum Tiguri vidisse, et manibus tractasse credebat, in quodam
Helvetiæ monasterio, cujus nunc memoria non occurrebat (plura enim
libris vetustis haudquaquam destituta eodem in itinere perlustraverat),
adhucdum latere; sed cujus, si quam maxime meminisset, ob nuperos per
Helvetiam motus et animorum dissidia videndi aut conferendi nulla spes
supererat. Interim idem Schminckius, qui non minus meis, quam sui ipsius
commodis inservire cupiebat, quum etiam in bibliotheca Guelferbytana
Silii codicem servari intelligeret, non ante conquievit, quam Eccardus,
Professor Helmæstadiensis, recepisset, se varias ejus lectiones
excerpturum, et ad me missurum, qui tamen, quum ex illo tempore variis
negotiis inpeditus fuerit, tum inprimis quoniam ei provincia historiam
ac res gestas Georgii I, Regis Magnæ Britanniæ et Electoris
Brunsvicensis conscribendi inposita sit, fidem datam adhuc solvere
prohibitus est. Ea vero molestius tuli, utrumque hoc negotium in fumum
abiisse, quod simul omnem spem codices aliis, qui Silio opem tulerunt,
non visos nanciscendi penitus mihi præcisam cernerem. Nam præter
manuscripta volumina, quorum modo memini, et ea, quæ Heinsius aliique
Silii interpretes consuluerunt atque excusserunt, quorum integerrimum
etiam atque optimæ notæ Coloniense dudum periisse est quod suspicemur,
rari per Europam poetæ nostri Codices reperiuntur, et nescio, an plures,
quam recentissimus ille, quem
444
ante hoc biennium, quum Lutetiæ versarer, in bibliotheca Regis
Christianissimi videre contigit, sed ob temporis brevitatem cum editis
committere non potui, et sex alii in Italia, pariter nuper scripti,
quorum quinque in bibliotheca Magni Ducis Etruriæ, unum in bibliotheca
Eminentissimi Cardinalis Ottoboni exstare coram mihi adfirmavit testis
oculatus vir eruditissimus, et non modo Benedictinorum, sed totius etiam
Galliæ lumen ac singulare decus, Bernardus de Montfaucon(8).
Codicem enim, quem testimonio Götzii in descriptione Bibliothecæ Senatus
Lipsiensis Lipsiæ exstare credebam, dum in eum perquirerem, nullum esse,
sed calami vitio pro Statio Silium positum audivi. Auxiliis igitur atque
opibus, et quæ ipse habebam, et quæ amicorum benignitate consecutus sum,
instructus Silii recensionem adorsus sum, illud inprimis adtendens, ut
auctoris contextus, quantum fieri potuit (restant enim etiamnum plurimi
nodi difficillimi, qui sine aliorum codicum auxilio vix solvi posse
videntur), ex manuscriptorum ac vetustarum editionum præscripto quam
emendatissimus ederetur: in quo passim secutus sum, nisi ubi genius
linguæ Latinæ vel poetæ aliud mihi flagitare videbatur, quod tamen
paucissimis in locis accidit, Illustrissimum Heinsium, qui oræ editionis
Dausqueianæ, qua uti solitus fuit, non modo notas suas alleverat, sed
etiam ipsum poema, quemadmodum a manu Silii profectum conjiciebat,
antiquorum librorum fide diligenter atque accurate correxit. Deinde,
quoniam codicibus manu exaratis destitutus forem, sine quibus parcissime
conjecturis indulgendum censeo, illud præcipue in notis egi, tum ut a
viris eruditis ex membranis revocatas lectiones aut ab ingenio profectas
conjecturas vel optimorum auctorum testimonio probarem ac stabilirem,
vel receptam lectionem, si ea præstare videretur, sine cujusquam
offensione vindicarem: tum ut ex priscis editionibus, si fieri posset,
ostenderem ac palam omnibus facerem, quibus gradibus veterum
librariorum, typographorum aut criticorum ignorantia atque audacia Silii
manus depravata, et
445
ea, quæ vulgo, obtinebant, verba substituta fuerint: tum ut decantatam
et omnibus notissimam Silii imitationem Maronianam accuratius
demonstrarem: tum denique, ut loca obscuriora, quæ tirones facile morari
possent (æque enim eorum, quam principum in his literis virorum rationem
habendam esse arbitratus sum), clariori luce perfunderem.
Possem nunc, mi Lector, ad ipsum poetam evolvendum te dimittere, nisi
data hac occasione, publici juris facienda censerem, quæ nuper ad
difficilem Silii locum lib. III, v. 395, præsente Newtono, Annæ Magnæ Britanniæ Reginæ
Legato, publice prælegit Antonius Maria Salvinius, Græcarum literarum
Florentiæ Professor, mecum vero communicavit Henricus Brenkmannus, ex
ore illius excepta, quibus, quæ Illustriss. Heinsius ad eumdem locum
notavit, egregie confirmantur. Verba Silii hæc sunt,
At Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,
Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra
Nebride et Hortano Mænas nocturna Lyæo.
Ad quæ ita Salvinius: «Nebrissæ Hispanicæ urbis etymon ostentatione
quadam eruditionis ingeniosa ac poetica Silius arcessit a Græcia, quasi,
sicut omnium doctrinarum, illa quoque omnium linguarum parens atque
altrix fuerit. Nebrissæ igitur nomen a Nebride h.e. hinnuli aut damæ
maculosa pelle, derivat, qua Menades seu Bacchæ, tamquam animalis pelle
Baccho dilecti, dorsum ac caput operiebant. Sacra Bacchi nocturna quis
nescit? In iis, quæ Orgia (credo a numinis vi Bacchantiumque ira ac
furore adpellabantur), multa arcana atque infanda perpetrabantur.
Lampzacenum illum obscœnum deum, quem tamquam omnis genituræ præsidem
venerata Priapum adpellavit antiquitas, eumdem cum Baccho esse putabant.
Nec novum est, plura numina in unum conferri, ut videre est apud
Macrobium, veterum superstitionis indagatorem sagacissimum. Priapum novitium
esse Deum, Strabo ait, argumento ejus, quod apud Hesiodum, qui
Theogoniam conscripsit, et de Deorum stirpe accurate verba fecit, de
Priapo altum silentium est: quamobrem Geographus Orthanæ, Conissalo,
Tychoni aliisque similibus apud Atticos diis similem esse pronunciat, ut
aliquid, quod illum quoquo modo repræsentaret, in antiquitate reperiat.
Verba Geographi sunt e libro XIII. Ἀπεδείχθη ὁ θεὸς οὗτος ἀπὸ τῶν
νεωτέρων. Οὐδὲ γὰρ Ἡσίοδος οἷδε Πρίαπον, ἀλλ’ ἔοικε τοῖς Ἀττικοῖς
Ὀρθάνῃ, καὶ
446
Κονισσάλῳ, καὶ Τύχωνι, καὶ τοῖς τοιούτοις. Creatus deus hic a
recentioribus; neque enim Hesiodus novit Priapum, verum similis est
Atticis Orthanæ, Conissalo, Tychoni, similibusque numinibus. Qui
indicem Latinum Strabonis confecit, Orthana, inquit, dea
Attica. Imo ego, Orthana, inquam, deus Atticus. Non
est enim Ὀρθάνῃ dandi
casus apud Strabonem a recto feminino Ὀρθάνη, verum a recto masculino Ὀρθάνης, latine Orthana. Nam quod nomen
vere masculum deum significat, non femininum, re ipsa constare videtur.
Quippe procul dubio Ὀρθάνης ab erecta virilitate, qua ille deus insignis
est, adpellabatur. Quid hoc ad deam? Ergo Lyæo cognomentum Orthanæ, quum
Baccho Venus incalescat, æquissime tribuit Silius, et nihil mutandum,
nisi quod varianda scriptura, et adspiratio, quæ initio obrepserat in
Hortana, ab illo loco removenda, et post t ponenda, ut sit
Orthana, ἀπὸ τοῦ ὀρθὸς, rectus, erectus, et
retinendum, ut habetur in editione Genevensi,
. . . . . . Et Orthana Mænas nocturna Lyæo;
«quod male editores Amstelodamenses mutarunt in Hortano, ut
concordarent, ut ita dicam, cum Lyæo. Nihil ad hunc locum Daniel
Heinsius in Crepundiis suis ad Silium Italicum.»
Catalogus editionum C. Silii Italici.
1471.
Romæ per Conradum Suveynheym et Arnoldum Pannartz, in-folio, una
cum C. Calpurnio et Hesiodo. In fine libri hæc addita: Anno
Dñici Natalis MCCCCXXI die V mensis Aprilis, summo Pont. Paullo II.
Veneto, anno Pont. VII, Jo. An. Epũs Alerieñ in insula Cyrno
recognitionem absolvit diebus circiter XV. Lector Benivole vale
perpetuo.
Aspicis, illustris Lector, quicumque libellos,
Si cupis artificum nomina nosse, lege.
Aspera ridebis cognomina Teutona; forsan
Mitiget ars Musis inscia verba virum.
Conradus Suveynheym Arnoldus Paĩ artzque magistri
Romæ impressere talia multa simul.
Petrus cum fratre Francisco Maximus ambo
Huic operi aptatam contribuere domum.
Principis hujus editionis volumina ducenta septuaginta quinque prelo
exiisse, patet e Catalogo antiquissimo librorum,
447
a duobus Germanis, Sweinhemio(1) et Pannarzo, qui primi
typographicam artem in Italiam intulere, primum in monasterio Sublacensi
et deinde Romæ excusorum ab ann. 1467 quem Joannes Andreas, Episcopus
Aleriensis, exhibuit in nota illa epistola ad Xystum (Sixtum) IV, 20
Mart. 1472 scripta, et quinto tomo Bibliorum cum glossis Nicolai de
Lyra, in edit. Rom. 1472, in-fol. præmissa: quæ in epitomen redacta
reperitur in Maittarii Annal. typogr. tom. I, pag. 48, et in
Fabricio-Ernestina Biblioth. lat. tom. III, p. 562 sqq.
Memoravit hanc editionem Maittarius l.c. p. 303; sed accuratius de
ea egit Card. Quirinus de optt. scriptt. edd. ad Paulli gesta II, pag.
174. Exemplar ejus, a Perizonio commodatum, et ab eodem deinde
bibliothecæ Lugduno-Batavæ legatum, Drakenborch. inde ab initio Lib. VII
contulit. A principio carminis Siliani hunc librum excussit
Lefebvre, qui tamen non, quoties a vulgatis abhorret, varietatem
lectionis adnotasse videtur, et pauca in eo bona inesse, multisque in
locis unum et alterum versum desiderari monet.
1471.
Romana altera, edita a Pomponio Læto, sine nomine
typographi.
Hanc cum vulgatis comparavit Lefebvre de Villebrune, qui eam
his verbis laudat: «Minus elegans, quam præcedens: sed eodem tempore,
e multo meliori codice excusa. Viginti sex diebus post editionem
Andreæ prodiit. In fine legitur: Opus jam neglectum Pomponius
recognovit anno Domini M.CCCC.LXXXI, VI Kal. Maii. Rome. Editio
princeps est ut altera. Nullum exemplar tam sæpe adcedit ad optimum
textum codicis Agrippinatis. Suas in tribus aut quatuor locis lacunas
habet. In-fol. minori forma: auro contra cara; nec cuiquam Editori
nota.» Eam tamen memorarunt Marsus in Præfat., de Bure Bibliographie
instructive, Crevenna Catalogue raisonné de la collectíon des
livres de M. Pierre Antoine Crevenna, négociant à Amsterdam,
et, qui in Silii edit. Bipont. laudantur, Hamberger zuverlässige
Nachr. von alten Schriftstellern, tom. II, pag. 203, 204, et
Catal. de la Bibl. du Roi. Bell. Lettr. tom. I, pag. 316.
1474.
Romana III, in-folio.
Hanc editionem, cujus meminit Hamberger l.l. primam
448
esse putabat Cellar. in Præf. Nemo editorum eam vel vidit, vel contulit,
excepto forte Nic. Heinsio; nam editionem Romanam, ex qua varietatem
lectionis exhibuit, non Romanam principem vel secundam, sed hanc
tertiam, vel, quæ mox recensebitur, quartam fuisse suspicor, quoniam a
superioribus illis, quarum lectiones Drakenb. et Lefeb. notarunt,
quamplurimis in locis discedit. Hinc etiam in Varr. Lectt. eam
editionem, qua Nic. Heinsius usus est, Rom. 3, vel R. 3
vocavi. Utrum vero tertiam, an quartam Romanam inspexerit, non habeo
dicere. Explorent hoc ii, quibus libri ad manus sunt. Ceterum miror,
hanc suspicionem meam nemini ante me incidisse, omnesque editionem, quam
Heinsius manibus versaverit, pro Romana principe habuisse, quam
propterea ab eo male collatam esse passim observat Lefebvre, qui
alias in ea lectiones deprehenderat.
1480.
Romana IV, in-folio.
Hunc quoque librum neque a Drakenb. neque a quoquam alio editorum ad
Silium emendandum in consilium vocatum esse, est quod doleamus. Vid.
tamen notata ad edit. præced.
1481.
Parmæ, in-folio.
Editio præstantissima et rarissima, a solo Nic. Heinsio visa et
collata. Vid. Drakenb. Præfat. Plerumque tamen cum Rom. pr. consentit,
et ex ea forsan, vel ex eodem fonte fluxit.
1481.
Mediolani, in-folio. In fine ejus hæc leguntur: «Hic Syllii
Italici codex, quamvis esset Romæ impressorum negligentia multis in
locis depravatus, recognitus est ab eodem Petro Justino Philelfo, ut
nonnullis amicis suis obtemperaret, septimo Idus Novembres. Impressit
autem Mediolani Antonius Zarothus, opera et impendio Johannis Legnani:
anno salutis M.CCCCLXXX. PRIMO. LECTOR.
BENIVOLE. VALE. PERPETUO.»
Hanc editionem, quam itidem ex Rom. pr., ab qua raro discrepat,
expressam suspicor(2), contulit Drakenborch.
Veneta I, in-folio. Sylius Italicus cum commentariis Petri
449
Marsi. In fine hæc leguntur: «Venetiis per Baptistam de
Tortis MCCCCLXXXIII, die VI Maii.»
Exemplari hujus editionis inde a lib. VII, usus est Drakenborch. qui
tamen jam ab initio carminis Siliani lectiones Marsi cum Modio et Dausq.
notavit. Petrus Marsus, Italus genere, ex Marsorum gente oriundus,
copiosos more veterum scholiastarum commentarios scripsit, ter Venetiis
editos et Parisiis recusos. Multa quidem poetæ loca bene illustravit,
et, si Ill. Ernesti, recentissimum Silii interpretem, exceperis, nemo
fere ei anteferendus est. Sed rudis scholiorum moles sæpissime etiam
legentibus fastidium movet, et permulta vel male adcepta et prave
exposita, vel plane neglecta sunt et omissa.
1492.
Veneta II, cum commentariis Petri Marsi, in-folio. In fine hæc
leguntur: «Venetiis opera ingenioque Boneti Locatelli: instinctu vero ac
sumtibus nobilis viri Octaviani Scoti Modœtiensis, anno salutiferæ
incarnationis nonagesimo secundo supra millesimum ac quadringentesimum,
quintodecimo Kalendas Junias.»
1493.
Veneta III, c. commentariis Petri Marsi, in-folio.
Hæc editio, a Drakenb. et Fabricio omissa, memoratur Cellario in
Præfat. et Societ. Bipont. quæ eam in Bibl. quoque Francof. ad M.
exstare docet, et laudat Cl. Lengnichii Beyträge Part. II, pag.
123. Vellem tamen, viri docti editiones Venetas accuratius inter se
comparassent, criticaque cum cura et subtilitate excussissent.
Alia Veneta, ann. 1495, fol. cum commentariis Pii memoratur in
Bibliothecæ Barberinæ Catalogo, quam tamen frustra quaeri monet Ernesti
in Bibl. lat. Fabric. tom. II, pag. 177.
1504.
Lipsiæ (Venet. in Drakenb. Catal.) ex recensione
Martini Herbipolensis, in-folio. In fine hæc leguntur: «Habes,
candide Lector, divinum opus Silii Italici de secundo bello Punico,
noviter et emaculate impressum cura et impensis Baccalaurii Martini
Herbipolensis, cum argumentis Hermanni Buschii in
450
singulos libros: ex quibus tibi, quid in unoquoque volumine continetur,
statim apprehendere poteris.»
Eam consuluit Drakenb.
1508.
Parisina I, in-4o, sine notis. In fine hæc
leguntur: «Silius Italicus finit, impressus Parhisii in Bellovisu pro
Radulpho Laliseau, anno salutis millesimo quingentesimo octavo,
die duodecima mensis Decembris.»
A nullo editore, quod sciam, conlata.
1512.
Parisina II, cum commentariis Petri Marsi, in-folio. In fine
hæc reperiuntur: «Parrhisiis ex ædibus Nicolai de Pratis. XI Kalendas Maii anno Domini supra millesimum
quingentesimum duodecimo, impensis vero honestissimorum virorum Poncii
Probi, et Francisci Regnault, bibliopolarum.»
Consulta a Drakenb. et accuratior Venetis Marsi, judice Lefeb.
1514.
Lugduni in-8o, curante Damiano Benessa Ragusæo,
apud Barthelemy Troth.
Post editionem Pomponii optima inter veteres, si fides habenda Lefeb.
qui eam contulit. Critica certe cura et subtilitate Benessa omnes quum
seculi XV, tum XVI, editores superavit. Cf. Præf. Drakenb.
1515.
Florentiæ apud Philippum Juntam, ex emendatione Ambrosii Nicandri,
Toletani, in-8o.
Nicander inconsulta et temeraria mutandi corrigendique libidine
Siliani carminis contextum quavis fere pagina fœde conrupit. Vid. Varr.
Lectt. et Præfat. Drakenb. Nihilo secius ejus vestigia legit Aldus, quem
deinde Nutius aliique sequuti sunt. Quo factum est, ut interpolatio
grassaretur in omnes fere editiones, ante Drakenb. typis expressas, qui
primus cuncta quasi vulnera, a Nicandro carmini inflicta, sanavit,
totque maculas, ei adspersas, delevit: etsi jam ante eum opera
Carrionis, Modii, Barthii et Dan. Heinsii non infeliciter in emaculando
Silio stabuloque, ut ita dicam, Augiæ purgando versata est. Editiones
itaque hujus et seq. seculi paucis recensuisse sufficiat, quoniam non
magna inde ad nos et poetam nostrum
451
utilitas redundat. Ceterum Drakenb. usus est exemplari edit. Juntinæ,
cujus margini Ger. Vossius pauca adnotaverat.
1522.
Basileæ, apud Thomam Volfium, cum argumentis et scholiis in
margine adjectis Hermanni Buschii, in-8o.
In hac plura non in melius mutata, teste Lefeb.
1523.
Venetiis, apud Aldum et Andream Asulanum socerum,
in-8o.
Asulanus Nicandri vestigiis institit, sed primus inseruit Silii lib.
VIII, versus 145... 225, quos deinde reliqui editores in contextum
receperunt. Nic. Heinsius ad Sil. VIII, 145 hæc notavit: «Versus
octoginta et plures proxime sequentes usque ad versum 225 a vetustis
absunt exemplaribus. Qui nunc leguntur, eos primus Andreas Asulanus,
Aldi Manutii socer, in editionem suam, anno MDXXIII procusam, invexit, depromtos, ut opinor, ex
collectaneis criticis Jacobi Constantii, editis Fani anno MDVIII qui eos ad Baptistam Guarinum e Galliis
fuisse missos adfirmat cap. XCII. An
Silii sint multum ambigo.» Cf. notæ nostræ in Varr. Lectt. ad l.c. et,
qui in edit. Bipont. laudatur, Catal. Bibl. Bunav. T. I,
Vol. I, p. 347; Lefeb. de hac editione ita judicat: «Pessima
hæc, nec spectanda, nisi longum fragmentum, vere Silianum,
reddidisset.»
1531.
Parisiis, apud Simonem Colinæum, cum argg. et scholiis
Buschii, in-8o.
1543.
Basileæ, apud Henricum Petri, cum argumentis et scholiis in
margine adjectis Hermanni Buschii, in-8o.
1547.
Lugduni, in-12, apud Sebastianum Gryphium.
Unum alterumque Silii locum in hac editione restitutum esse, monet
Lefeb.
1551.
Lugduni, in-12, apud Seb. Gryphium.
452
1566.
Antverpiæ, in-12, apud Philippum Nutium.
Ducta et expressa ex ed. Aldina.
1568.
Antverpiæ, in-12.
1578.
Lugduni, in-12. (Edit. Bipont. addit: apud Antonium Candidum.
Ed.)
1598.
Lugduni, in-12, apud Antonium Candidum (le Blanc), cum
argumentis Buschii.
1600.
Lugduni Batavorum, in-24. Silius Italicus de secundo bello
Punico: in quo ad codicis Modiani fidem versus spurii ejecti sunt, ac
legitimi substituti; notæ uberiores sub Crepundiorum Silianorum
titulo adjectæ opera Dan. Heinsii. Ex off. Plantin. Christophori
Raphelengii.
Ratio et præstantia hujus editionis, quæ criticis usibus non parum
inservit, vel ex ipso titulo cognoscitur. Crepundia Siliana Dan.
Heinsii, tunc temporis nondum viginti annos nati, perrara sunt, etsi
Cantabrigiæ a. 1646 recusa. Numquam satis commendabuntur, judice Lefeb.,
et in Præf. Drakenb. bis amplissimis ornantur verbis. Neque ego is sum,
qui variæ ea et reconditæ doctrinæ copia abundare negem. Sed in
emendando Silio non multum poetici ingenii produnt, et ad ipsam quoque
ejus interpretationem parum inde profeceris. Primum enim, si quatuor vel
quinque libros priores exceperis, in reliquis quidem Heinsius vix decem,
et nonnumquam non nisi quinque sive sex locis notas adspersit. Deinde
eruditioni expromendæ magis, quam par est, indulget, eaque passim vel
minus accurata, vel nimis aliena est et copiosa. Nam plura Græcorum
scriptorum, quam Silii verba et loca, vel emendare vel exponere conatur,
et omnino id fere agit, ut vocabulum aliquod seu locum carminis
adripiat, cui multa quidem docta et plerumque ex Græcorum fabulis,
ritibus et grammaticis hausta, vel ad horum linguam totamque
antiquitatem spectantia, sed vel hanc ob causam parum apta et ab ingenio
juveniliter luxuriante, quod in Græcorum quoque poetarum versibus
latine, vel in
453
Romanorum locis græce reddendis sæpius exercetur, profecta adfundat.
1601.
Antverpiæ, in-12, apud Gislenum Jansenium.
1603.
Lugduni, in-12, apud Johannem Pillehotte.
1603.
Lugduni (Genevæ), in-4o, apud Sam.
Crispinum, in corpore omnium veterum poetarum Latinorum: Ed. I, Vol.
II. (In edit. Bipont. inscribitur: Aureliæ Allobrogum. Ed.)
1607.
Genevæ, in-12, apud hæredes Jacobi Chouet, cum
argumentis Buschii.
1611.
Lugduni Batavorum, in-24, apud Christoph.
Raphelengium.
1611.
Genevæ, in-4o, in corpore omnium veterum poetarum
Latinorum. Ed. II, Vol. II, pag. 146... 263.
1614.
Lugduni, in-8o, ap. Joh. Pillehotte.
1615.
Parisiis, in-4o, apud Davidem Douceur. In
C. Silii Italici Viri Consularis Punica, seu de bello Punico
secundo Libros XVII, Cl. Dausqueius Sanctomarius Canon. Tornac.
Quædam hujus editionis exempla annum 1618 præ se ferunt. In Dausqueii
commentario multa quidem insunt bona, et ipse erat homo omni doctrina
ornatissimus, sed non satis digesta et subtili, unde parum feliciter
plerumque et interpretis et critici partes agit. Præterea lectoribus
sexcenties non tædium modo, sed bilem quoque movet, quoniam infesto in
Modium et Dan. Heinsium animo cæcoque iis contradicendi studio incensus,
omnia fere ab iis recte et egregie emendata respuit, et ubivis vulgatam
lectionem, quamvis ineptam, tuetur et revocat. Hinc sæpius meliora vidit
et probavit; sed nihilo secius frugibus inventis, glandibus vesci,
454
et Nicandri somnia defendere maluit, quam veritati manus dare. Cf. Præf.
Drak.
1616.
Lugduni Bat. in-4o, in corpore poetarum Latinorum,
cura Alexandri Ficheti S.J. edito.
1618.
Antverpiæ, in-12, ex off. Plantin. Raphelengii.
Editio D. Heinsii repetita.
1620.
Amstelodami, in-24, apud Guil. Janssonium. Præmissa est
Silii vita per Herm. Buschium.
1627.
Amstelodami, in-24. Eadem editio repetita.
1627.
Genevæ, in-4o, in corpore poetarum Latinor. Ed.
III, Vol. II.
1631.
Amstelodami, in-24, apud Guil. Blaew.
1640.
Coloniæ Allobrogum (Genev.), in-4o, in corpore
omnium veterum poetarum Latinorum. Ed. IV.
1646.
Cantabrigiæ, in-12, apud R. Daniel. Crepundia Siliana
Danielis Heinsii. A Rogero Danieli addita est ejusdem Heinsii
dissertatio de veræ Criticæ apud veteres ortu, progressu usuque, tum in
ceteris disciplinis, tum in sacris: et de religione Ægyptiorum,
Græcorum, Latinorumque ex Oriente repetenda origine.
1656 et 1672.
Lond. Fol. cum iconibus æri incisis. Cum Anglica metaphrasi
Silium edendum curavit Thomas Ross, Eques et Regiæ Bibliothecæ
præfectus: qui etiam Silianum carmen a Scipionis triumpho ad Hannibalis
usque necem continuavit.
1695.
Lipsiæ, in-12, apud J. Thomam Fritsch. C. Silii
Italici, Viri
455
Consularis, de bello Punico secundo Libri XVII. Christophorus Cellarius
recensuit, et notis, et tabulis geographicis, ac gemino indice, rerum et
latinitatis, illustravit.
Conf. Præf. Drakenb.
1713.
Lond. Fol. in Maittarii corpore poetarum Latinorum.
1717.
Trajecti ad Rhenum, in-4o, apud Guilielmum Van
de Water, Academ. Typogr. Caii Silii Itatici Punicorum libri
septemdecim, cum excerptis ex Francisci Modii Novantiquis Lectionibus,
et Casp. Barthii Adversariis, tum Danielis Heinsii crepundiis Silianis,
et postumis notis Nicolai Heinsii, nunc primum editis, curante Arnoldo
Drakenborch, cujus etiam annotationes passim additæ sunt.
Conf. ipsius Drakenb. Præf. Ad eum plane transferri potest judicium,
quod Cel. Heyne in ed. Tibulli pag. XVIII, de Broukhusio tulit: «Drakenborch, elegantis
ingenii vir et multarum literarum, haud dubie is est, cui Silius
plurimum debet: si non interpretatione, tamen subsidiorum criticorum
adparatu. Nam quæ boni interpretis munus postularet, parum exploratum
habuisse videtur: pro more enim sui seculi nihil videt, quod
illustrandum sit, nisi ubi in exquisitiorem loquendi formam inciderit
aut varietatem lectionis offenderit: tum vero exemplorum nube involvit
et lectorem et poetam; luce interdum, quam exspectabat, subducta magis
quam inlata.»
1765.
Mediolani, III Vol. in-4o, cum versione Italica
Monachi Maximiliani Buzii.
Pessima editio, judice Lefeb.
1775.
Mitaviæ, in-8o, apud Frider. Hinzium.
C. Silii Italici Punicorum libri septemdecim e recensione Arnoldi
Drakenborch curavit et Glossarium Latinitatis adjecit Jo. Petrus
Schmidius.
Editor, præmissa Præf. Drakenb. et Cellarii Dissert. de C. Silio
Italico, textum a Drakenb. datum repetiit, et magnam conjecturarum
N. Heinsii partem quæque alia in animadverss. VV. DD. in editione
Drakenb. ad intelligentiam poetæ apta viderentur, in Glossario breviter
exhibuit, adspersis notis quibusdam
456
et conjecturis: de quibus acre hoc judicium facit Lefeb. «In iis sæpe
futilissimus nugator: cui satius fuisset, Silium nunquam adtigisse.»
1781.
Parisiis, in-8o, via et ædibus Serpentinis.
C. Silii Italici de bello Punico secundo Poema, ad fidem veterum
monimentorum (codicum) castigatum, fragmento auctum. Operis
integri editio princeps. Curante Joan. Bapt. Lefebvre de
Villebrune.
Lefebvre V. C. eodem tempore aliam poetæ nostri editionem, quæ
tribus Voll. continetur, et præter carmen Silianum Gallicam ejus
versionem exhibet, excudendam curavit, eique indicem subjunxit, cui
titulus est: Nomenclature historique et géographique: in quo, ut
et passim in Notis criticis, Latinæ editioni subjectis (Part. II, pag.
1... 148), permulta consarcinavit, quæ vel tironibus nota sunt, et, quum
Celticæ, Punicæ aliarumque Orientis linguarum aliquam sibi cognitionem
habere videretur, ubivis etymologias, ex iis petitas, intexuit. Rerum
trivialium multitudinem ipsi condonaremus, si Germanos, non populares
suos, eas docere in animum induxisset. Nam ipse profitetur: Si
j’avais écrit pour les Allemands, j’aurais tout dit, sans passer le
moindre mot; parceque, en qualité d’Allemand, j’aurais eu droit de
supposer tous mes lecteurs ignorants. Mais nous avons plus d’honnêteté
en France. Præf. pag. XXXV. Quam
docte autem et ingeniose originem vel populorum, urbium et fluviorum a
Scythis, Celtis et Slavis, vel singulorum verborum et loquendi
formularum ex Græca, Punica, Ebræa, aliisque Orientis linguis sibi
deducere videatur, cognoscitur vel ex notis ad lib. I, 25, 235; III, 26,
338, 395, 682; IV, 534, 786 (Domus, a δέμω, ædifico); VI,
609, 632; VIII, 362, 472, 473 (Barbare harundo, harena in
Drak. Melius arundo a voce Celtica rod, rud, id
est, canna, juncus; inserto n ut sæpe, et præposito
a, spiritu leni. Ita arena ab areo, aresco,
ut aridus), 492, 520; X, 414; XI, 265 (Capitolium, vox
composita binis vocibus Celticis et Punicis cap, petra, et
tol, vel tal, alta), 551; XIV, 40, 634; XV, 672, 721. Quod
ad criticum ejus adparatum adtinet, præter tres membranas,
a Carrione, Modio, Barthio et Nic. Heinsio conlatas, usus est
codice Tellieri (v. sup. not. 1, p. 444) omnibusque
editionibus priscis, et inter eas Romana II et illa Damiani Benessæ,
quas reliquis longe anteferendas censet. Quibus præsidiis ad poetam
recensendum instructus omnino bene de eo meritus est, multa quum
ingeniose conjecit, tum recte emendavit,
457
et sive conjecturas, correctiones et explicationes aliorum novis
argumentis pluriumque librorum auctoritate, sive lectiones, ab iis
frustra sollicitatas et temere rejectas meliore interpretatione
stabilivit. Sed multo plura ipse vel citra necessitatem, vel perperam et
invita Minerva immutavit, sæpiusque ea, quæ a solo ingenio profecta
sunt, ne admonito quidem lectore, nec addicentibus libris in contextum
recipere nulla ipsi religio est. Nec mirum; nam ipse præcipit; Que
les bonnes leçons soient dans le texte, ou marquées séparément, il
n’importe. Nonnunquam adeo, quasi inter lectiones, quæ ipsi in
mentem venerint, et quæ codicum auctoritate firmentur, nihil intersit,
ad librorum MSS. fidem provocat, dum ingenii sui fetus nobis propinat;
v.c. lib. VI, 609, ubi nulla lectionis varietas in libris, quotquot
adhuc innotuerunt, deprehenditur, hæc notavit: «Sensu loci nil clarius,
nihilque minus perspectum omnibus editoribus. Æternus forem, si eorum
nugas hic ventilarem. Pro tandem legit Drakenb. mentem
contra fidem scriptorum. Non dixit poeta dat mentem, sed dat
deponere, ut dat habere, ne alia sexcenta adferam: hebraismus
est.» Ib. v. seq. «gentem. Absurde Drak. tandem.»
(Drakenb. servavit lectionem omnium librorum, et in notis eamdem fere
medicinam, sed timide, loco adtulit.) «Non male fuit affectus hic locus,
nisi ab ipsis editoribus; legendi erant scripti.» Quanta autem
humanitate, modestia et urbanitate (honnêteté française) vir
doctus, qui omne Gallorum ληκύθους exsorbuisse sibi videtur, vel suas
conjecturas venditet, vel aliorum conatus refellat, ex qualibet fere
Notarum pagina intelligitur. Sufficiat hæc ejus verba laudasse: II, 345,
Absurdissimus est Drak. II, 467, Absurde venis in
Drak. II, 614, Ineptiunt hic Heynsii, qui volunt paventem
aut paventum. V, 410, Miror omnium editorum oscitantiam.
Putidus est hic more suo Barthius. VI, 160, Ineptit H. qui
vult saniem. Prope assentit incautus Drak. in notis. VI, 276,
Nullus hic Drak. cui pessima quæque placuerunt. VI, 360,
Absurde H. durum ad tempum opem: non intellexit. VI, 413,
Absurde Heynsius arceri. Fucum sibi facit Drak. VI, 649,
Absurdissimus est hic Drak. in textu, ubi dives scribit;
delirat prope in notis. VI, 689, Mira est hic oscitantia Drak. et
aliorum. VII, 153, Absurdissimus est hic Drak. qui vult
discussit, vel diffinxit: vox diffinxit barbara
est. VII, 184. Delirant prope hic Heynsius et Drak. dum
obtrudunt decerpsit. VII, 280, 283, Dormiunt H. et D. VII,
382, Fungum vult H. qui offert celebranda. VII, 421, Inepte
H. despectat. Non capit; fucum sibi facit Drak. qui hanc
emendationem probat. VII, 435, Ineptissime
458
evolvens H. VIII, 107, Putide ineptit hic Barthius, quem
incauti Heyns. et Drak. audiunt. VIII, 263, Nil non absurdi
promunt hic H. et D. ut petulantia intrudant. VIII, 315,
Ineptit hic Drak. qui vult inserere te ante fer, duce
malesuado H. VIII, 425, Ineptit doctissime hic Heynsius, quum
vult verno. VIII, 428, Iterum ineptit Heyns. VIII, 547,
Ineptit docte hic H. IX, 645, Sapit importune hic D. qui alibi
sapere ita debuerat. Fucum ipsi fecit H. XI, 163, Ineptit hic
ineptissime, et, fas sit dixisse, ignarissime D. cum H. Similia
sexcenties obvia, quæ quum legimus, videbimur nobis Gallicæ elegantiæ
imaginem expressam cernere, cui si nostrorum hominum elegantiam
comparamus, magnopere nos ejus pœniteat necesse est(4). Ceterum si
quis miretur, quid sit, quod nos operis integri editionem
principem sibi debere glorietur Lefebvre, sciat, eum lib.
VIII, versus 145... 225 (quos tamen Andreas Asulanus jam a. 1523 et post
eum alii in contextum receperant), inseruisse, et lib. XVI, inde a v.
27, fragmentum, ut putat, egregium, cujus etiam in titulo mentionem
fecit, in editionem invexisse. Id e codice Biblioth. Reg. Paris. (qualis
ille sit... nam Puteanum, a Nic. Heinsio jam excussum, innui vix
crediderim... non habeo dicere, quum vir doctus nec pluribus, nec, quod
sciam, aliis locis(5) ejus meminerit) depromtum esse monet, et in
Præfat. inverecundiæ adcusat Fr.
459
Petrarcham, qui illud, quibusdam mutatis, sibi vindicaverit, suoque
poemati Africæ lib. VI, non modo totum adsuere, sed etiam in oratione
Syphacis, a Lælio Romam abducti, paraphrastice imitari non veritus
sit. Quoniam nondum mihi persuadere potui, hoc fragmentum ab ipso Silii
ingenio profectum, et olim a me quoque recipiendum esse; liceat mihi,
totam hanc morientis Magonis declamationem una cum notis editoris nunc
cum levioribus communicare:
Sed postquam medio juvenis stetit æquore pronus,
Vulneris increscens dolor, et vicinia diræ
30
Mortis agens, stimulis ardentibus urget anhelum.
Ille, videns propius supremi temporis horam,
Incipit: «Heu! qualis fortunæ terminus altæ!
Quam lætis mens cæca bonis! furor ecce Potentum
Præcipiti gaudere loco: status ille procellis
35
Subjacet innumeris; sed finis ad alta levatis
En, ruere. Heu! tremulum magnorum culmen honorum,
Spesque hominum fallax, et inanis gloria fictis
Illita blanditiis! heu! vita incauta, labori
Didita perpetuo, semperque incerta, nec unquam
40
Sat mortis prævisa dies! heu! sortis iniquæ
Natus homo in terris! animantia cuncta quiescunt:
Inrequietus homo, perque omnes anxius annos
Ad mortem festinat iter! Mors, optima rerum,
Tu retegis sola errores, et somnia vitæ
45
Discutis exactæ: video nunc quanta paravi,
Ah! miser incassum: subii quot sponte labores,
Quos licuit transire mihi! moriturus ad astra
Scandere quærit homo; sed mors docet omnia quo sint
Nostra loco. Latio, quid profuit, arma potenti
50
Et tectis inferre faces? quid fœdera mundo
Turbare, atque urbes tristi miscere tumultu?
Aurea marmoreis quidve alta palatia muris
460
Erexisse juvat, postquam sic sidere lævo
Sic diro periturus eram! carissime frater,
55
Quanta paras animis! heu! fati ignarus acerbi,
Ignarusque mei.» Dixit: tum liber in auras
Spiritus egreditur, spatiis unde altior æquis
Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem:
Ante diem felix abiens, ne summa videret
60
Excidia, et claris quod restat dedecus annis,
Fraternosque suosque simul Patriæque dolores.
Ecce aliud decus, etc.
(Notæ editoris: v. 28. Fraudulenter Fr.
Petrarcha Hic postquam, et frustra Pœnus pro
pronus.—32. Male Petr. alte est, secutus vitiosam
lectionem altee.—35. Male Petr. et finis.—38.
Incauta. In codice et Petr. incerta; sed e sequenti versu,
a Librario, ut sæpe errarunt.—39. incerta. Sic codex.
Male Petr. heu certa.—40. Sat. In cod. et Petr.
Stat. Quæ sæpe alternant, ut lib. XII, 589, occurrunt
stant in c. P. Stat in R. 2, c. T. pro sat: et lib.
VIII, 493, not.—Ib. Heu! sortis. Nota elegantem
hellenismum, ignotum in toto poemate Petrarchæ.—41.
Animantia. In cod. ajatia. Petr.
animalia.—44. somnia. Absurde Petr.
lumina.—47. Quos. In cod. quot,
a Librario. Quos recte in Petr. Ibid. transire. Vox
Ciceroniana pro omittere.—48. quo... loco. Vide lib.
I, v. 598; Virg. IX, 723.—49. potenti. Sic recte Petr. In
cod. petenti; quod falsum. Bellum ipse Hannibal
intulit.—50. mundo. Recte codex. Turbare fœdera
mundo, ut in Virg. totis turbatur agris, et terraque
marique movebunt lib. XIII, 865. Vide not. ad I, 37. Male Petr.
mundi.—53. sic diro. Vide lib. VI, v. 302. Hæc
obscure in codice, ubi quasi sub dino, vel duio. Male
Petr. in pelago, mutavit.—55. Quanta paras animis.
In cod. quantas parax ais. Sic aios pro animos in
c. T. lib. IV, 36. Cf. Sil. XII, 555; lib. III, 59; lib. I, 136. Antea
frater: similem prosphonesim habes lib. XVII, 260.—57.
æquis. Sic recte Petr. In c. aquis.—58.
Despiceret. Recte Petr. In c. dispiceret: sed vide lib.
XII, 488.—59. Ante diem. Nempe violenta morte, non fato
concedens, ut loquitur Tacitus. Vide insignem locum Virgilii, IV,
620.—60. Excidia C. Absurde in Petr. excitata.
Ibid. annis. Sic c. In Petr. armis, quod placebat. Hæc
enim sæpissime alternant in scriptis.—61. suosque simul.
Omittitur que in cod. ut sæpe in scriptis. Sic lib. XIV, vers.
ultimo legitur in c. T. terras fretum: requiritur terrasque
fretum. Errorem hic emendavit Petr. in quo recte suosque
simul).
Hos versus Silianos esse, quum Petrarchæ potius latinitatem et
temporis, quo is vixerit, philosophiam redoleant, magnopere dubitat Vir
summus in ephemerid. litterar. Goett. a. 1782. Additam. scid. XVII, p. 262, in qua doctissima ejusdem
libri censura
461
(pag. 257... 266) pleraque eorum, quæ notavimus, jam occupata
videmus.
1784.
Biponti, ex typographia Societatis, in-8o. Caii
Silii Italici Punicorum libri septemdecim ad optimas editiones collati.
Præmittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinæ. Editio
accurata.
Silii vita auctore Crinito præmittitur notitiæ literariæ e Fabricii
Bibl. lat. a Jo. Aug. Ernesti auctius edita T. II, lib. II, c.
12, p. 172... 174. Eam index editionum Silii Drakenborchiano et
Fabricio-Ernestino auctior (p. X...
XVIII), in quatuor ætates digestus; quæ sunt: I. Ætas
natalis, 1471... 1514. II. Ætas Juntino-Aldina, 1515... 1600.
III. Ætas Modio-Heinsiana, 1600... 1695. IV. Ætas
Cellario-Drakenborchiana, 1695... 1781. Pag. XIX... XXVII, repetita sunt Herm. Buschii argumenta,
et pag. 1... 426, poeta ipse ex Drakenborchi recensione expressus est:
in fine autem adjectæ variæ lectiones editionis Parisinæ Jo. Bapt.
Lefebvre de Villebrune.
1791.
Lipsiæ, in libraria Weidmannia, in-8o. Caii
Silii Italici Punicorum libri septemdecim. Varietate lectionis et
commentario perpetuo illustravit Jo. Chr. Theoph. Ernesti, Prof.
Lipsiens. Accedit index uberrimus. Volumen I, quod decem priores
poetæ libros complectitur. Brevi præfationi subjuncta disquisitio de
carmine Siliano pag. X... XXXII,
præfatio Drakenb. p. XXXIII...
LIII. Silii vita, auctore Crinito p. LIV, LV, notitia literaria de Silio ex Fabricii
Biblioth. lat. pag. LVI... LVIII,
index editionum Silii, ex edit. Bipontina repetitus p. LIX... LXV, et testimonia veterum de Silio
p. LXVI... LXVIII. Textus
editionis Drakenb. prælis adcommodatus, neque (ut ipsis V. Cl.
verbis utar), præter aliquot loca, quorum emendatio et necessaria esset,
et novis editoris Francogallici curis, hoc est, codicum et librorum
nondum collatorum auctoritate vel consensu firmaretur, quidquam in illo
mutatum est. Substratæ autem sunt ei brevissimæ notæ criticæ,
a commentario sejunctæ.
Quemadmodum Drakenborch adparatu critico optime de Silio ejusque
textu promeruit; ita, si interpretationem respicias, plurimum poeta
debet Ill. Ernestio, qui primus eum commentariis perpetuis illustravit,
omniumque ipsius interpretum haud dubie princeps est censendus. Vir Cel.
id consilii secutus est, ut de explicatione potius obscurorum laboraret,
quam de
462
emendatione corruptorum. Ipse enim vix tribus vel quatuor locis, stupore
et incuria librariorum depravatis, mederi conatus est, et ex omni copia
tam variarum lectionum, quam conjecturarum emendationumque, ab ingeniis
virorum doctorum, etiam N. Heinsii, profectarum, non nisi paucas
easque graviores excerpsit, quoniam in hac quidem re nimis pauca quam
nimis multa dicendo peccare maluit, nec utilem operam esse putat, quæ in
conjecturis sive faciendis sive dijudicandis collocari solet. In
commentario autem omnia loca, in quibus lectores hærere possent,
interpretari studuit, et non modo totam poetæ doctrinam et artem,
singularumque partium venustatem et ornatum, magna judicii acie rectoque
elegantiæ sensu explicavit, sed etiam ingenii luxuriem vel verborum
ubertatem, et quæ alia in Silio vituperanda videntur, diligenter, sed
nimis forsan acerbe, notavit. Quamobrem ipse profecto ad Silianum carmen
edendum numquam animum adjecissem, si novam ejus editionem a tanto Viro
parari ante comperissem, quam priores operis mei plagulas jam typis
exprimendas curassem. Dimidiam autem libri partem jam ejus redemtori
tradideram, quum hæc Lipsiensis editio ad me mitteretur, quæ causa est,
quare ejus in fine demum quarti Punicorum libri aut initio quinti
mentionem in notis facere, nec nisi raptim illam perlustrare potuerim.
Quod etsi magnopere doleo, tamen quæ in ea, et quidem in prioribus
potissimum libris, melius forte exposita aut observata deprehendero,
olim Addendis et Corrigendis inserere constitui, si Cl. Editor, quod
spero, hanc mihi veniam perhumaniter dederit. Ut contra, quantum equidem
possim, ad summam hujus editionis perfectionem conferam, et auctor ejus,
quos ego reperisse mihi videor, ipse egregio inspersos deprendat
corpore nævos: præter ea loca, quæ jam in notis meis inde a Lib.
V passim excitavi, plura aliquando forte alibi (in d. Magazin
für öffentliche Schulen und Schullehrer) indicabo, in quibus Virum
Summum vel non satis acute vidisse, vel etiam errasse arbitror. Quis
enim est ita lynceus, ut quavis hora, et in rebus tam multis, tam variis
et sæpe tam minutis, semper vera cernat, et in tot tantisque tenebris
nihil obfendat, nusquam incurrat?
1792.
Londini, 2 vol in-8o (in-12). C. Silius cum notis
criticis. Ed.
1797.
Londini, 2 vol. in-12. Eadem editio repetita. Ed.
463
De hujus editionis ratione et consilio.
Superest, ut de opera mea totaque
ratione, quam in Silio edendo sequendam duxerim, nonnulla adjiciam.
Prima utique et perpetua cura fuit hæc, ut, quicumque mea editione
uteretur, aliam non magnopere desideraret, sed in ea reperiret, quidquid
boni et præclari ad poetam emendandum illustrandumque docti homines
contulissent. Semper enim mihi displicuit mos et consuetudo eorum, qui
ubivis lectores, etiam obscuris in rebus ac locis, ad alias editiones
remittunt, adeoque hanc iis necessitatem imponunt, ut, quot sunt unius
scriptoris editiones a viris doctis curatæ, tot habeant et coemant, si,
quæcumque ad eum explicandum adlata sint, cognoscere cupiant. Quod
profecto non minus fere incommodi habet, quam si, superiorum temporum
vitio, Variorum notas, vel excerptas vel integras, tuis adjungas, quo
fit, ut præter recta, bona et utilia, etiam permulta, sive falsa,
a posterioribus interpp. confutata, sive vulgaria et aliena, non
semel sed sæpius legenda sint, et ipse auctor in notarum mole, tamquam
cymba in Oceano, natare videatur. Ego mediam ingressus viam, quæ bona
alii habent, non omnia quidem compilanda, sed cum delectu tamen
excerpenda, et, laudatis ubique eorum nominibus, quæcumque ad poetæ vel
lectionem vel interpretationem adjuvandam contulerunt, in rem meam
convertenda censui, a refellendis vero et notandis eorum erroribus
plerumque abstinui, et, quæ dubia videri poterant, vel modeste
examinavi, vel lectorum judicio submisi, quibus suas ubivis sententias,
tamquam unice veras, obtrudere velle, magnæ profecto arrogantiæ est. Ad
alios editores eos tantum ablegavi, qui plura alicujus verbi, vel
dictionis, vel etiam aberrationis librariorum exempla, quæ passim,
a Drakenb. inprimis, congeruntur, sed e vulgaribus etiam lexicis
peti possunt, et passim occurrunt, desiderarent.
Præterea operam dedi, ut non modo editio mea juvenibus, bonarum
literarum studiosis, quibus eam potissimum destinavi, plus, quam ulla
alia, ad poetam legendum intelligendumque proficeret, nec quidquam in ea
omitteretur, quod crucem iis figere posset; sed doctiores etiam, in
locis certe obscurioribus illam consuluisse haud omnino pœniteret, iique
opera mea quodammodo sublevarentur, universa lectionis varietate
adjecta. Duobus itaque animadversionum generibus hanc editionem
464
adornandam putavi; quorum alterum ad veram Siliani carminis lectionem
investigandam, alterum vero ad rerum verborumque difficultates
removendas spectaret. Etenim neque eorum ratio institutumque probandum
videtur, qui non nisi in textu auctoris corrigendo laborant, et variarum
lectionum farraginem undique in unum locum congerunt; neque eorum, qui
res tantum et verba scriptorum illustrare instituunt. Illud per se
quidem bonum, non sufficit tamen ad librum cum fructu legendum: hoc
autem, nisi legitimam crisin adhibeas, qua de vera lectione constet,
sæpissime ne locum quidem habet; nam frustra interpretari conaberis
ante, quam corrupta emendaveris. Neque vero criticæ notæ ab hac editione
alienæ propterea censendæ sunt, quod juventuti ea inprimis consultum
volui. Primum enim ad Silium cum fructu legendum ii demum admittuntur,
qui mentem jam aliquantum literarum latinarum studiis excoluerunt,
adeoque criticam rationem et subtilitatem animis adsequi possunt. Tum
adolescentes quoque, generosioris saltem indolis, criticæ alicujus
facultatis copiam, qua nemo quidem, qui ad ingenuæ doctrinæ gloriam
solidamque eruditionem adspirat, sine insigni et suo et cujuscumque
disciplinæ, cui operam dat, damno carebit, sibi comparare et ad hanc
judicandi rationem sensim institui, formari et acui debent. Deinde id
egi, ut non solis juvenum, sed doctorum quoque virorum usibus
qualicumque opera mea inservirem. Denique Silianum carmen nondum neque
librorum subsidiis, neque doctorum ingeniorum studiis ita expolitum est,
ut critica in eo opera supersedere possimus. Si vero quis ad auctorem
aliquem edendum adcedit, id primum contendat necesse est, ut contextum
ejus quam emendatissime exhibeat, et labes maculasque, librariorum vel
stupore vel socordia ei adspersas, una cum laciniis et pannis, ab inepto
interpolatore illi adsutis, deleat.
Fortasse tamen viri docti jure meritoque nimiam meam in ea re
vituperandam judicabunt industriam: nam quovis propemodum pignore posito
contendere et profiteri possum, meam editionem continere omnes lectiones
variantes, a Drakenb. et Villebrunio notatas, si paucissimas forte
prorsus inutiles exceperis. Quum vero varietas illa lectionis magnam, ne
dicam majorem, partem ad inanes quisquilias et librariorum vel stuporem
vel negligentiam redeat, quem inde fructum vel Silius, vel lector
percipere potest? Nonne consideratius egisse viderer, si harum lectionum
aliquem delectum fecissem, et ita summum, quod in iis excerpendis mihi
devorandum fuit, tædium levassem?
465
Id quidem ab initio mihi propositum fuisse et constitutum non diffiteor.
Sed varias consilii mutandi rationes habui, quæ si ad causam meam
defendendam non sufficiunt, veniæ tamen spem, aliquam certe, mihi
ostendunt. Nam primum ejusmodi delectum cum judicio subtili adhibere
omnino plurimum difficultatis habet, et facilius est, ut in omni re, ita
et in hac, utiles egregiasque leges ferre, quam servare et ad usum
transferre. Deinde, quod jam supra professus sum, id curare et volui et
debui, ut, qui hanc sibi pararet editionem, reliquis omnibus carere
posset. Præterea non deerunt certe viri docti, qui omnem adparatum
criticum desiderent: oppido pauci autem erunt, qui ipsam Drakenb.
editionem, quæ et rara est, et carissime constat, consulere possint et
ad manum habeant. Atqui non adolescentibus tantum, sed eorum etiam
magistris, aut omnino eruditioribus longiusque in his literis provectis,
sive prodesse, sive gratum facere et operam meam diligentiamque probare
cupiebam, Quin juvenum quoque, eorum inprimis, qui jam aliquantum in
literis profecere, et ad animum potius poliendum, quam ad victum
quærendum, studia referunt, omnino interest, aliquam de variarum
lectionum ratione, origine, usu et dignitate, judicandi facultatem
consequi, et medicinæ corruptis locis adhibendæ sagacitatem, criseosque
faciendæ gustum sibi parare. Huc adcedit, quod manifesta operarum vitia
enotavi quam brevissime potui, nec nisi unam aut duas ad summum plagulas
iis compleri crediderim: nisi vulgatam lectionem, quia sæpe inde orta
est, eodem retuleris, quam tamen silentio prætermittere non potui, sed
eadem brevitate indicavi, et quidem voce vulgo, vel vulg.
vel non; v.c. oculis est vulgaris lectio lib. VIII, 73, ubi hæc pauca notavi:
«oculos, non oculis, scripti» scil. exhibent libri.
Denique ipsæ librariorum corruptelæ multum valent ad veram lectionem,
cujus vestigia in iis latent, vel eruendam vel confirmandam. Conf.
Ernesti Præf. Taciti pag. v sqq.
Præter varias lectiones etiam conjecturas et emendationes, ab
interpretum et editorum Silii ingeniis profectas, memoravi omnes, sed
plerumque vel nullo, vel brevissimo tantum judicio interposito, ut
virorum doctorum veniam, si non diligentia et studio, tamen brevitate
redimerem, et editio mea cunctas quidem aliarum opes contineret, nec
tamen ejus moles et pretium nimis augeretur. De textu Silii, ut aliorum
poetarum, optime meritus est Nic. Heinsius, cujus emendationes omnium
haud dubie doctissimæ sunt atque ingeniosissimæ; sæpius etiam, si ad
rectas criticae artis leges exigantur, pro unice veris lectionibus
466
habendæ et amplectendæ: permulta quidem loca vel frustra sollicitavit,
vel nimia, etsi non ea, qua Lefebvre, correxit audacia. Sed
ingenii doctrinæque magnitudo, etiam ubi errat, digna est quam
admiremur, et in eum transferri potest, quod Clarke ad Homerum de
Bentleio dixit, meliorem esse ejus elegantem audaciam, quam aliorum vel
timidam in eo genere modestiam vel inscitiam.
In codd. MSS. et editionum, quem supra egi, recensu me viris eruditis
reique criticæ peritis minime satisfecisse, facile prævideo. Nondum enim
quisquam editorum hoc sibi laboris sumsit, ut in librorum vel scriptorum
vel typis expressorum auctoritatem diligenter inquireret, ut, accurata
omnium, certe antiquarum, editionum comparatione instituta, earum
ordines et classes, cognationes et stemmata, stirpes et familias,
origines et propagines describeret, quodque adeo pretium cuivis
statuendum, quidve ex ea vel ad crisin vel ad interpretationem præsidii
exspectandum sit et petendum, dispiceret; ut ita totam textus Siliani
rationem, ortum ac propagationem, omniaque ejus fata et vicissitudines
cognosceret, utque, ex quo fonte lectio quæque nata et ducta, quousque
progressa esset, quandoque cursum mutasset, indagaret. Sed opera eorum
in eo fere substitit, ut editionum titulos memorarent, totamque
lectionum varietatem excerperent: unde vere dixit Ernesti, qui (in Præf.
Taciti pag. XLII) homines plerumque
nescire dixit, quid sibi velint, quum de vulgata sive recepta
lectione loquantur. Recentiores tamen Silii editores tum fere
intelligere videntur lectiones edit. Juntinæ, quas per omnia pæne
reliqua Sæc. XVI et XVII prælis excusa Siliani carminis exemplaria
temere propagatas fuisse constat. Neque etiam diffitendum est et
dissimulandum, Drakenborchium sæpissime textus lectionumque originem et
propagationem indicasse. Ego vero omnia, a superioribus editoribus
notata, quæ ad hanc rem spectant, quam fieri potuit studiosissime
conquisivi, et ex copia atque indole lectionum, ab aliis excerptarum, de
iis quoque editionibus, quas mihi videre non contigit, judicium vel ipse
feci, vel aliis faciendum reliqui: nec plura a me desiderabunt æqui
harum rerum judices. Quod ad codd. MSS. adtinet, pauci quidem adhuc
collati sunt, a Drakenb. in Præf. et a me in notis ad eam laudati,
pluresque haud dubie passim in bibliothecis latent, ex quibus novam
variarum lectionum farraginem congeri posse, non est quod dubitemus. Sed
multum inde ad poetam nostrum fructus rediturum esse vix crediderim.
467
Ipsum carmen Silianum ex emendatissima Drakenborchi recensione typis
exscribendum curavi, nec, præter interpunctionem, quæ passim parum apta
videbatur (v.c. in solo libro quinto v. 126, 157, 159, 167, 176 et al.),
quidquam fere mutare sustinui, nisi ubi criticæ rationes id omnino
suadere, vel potius jubere videbantur. In quo quidem ita versatus sum,
ut omnes lectiones, in quibus varietas esset, ad vera artis et linguæ
præcepta diligenter excuterem, et salvis modestiæ criticæ regulis,
certas et exploratas correctiones in locum depravationum reponerem.
Illam enim Dausqueii morositatem et quasi superstitionem, quæ religioni
sibi ducit, verba manifesto corrupta et idoneo sensu carentia cum sanis,
aptis et poeta dignis permutare, non minus probandam puto, quam Nicandri
et Villebrunii in hoc conatu temeritatem. Qui vero in Silio recensendo
et castigando elaboraverunt viri docti, nondum omnia sanasse et recte
constituisse censendi sunt. Drakenborchius permultas Heinsii
conjecturas, etiam eas, quas nulla librorum auctoritate nituntur, in
contextum recepit, ubi vel vulgata lectio quasi jure postliminii
revocanda, vel alia potius, quam unus alterque liber exhibet, aptior
rectiorque videtur: multa post eum Lefebvre melius vel sanavit et
conjecit, vel restituit et firmavit: ipse etiam non modo centies sive
vulgatas sive optimorum librorum lectiones defendere conatus sum, sed
etiam passim vitiosa si non recte correxisse, saltem sensisse et
indicasse arbitror, ubi nemo ea animadvertit. Quotusquisque enim est tam
lynceus, ut omnia vitia ipse sua sponte deprehendat, omnibusque horis
satis acute videat, neque pro veris et sanis nonnumquam probet, quæ
falsa sint et corrupta, aut tamquam perspicua et facilia prætermittat,
quæ vel alii non satis intelligant, vel ipse difficilia explicatu esse
tum demum sentiat, quum aliis ea accurate et perspicue interpretari
conetur. Nullus itaque dubito, si quis criticæ artis peritus, et tam
ingenio poetico, quam judicio, adsidua Silii aliorumque poetarum
lectione formato atque subacto, ornatus, carmen nostrum novis curis
castigandum suscipiat, neque, ut ego, operas tantum subsecivas et
tumultuarias huic rei inpendere cogatur, sed quantum satis est otii
habeat, quin larga adhuc laudis comparandæ messis ei proposita sit. Non
desunt etiam loca, quæ, quoniam librorum ope sanari non poterant,
qualicumque ingenio meo emendandi periculum feci. In quo tamen conatu
eam, uti fas erat, moderationem adhibui, ut conjecturas meas non in
textum reciperem, nisi vel lectio, quo in vulgatis libris
468
circumferretur, plane inepta et absurda esset, et recentiores jam
editores aliam in ejus locum si non substituissent, certe substituendam
docuissent, vel etiam evidentia esset tanta, ut cuivis hanc correctionem
probatum iri confiderem, qui usum rei criticæ haberet, et non linguam
modo latinam probe nosset, sed poeticam quoque, et potissimum Silianam
orationem sibi familiarem reddidisset. Quo magis autem virium mearum
tenuitatem sentio, eo magis vereor, ne vix quidquam eorum omnium, quæ ad
criticam carminis nostri tractationem spectant, recte præstiterim. Ut
itaque de iis, quæ corrigenda, et de ratione, qua ea emendanda
censuerim, facilius ii, quorum est sententiam dicere de his rebus,
judicare, meque, si lapsus fuero, meliora docere possint; oro et
obsecro, ut ad hæc potismum loca animum intendant: lib.
I, 335,
425,
443;
II, 161,
298 sqq.,
310,
383,
392;
III, 20,
42,
55,
161,
229,
278,
329,
384,
395;
IV, 266,
578,
722,
727;
V, 58,
105,
137,
191, 199,
284,
499;
VI, 307,
313, 319,
363,
413,
604, 609 sqq.,
689;
VII, 148 sqq.,
234,
299,
551;
VIII, 20,
121,
313 sqq.,
388;
402,
503,
518,
532 sqq.,
539, 540,
564,
615.
Emendationes meas et criticas animadversiones ad hæc loca non tam mea,
quam Silii causa, quamvis timide, lectorum judicio submitto: quod si
æquum fuerit et benevolum, gaudio mihi erit et incitamento ad majora
olim audenda et maturiora melioraque forte danda; sin iniquum et nimis
severum, neque hujus me pœnitebit, dummodo in veritatem ipsumque poetam
meum aliqua inde utilitas redundet.
Quum in eo fere adquieverint editores Silii, si Ernesti V. C.
excipiatur (qui tamen et ipse permulta loca, sententias et verba, iis,
quæ explicuit, multo obscuriora, silentio prætermisit, et sæpius
corrupta utcumque interpretari, quam corrigere conatus est), ut vel
textum ejus emendarent, vel notulas passim adspergerent, quæ plerumque
in iis ipsis locis, quæ alieni auxilii desiderium nobis faciunt, nos eo
destituunt et spem penitus fallunt, in aliis vero, in quibus nemo earum
opem desideret, ad fastidium copiosæ sunt et doctæ: his finibus
qualemcumque operam meam circumscribi haud passus, sed perpetuis poetam
commentariis illustrare conatus sum. Unicuique libro satis amplum
præmisi Argumentum, ut non solum, quæ summa ejus esset, quæ series rerum
narratarum confestim in oculos incurreret, neque opus haberem, quoties
Silius ad alia progrederetur, in notis id indicare (unde tot
observationes Ernesti ortæ sunt); sed etiam magnum historicæ et poeticæ
narrationis
469
discrimen planissime cognosceretur. In ipso autem commentario hoc
potissimum egi, ut, quæcumque nondum ab aliis aut recte, aut satis
perspicue exposita et illustrata essent, pro facultate mea accuratius
enuclearem, nec quidquam omnino inexplicatum relinquerem, in quo hærere
possent ii, qui ad Silium legendum admitterentur, hoc est, jam
aliquantum in hoc literarum genere versati et provecti, neque tamen
eruditi. Atque in obscurioribus locis eam fere rationem secutus sum, ut
unde difficultas intelligendi nata sit, et quomodo nodus expediri
possit, ostenderem. In universum vero id operam dedi, ut non modo poetam
ex historia, mythologia, antiquitatis scientia, et geographia
illustrarem, sed etiam in ea, quæ sive pulchra, præclara et sublimia,
sive prava, tenuia et languida essent, in Silii artem et doctrinam, in
orationis poeticæ ornatum, in verborum ubertatem (quam tamen, quod supra
jam monui, non omnibus, quibus poteram, locis notavi, ne magistris
commodissimam ingenii judiciique juvenilis acuendi occasionem
præriperem), in sententiarum et phantasmatum suavitatem ac dignitatem,
in rerum verborumque ornamenta, ex Livio, Virgilio, Homero aliisque
poetis vel egregia, vel perversa et jejuna imitatione adumbrata,
lectorum mentem sensumque intenderem. In quo eum servavi modum, ut
poeticum sermonem ad vulgarem pedestremque revocarem, loca vero aliorum
auctorum, a Silio expressa, plerumque nullo judicio interposito,
indicarem, ipsamque comparationem legentium judicio permitterem. Ceterum
in omni labore meo hac ratione usus sum, ut aliquam carminis partem ipse
ad sensum meum explicare conarer ante, quam interpretes et veteres et
recensiores consulerem. In quo quidem mihi eadem profuerunt, quæ sibi
adjumento fuisse Cl. Ernesti in Præf. pag. VI, profitetur his verbis: «Primum in tanta penuria
et raritate interpretum, de qua supra dixi, quum neminem haberem, cujus
vel auctoritate moverer, vel doctrina conturbarer, profecto melius
sensum meum consiliumque persequi, et singula luculentius videre, et
rectius explicare poteram: deinde quum Silius ad Virgilii imitationem se
ita composuisset, ut, si ab argumenti varietate recesseris, nullum esset
tam in rebus, quam in verbis ornatus poetici genus, cujus non in illo
vel exemplum vel vestigium aliquod expressum esset, Heynii inprimis,
Viri Summi, elegantissima doctrina in Virgilio declarata effecit, ut
brevitatem sine obscuritatis vel negligentiæ periculo tueri possem.»
Quoties vero, quæ alii jam occupaverant, notavi, semper, quibus ea
deberem
470
et accepta referrem, monui: nam aliorum scrinia compilare, et instar
graculi superbi, pennis pavonis exornati, alienis bonis gloriari, longe
a moribus sensibusque meis abhorret. Sed furti invidia mihi deprecanda
est, si quis forte obfenderit nonnulla, vel vulgaria et eruditis certe
hominibus notissima, quæ igitur facile pluribus sponte in mentem
incidere possunt et hinc a pluribus quoque notata sunt, vel minus obvia,
quæ ab aliis jam alicubi observata meminerit: omnes enim virorum
doctorum libros et commentarios, qui ad loca quædam poetæ nostri
illustranda aliquid conferre possint, legere negotiorum, quibus
distineor, multitudo, et mihi comparare, rei familiaris angustia
prohibet.
Non dubito tamen, fore permultos, qui in opera mea brevitatem,
insignem interpretis virtutem, potissimum desiderent, et eamdem fere
verborum ubertatem, de qua poetam meum adcusavi, mihi exprobrent. Neque
diffiteor, me passim monuisse, quæ tenuia et vulgaria videri possint
viris doctis, harum rerum intelligentibus. Sed primum mihi ita
constitutum erat, ut quam plurimis prodessem, ut omnibus satisfacerem;
et ut quædam non adeo necessaria inrepere mallem, quam omitti ac negligi
necessaria, et huic vel illi sive obscura sive ignota, quæ illustrari
non omnium quidem, sed quorumdam tamen lectorum interesset. Deinde hac
ætate nostra, qua in tanta, quæ jactatur, literarum luce summa rerum
utilium ignorantia in dies longius serpit et diffunditur, infinitarum
autem rerum notitiæ vel crudæ vel inutiles et noxiæ latius sparguntur,
qua, qui disciplinas tradunt, ab omni subtilitate desciscunt, et, qui
iis addiscendis operam dare videri volunt, angustioribus quotannis
terminis studia circumscribunt, et utilitatem præstantiamque omnis
doctrinæ liberalis unice quæstu et lucro, quod ex ea facere possint,
metiuntur, qua in locum accuratæ et solidæ eruditionis, ad quam majores
nostri adspirabant, jejuna et insipiens sapientia succedere cœpit, et
ingenia luxu enervata vel otio, nugis, rebus ludicris deliciisque
pascuntur, et præstigiis, pigmentis lenociniisque blandiri seque
insinuare amant, vel ab iis, quæ cognosci possunt ac debent, ad puerilia
deliramenta seu rerum portenta ac monstra, quæ intelligi nec licet nec
prodest, deflectunt; hac, inquam, ætate sexcenties mihi usu venit, ut
non juvenes tantum, sed ipsos etiam eorum magistros in iis hærere, eaque
vel ignorare, vel non satis perspicue et accurate explicare viderem, quæ
tamen facilia iisque notissima putaram. Itaque quid illi scirent et
471
intelligerent, non quid scire et intelligere deberent, respiciendum
duxi, memor verborum Servatoris nostri, οὐ χρείαν ἔχουσιν οἱ ἰσχύοντες
ἰατροῦ, ἀλλ’ οἱ κακῶς ἔχοντες. Præterea permultis, etiam satis doctis,
adcidere solet, id quod sibi adcidisse sæpenumero Casaubonus et Ernesti
fatebantur, ut, dum ipsi sibi legunt verba auctoris, facillima sibi
videantur, quæ difficilia explicatu et obscura esse intelligant tum
demum, quum aliis eorum vim ac sensum distincte planisque verbis
interpretandi periculum faciant. Huc adcedit (ut verba Ill. Heynii in
Præfat. Virgil. T. I, p. VI;
T. II, p. IX, et
T. III, p. III, mea faciam),
quod multa mihi monenda fuere, quum interpretum aliquem et virum doctum,
quamvis a me non nominatum, in hoc vel ipso loco et verbo hæsisse aut
lapsum esse viderem; quæ tamen monui fere verbo tantum, plerumque nulla
alia re, quam vera interpretatione subjecta, ut adolescens, qui in
similem errorem aut difficultatem aut in eumdem interpretem incideret,
statim haberet, quo eum redargueret: tum formula loquendi per se forte
erat satis nota, quum cumulassent alii exempla, sed causa et ratio talis
elegantiæ, ut in plerisque fieri solet, minus erat seu observata seu
perspecta; hanc digito monstrare volui: tandem et multa in hoc genere
esse solent satis obvia, si semel ab aliquo observata et explicata
fuerint, non raro tamen evenit, ut illa ipsa facillima ratio, antequam
monstrata esset, plerorumque oculos fugeret. Ceterum pro certo polliceor
hoc benevolis lectoribus et confirmo, me in operæ processu omni ope
atque studio enisurum esse, ut brevior sim, utque alterum volumen, etsi
novem carminis Siliani libros(1), indicem uberrimum brevemque de
stilo et idiotismis Silii diatriben vel adpendicem complectetur, hujus
prioris modum ne æquet quidem, nedum excedat. Etenim non verbis tantum
quam paucissimis, quæ dicenda erunt, exprimere studebo, sed reliqua
etiam poematis pars minus difficultatis habet, et præterea lectores
secundi Tomi, quod jam in hoc ipso sæpissime factum videbunt, permultis
locis ad ea, quæ de iisdem vel verbis vel rebus alicubi jam nunc dixi ac
disputavi, remittere licebit.
Enimvero satis diu lectores tenui, quos nunc quam fieri potest
observantissime studiosissimeque rogo, et universam hanc operam meam,
quam eorum favori et indulgentiæ timidis precibus
472
commendo, æqui bonique consulant, et, si quid a me alicubi peccatum
deprehenderint, quod passim ne factum sit vereor, veniam mihi dare, vel,
secundum Ennii præceptum, erranti comiter monstrare viam ne
dedignentur. Quod si a viris eruditis laborem meum non prorsus inprobari
cognovero, satis amplum ejus præmium cepisse me existimabo, et non modo,
quantum per magnam, qua laboro, præsidiorum inopiam ingeniique
tenuitatem licuerit, ad cursum acriter et felicius persequendum, sed
etiam ad majora aliquando ac forte meliora conanda, et ad bene de
literis pro viribus merendum incitabor. Scrib. Stadæ, Cal. Febr. A.R.S.
MDCCXCII.
Ge. Alex. RUPERTI
Gymn. Stad. Rector.
473
VITA
AUCTORE CRINITO.
C. Silius Italicus, Heroicus, ex
Hispania oriundus traditur, deducto genere ab Italica urbe nobili, unde
cognomen reportavit. Sed Romæ natus est, ut creditur, atque etiam
educatus, neque obscura fama est. Principio adolescentiæ præ se tulisse
optimam indolem capiendis literis fertur; quumque studio et diligentia
vehementer præstaret, brevi consecutus est, ut Romæ haberetur inter
præcipuos oratores; nam magna solertia et incredibili cura conatus est
exprimere M. Tullii eloquentiam, quem præ cæteris omnibus sibi
proposuerat imitandum. Sub imperatore Nerone dicitur famam suam læsisse,
accusatis atque insimulatis nonnullis apud sævissimum principem. Cum
Vitellio gessit se prudenter, et egregia vitæ honestate: mox factus est
Asiæ proconsul, in quo manifesto apparuit quanta modestia præstaret, ut
qui eam dignitatem gesserit singulari continentia et integritate maxima.
Domitiano Augusto gratissimus fuit, eoque auctore perductus est ad
tertium consulatum honestissimis suffragiis: de quo leguntur adhuc
versiculi poetæ Martialis, quibus venerationem suam profitetur. (Vide in
Testim. veterum infra, p. 476, ex Martialis lib. VIII,
epigr. 66.)
C. Plinius permulta refert de poeta Silio in epistolis; quare minime
alienum fuerit particulam subjicere, quo facilius atque cumulatius
percipiatur, quam eleganti ingenio fuerit, atque studio in prosequendis
optimis exemplis. (Vide, quæ sequitur, Plinii epistolam.) Opus composuit
libris XVII, de bello Punico secundo, non vulgari, neque absurdo
carmine; etsi illud majore cura quam ingenio perfecit. Præcipue
Maronem imitatus est, cujus ingenium atque felicissimam majestatem
admirabatur in describendis carminibus: de hoc poemate Silii sic
Martialis refert: (vide infra pag. 476; ex Mart. lib. IV,
epigr. 14.)
474
Complura leguntur apud eumdem Martialem de laude ingenii atque optimæ
eruditionis Silii (quæ infra referuntur). In agro Neapolitano prædium
habuit, in quo quum frequenter secederet, maxima animi voluptate
consuevit suum otium transigere; neque dubium est eumdem ad extremam
pæne senectutem devenisse, ut qui major septuagenario vitam finierit:
nam morbo detentus insanabilis clavi, singulari constantia obitum
præposuit: felix propemodum, et beatus usque ad extremum diem, ut
copiose relatum est a Plinio.
475
DE SILIO EJUSQUE CARMINE.
PLINIUS, lib. iii, epist. vii.
Modo nuntiatus est Silius Italicus
in Neapolitano suo inedia vitam finisse. Causa mortis valetudo. Erat
illi natus insanabilis clavus, cujus tædio ad mortem irrevocabili
constantia decucurrit: usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod
minorem e liberis duobus amisit, sed majorem melioremque florentem atque
etiam consularem reliquit. Læserat famam suam sub Nerone; credebatur
sponte adcusasse: sed in Vitellii amicitia sapienter se et comiter
gesserat: ex proconsulatu Asiæ gloriam reportaverat: maculam veteris
industriæ laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine
potentia, sine invidia. Salutabatur, colebatur, multumque in lectulo
jacens, cubiculo semper, non ex fortuna frequenti. Doctissimis
sermonibus dies transigebat, quam a scribendo vacaret. Scribebat carmina
majore cura quam ingenio; nonnumquam judicia hominum recitationibus
experiebatur. Novissime, ita suadentibus annis, ab urbe secessit, seque
in Campania tenuit: ac ne adventu quidem novi principis inde commotus
est. Magna Cæsaris laus, sub quo hoc liberum fuit: magna illius, qui hac
libertate ausus uti. Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem.
Plures iisdem in locis villas possidebat, adamatisque novis, priores
negligebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum,
quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes,
cujus natalem religiosius, quam suum, celebrabat; Neapoli maxime, ubi
monimentum ejus adire, ut templum, solebat. In hac tranquillitate annum
quintum et seþtuagesimum excessit, delicato magis corpore, quam infirmo.
Utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus,
quos Nero consules fecerat, decessit. Illud etiam notabile, ultimus ex
neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit.
476
M. VAL. MARTIALIS ad Silium, lib. iv, ep.
xiv.
Sili, Castalidum decus sororum,
Qui perjuria barbari furoris
Ingenti premis ore, perfidosque
Astus Hannibalis, levesque Pœnos
Magnis cedere cogis Africanis:
Paulum seposita severitate,
Dum blanda vagus alea december
Incertis sonat hinc et hinc fritillis,
Et ludit popa nequiore talo,
Nostris otia commoda Camenis,
Nec torva lege fronte, sed remissa
Lascivis madidos jocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere passerem Maroni.
lib. vi, epigr. lxiv, in detractorem.
Emendare meos, quos novit fama, libellos,
Et tibi permittis felices carpere nugas:
Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
Non adspernantur proceres urbisque forique,
Quas et perpetui dignantur scrinia Sili,
Et repetit toties facundo Regulus ore.
lib. vii, epigr. lxiii.
Perpetui numquam moritura volumina Sili
Qui legis, et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus
Credis, et Aoniæ Bacchica serta comæ.
Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,
Inplevit magni quam Ciceronis opus.
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:
Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
lib. viii, epigr. lxvi.
Augusto pia tura victimasque
Pro nostro date Silio, Camenæ.
477
Bissenos jubet en redire fasces
Nato consule, nobilique virga
Vatis Castaliam domum sonare.
Rerum prima salus et una, Cæsar,
Gaudenti superest adhuc, quod optet
Felix purpura tertiusque consul.
Pompeio dederit licet Senatus
Et Cæsar genero sacros honores,
Quorum Pacificus ter ampliavit
Janus nomina: Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
lib. ix, epigr. lxxxvii.
Festinata sui gemeret quum fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens;
Cum grege Pierio mæstus Phœboque querebar.
Ipse meum flevi, dixit Apollo, Linon:
Respexitque suam, quæ stabat proxima fratri,
Calliopen, et ait: Tu quoque vulnus habes.
Adspice Tarpeium Pallatinumque Tonantem:
Ausa nefas Lachesis læsit utrumque Jovem.
Numina quum videas duris obnoxia fatis,
Invidia possis exonerare Deos.
lib. xi, epigr. xlviii.
Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulique Larisque
Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.
lib. xi, epigr. xlix.
Jam prope desertos cineres et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius Andinæ succurrere censuit umbræ:
Silius en vatem, non minor ipse, colit.
Cf. sup. pag. 407, not. 1 ad comment. de
Silio.
SIDONIUS APOLLINARIS
excusatorio ad felicem v. 260.
Non Gætulicus hic tibi legetur,
Non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus:
478
Non quod Sulpiciæ jocus Thaliæ
Scripsit blandiloquum suo Celeno;
Non Persi rigor, aut lepos Properti.
RECENTIORUM.
JO. ALB. FABRICIUS,
In Bibliotheca latina, rectius a Jo. Aug. Ernesti digesta et aucta
Tom. II, lib. II, cap. XII.
C. Silius Italicus, ex italica
civitate Pelignorum, consulatum(1) Romæ gessit anno fatali Neronis
Imp. a.C. 67: quo honore an deinde bis iterum functus sit, incertum est,
aliis adfirmantibus, aliis negantibus. Ciceronis et præsertim Virgilii
ingens cultor fuit, et in utroque scribendi genere, etsi passibus non
æquis, imitator, in Campania quum morbi lentitudinem inedia
prævertisset, annos natus 75 decessit, primis annis Trajani imperatoris.
Prænomen ejus apud Modium in novantiquis lectionibus et Glandorpium in
Onomastico, non Caius est, sed Publius: illud verius.
Italici cognomen consecutus est vel quacunque alia(2) de causa vel quo
ipsius aut unius e majoribus ipsius patria fuit Italica Pelignorum, aut
Italica Bæticæ (sequioribus sæculis Talca(3)); dubium enim illud
est viris doctissimis Nic. Antonio Bibliothecæ Hispanæ vet. lib. V, pag
85 seq., et Christophoro Cellario in dissertatione de Silio
Italico, edita Halæ Sax. 1694, in-4o, et in dissertationibus
ejus Academicis junctis excusis Lips. 1712, in-8o, dissert.
IV, et in prolegomenis Arnoldi Drakenb. ad Silium recusa.
479
Alia de Silio et ad ejus defensionem Nic. Hieronymus Gundlingius in
Gundlingianis parte XII, cap. 1, et Nic. Antonius in Bibliotheca vetere
Hispana, lib. I, cap. 18. Eruditissimum poetam appellat Thomas de
Pinedo, pag. 262, ad Stephanum Byz. non sine causa ille quidem(4), sed fallitur Claudius Dausqueius, qui in notis ad
Silium pag. 641, in descriptione Virtutis et Voluptatis Philostratum
Silii oculis obversatum esse, quum scriberet, stilique imitatione sibi
expressum persuasit: nam Philostratus ille post Silium scripsit. Jo.
Antonio Vulpio judice, pag. 113, notis ad Catullum, ubi Statium cum
Silio conferre placuit, Statius acrioris ingenii et ad excogitandum
promptioris utique videtur, sed «alter ille perpetuo languidus,
Virgiliani poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem
compositus.»
Exstat ejus Poema Heroicum sub Punicorum nomine, de bello
punico secundo, quod ætate provectus(5), sub Domitiano imp. usque ad
Scipionis Africani triumphum descripsit libris XVII; historici magis
partibus functus, quam poetæ ingenio suo indulgentis: unde majori cura
quam ingenio scripsisse affirmat Plinius junior, lib. III,
ep. 7.
(Cætera de codd. et editt. vide supra. Ed.)
ROLLIN,
Histoire ancienne, livre XXVII, chap. 1, §. 3.
C. Silius Italicus s’est rendu célèbre par son poëme de la Guerre
punique.
Il n’était pas né poëte, et l’étude ne suppléa pas entièrement à ce
qui lui manquait du côté de la nature. D’ailleurs il ne s’appliqua à
faire des vers qu’après avoir long-temps exercé dans le barreau la
fonction d’avocat, et avoir été consul, c’est-à-dire dans un âge déja
fort avancé et languissant.
Quelque éloge que lui donne Martial, il n’est pas fort estimé en
qualité de poëte; mais on trouve qu’il surpasse tous ceux de son temps
pour la pureté de la langue. Il suit avec assez d’exactitude la vérité
de l’histoire, et l’on peut tirer de son poëme des lumières pour les
temps mêmes qui ne sont pas de son principal dessein, y ayant des
faits qui ne se trouvent point ailleurs.
480
Ce qu’il y dit de Domitien fait assez voir qu’il le composait sous ce
prince, après la guerre des Sarmates, sous laquelle il peut comprendre
celle des Daces.
On croit que sa mort arriva sous Trajan, l’an 100. Il se laissa
mourir, ne pouvant plus souffrir la douleur d’un clou que les médecins
ne pouvaient guérir. Pline remarque que Silius, s’étant retiré dans la
Campanie à cause de sa vieillesse, ne quitta point sa retraite pour
venir à Rome feliciter Trajan sur son avènement à l’empire. On estima
Trajan de n’avoir point été offensé de cette liberté, et lui d’avoir osé
la prendre.
Si notre poëte n’a pu arriver à une parfaite imitation de Virgile, du
moins son respect pour lui ne pouvait pas aller plus loin. Il était
devenu maître du lieu où était le tombeau de Virgile. C’était pour lui
un lieu sacré, et qu’il respectait comme un temple. Il célébrait tous
les ans le jour natal de Virgile avec plus de joie et de solennité que
le sien propre. Il ne put souffrir qu’un monument si respectable
demeurât négligé entre les mains d’un pauvre paysan, et il en fit
l’acquisition. Martial, liv. XI, épigr. 49:
Jam prope desertos cineres, et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius optatæ succurrere censuit umbræ:
Silius et vatem, non minor ipse, colit(6).
L’ouvrage de Silius était demeuré enseveli depuis plusieurs siècles
dans la poussière de la bibliothèque de Saint-Gall. Pogge l’y trouva
pendant le concile de Constance, avec plusieurs autres manuscrits.
LA HARPE,
Cours de Littérature, Ire partie, livre Ier, chap.
IV, sect. 2.
Silius Italicus, qui fut consul l’année de la mort de Néron, et qui
mourut sous Trajan, a imité Virgile, comme Duché et Lafosse ont
imité Racine. Nous avons de lui un poëme, non pas épique, mais
historique, en dix-sept livres, dont le sujet est la seconde guerre
punique. Il y suit scrupuleusement l’ordre et le détail des faits depuis
le siège de Sagonte jusqu’à la défaite d’Annibal et la soumission de
Carthage. Il n’y a d’ailleurs aucune espèce d’invention ni de fable, si
ce n’est qu’il fait quelquefois intervenir très gratuitement Junon avec
sa vieille
481
haine contre les descendants d’Énée, et son ancien amour pour Carthage.
Mais comme tout cela ne produit que quelques discours inutiles, la
présence de Junon n’empêche pas que l’ouvrage ne soit une gazette en
vers. La diction passe pour être assez pure, mais elle est faible et
habituellement médiocre. Les amateurs n’y ont remarqué qu’un petit
nombre de vers dignes d’être retenus; encore les plus beaux sont-ils
empruntés de la prose de Tite-Live. Silius possédait une des maisons de
campagne de Cicéron, et une autre près de Naples où était le tombeau de
Virgile; ce qui était plus aisé que de ressembler à l’un ou à
l’autre.
Liv. II, chap. V, au
commencement.
Cependant, lors même que l’éloquence et la poésie étaient déja fort
dégénérées, plusieurs hommes de mérite leur conservèrent encore quelque
gloire, et formèrent comme le troisième âge des lettres chez les
Romains: en vers, Perse, Juvénal, Silius
Italicus, Stace, Martial, et sur-tout Lucain, etc.
F. SCHOELL,
Histoire abrégée de la Littérature romaine, tome II, période IV,
14... 117 après J. C.
Après Valérius Flaccus, l’ordre chronologique nous conduit à
C. Silius Italicus. On ignore le pays où il naquit. Le surnom
d’Italicus a fait supposer qu’il vit le jour à Italica, ville de
l’Espagne bétique, au nom de laquelle une mosaïque, récemment découverte
et expliquée par un membre de l’Institut, a donné parmi nous
quelque célébrité. D’autres font naître ce poëte à Corfinium, ville des
Péligniens, qui, d’après Strabon, fut appelée Italica dans la guerre des
alliés; mais Velléius Paterculus dit seulement qu’on eut le projet de
changer ainsi le nom de Corfinium; et il n’est pas probable que ce
projet ait été exécuté. Dans tous les cas, que Silius soit natif
d’Italica en Espagne, ou de Corfinium, le nom d’Italicus ne pourrait pas
indiquer cette origine; il aurait fallu l’appeler Italicensis. Il
est donc à supposer que le nom d’Italicus était porté par la famille
dont Silius était issu; ce nom aura été donné à un de ses ancêtres,
originaire de l’Italie, et qui se sera établi, dans une des provinces de
l’empire, pour y exercer une magistrature ou le commerce.
On croit que Silius naquit l’an 25 après J. C. sous le règne de
Tibère. Il étudia avec beaucoup de succès l’éloquence et la
482
poésie; dans la première, il prit Cicéron pour modèle, et acquit au
barreau la réputation de grand orateur. Dans la poésie, Virgile fut
l’auteur sur lequel il se forma de préférence. Sa prédilection pour ces
deux grands écrivains le porta à acheter deux campagnes qui leur avaient
appartenu, celle de Cicéron, à Tusculanum, et celle de Virgile,
près de Naples, où ce poëte était enterré. Silius visitait souvent le
tombeau de ce dernier, dont il célébrait aussi tous les ans avec
solennité le jour de naissance. Si l’on peut ajouter foi à la tradition
qui appelle tombeau de Virgile les ruines d’un petit monument qu’on voit
près de Naples, on peut désigner la place où fut située la campagne des
deux poëtes. Ce monument se voit sur le revers de la côte qui forme une
espèce d’amphithéâtre autour de Naples; il est placé du côté de la
ville, à l’endroit même où commence le fameux chemin, creusé dans
le roc, qui conduit à Pouzzole.
Silius passa par tous les emplois publics qui conduisaient au
consulat: il s’insinua, dit-on, dans la faveur de Néron, en faisant le
vil métier de délateur. Pline le jeune, qui nous a conservé ce fait,
que, pour l’honneur des lettres, on voudrait pouvoir révoquer en doute,
ajoute que, s’il est vrai que Silius s’en rendit coupable, il répara
cette faute par une longue suite de vertus, et qu’il jouit à Rome d’une
grande considération.
Le premier consulat de Silius (car on croit, sans preuve suffisante,
qu’il exerça trois fois cette magistrature) est de la fameuse année 68,
où périt Néron. Silius jouit de la faveur de Vitellius et de Vespasien:
sous le dernier, il fut proconsul en Asie. Comblé d’honneurs et de
richesses acquises avec probité, il se retira, dans sa vieillesse, en
Campanie, et y passa le reste de ses jours dans la société des Muses.
Attaqué, à l’âge de 75 ans, d’une maladie incurable, il se laissa
mourir de faim, dans la 100e année après J. C., sous le
règne de Trajan.
Silius aima toute sa vie la poésie et les lettres, et leur donna tous
les instants que lui laissaient ses fonctions publiques; mais ce ne fut
que dans sa vieillesse et dans sa retraite près de Naples qu’il s’avisa
lui-même de se placer au rang des poëtes. Il composa alors un grand
poëme épique, ou plutôt historique, en dix-sept chants, sur la seconde
guerre punique. Ce poëme, intitulé Punica, nous a été conservé.
Il confirme le jugement que Pline porte sur Silius, en disant que ce fut
moins son génie que le travail qui le rendit poëte(7). Il paraît que
Silius fut un
483
de ces hommes auxquels la nature a donné une certaine facilité qui les
fait réussir en tout ce qu’ils entreprennent, et qui, lorsqu’elle est
secondée par de l’instruction et du goût, peut, jusqu’à un certain
point, tenir lieu de génie. Le sujet que Silius choisit pour son poëme
offrait le plus grand intérêt aux Romains; il convenait même à l’épopée.
Trois siècles s’étaient écoulés depuis cet événement mémorable; et
quoique tous les détails de cette guerre fussent connus, parceque
plusieurs historiens grecs et latins les avaient consignés avec soin
dans leurs ouvrages, cependant il restait un champ libre à l’imagination
du poëte, qui pouvait se permettre des fictions et employer toutes les
machines dont le poëme épique ne saurait se passer. Silius ne dédaigna
pas ce moyen d’intéresser et de plaire; mais, ainsi que Lucain, il
choisit un plan défectueux, préférant la méthode historique, qui fait
connaître toute la suite d’un événement, à la manière poétique qui
choisit, dans une série de faits, un fait unique pour en faire l’action
principale et le but vers lequel tout doit tendre. En se transportant
tout-à-coup dans les dernières années de cette guerre, le poëte pouvait
prendre pour sujet la tentative d’Annibal sur Rome: elle lui offrait les
différentes parties qui sont jugées nécessaires pour une action épique
aussi bien que pour une action dramatique, un commencement, un nœud et
une catastrophe. En suivant un autre plan, en préférant à l’épopée la
marche de l’histoire, Silius devait, comme Lucain, s’abstenir des
fictions mythologiques, qui sont très déplacées dans un récit
historique. Le mélange des deux genres a donné naissance à une
production informe, à laquelle on ne sait quelle place assigner.
Est-ce une épopée? elle manque d’unité. Silius veut-il se renfermer dans
le genre historique? ses fictions deviennent des invraisemblances, et
ses machines sont déplacées.
Silius a tiré le sujet de son poëme des histoires de Tite-Live et de
Polybe; ses ornements poétiques sont empruntés de Virgile; mais il ne
possède pas le talent de se les approprier, de manière que ses
imitations sont trop manifestes. Elles ne se bornent pourtant pas à
Virgile: Silius a aussi pillé Lucrèce, Horace, Hésiode et Homère; ce qui
donne à sa diction une inégalité désagréable. Ainsi que Valerius
Flaccus, il cache sa médiocrité sous une apparence d’érudition, et sous
une pompe affectée qui répand de la froideur sur sa composition.
Pour peindre le caractère de Silius en peu de mots, on peut dire
qu’il avait une partie des talents dont la réunion forme
484
le grand poëte; il possédait des connaissances historiques,
géographiques et physiques, qui donnent à son poëme un prix d’autant
plus grand aux yeux des antiquaires, qu’il renferme divers faits omis
par Tite-Live. Il sut choisir un sujet grand et intéressant; les
caractères de ses personnages ont la vérité historique, mais il leur
manque l’élévation que la poésie pourrait leur donner; les sentiments
qu’il exprime sont grands et nobles. Parmi les descriptions dont son
poëme est rempli, celles des batailles sont surtout admirées. Silius
manque d’enthousiasme; son style se compose de phrases empruntées qu’il
n’a pas su s’approprier, qu’il n’a pas, si l’on peut ainsi parler, su
marquer de son cachet. Qu’il exprime la colère ou la tendresse, son
froid glace le lecteur.
Quelle qu’eût été la réputation de Silius parmi ses contemporains, il
tomba bientôt dans l’oubli; aucun grammairien ancien ne le cite, et
Sidoine Apollinaire seul le nomme parmi les poëtes illustres. A la
renaissance des lettres, on était si bien persuadé de la perte de son
poëme, que le célèbre Pétrarque, dans l’idée de le remplacer, composa
son Afrique, dont le sujet est la seconde guerre Punique(8).
Enfin, pendant le concile de Constance, le Pogge trouva un exemplaire de
Silius, probablement à Saint-Gall, où il avait aussi fait la découverte
des premiers livres de Valérius Flaccus. Le Pogge, et son ami
Bartolomeo di Montepulciano, en firent une copie qui devint
l’original de toutes celles dont les premiers éditeurs se servirent,
jusqu’à ce que Louis Carrion découvrit vers 1575, à Cologne,
un manuscrit de Silius, qu’il crut pouvoir dater de l’époque de
Charlemagne. Un troisième fut trouvé à Oxford: il est plus moderne que
celui de Cologne. Lefebvre de Villebrune, qui, en 1781, publia une
édition de Silius, qu’il prétendit être la première complète,
a inséré dans le seizième chant, après le vingt-septième vers,
trente-trois autres vers qu’il-dit avoir trouvés dans un manuscrit de
Paris, et qui existent, avec quelques changements, dans le sixième chant
de l’Afrique de Pétrarque. Les connaisseurs, et surtout le
célèbre Heyne, dans la critique(9) qu’il a faite de l’édition de
Villebrune, ont jugé que les trente-trois vers en question sont plutôt
de Pétrarque que de Silius.
485
M. J. A. AMAR.
Conciones et Orationes Poeticæ, à l’article Silius
Italicus, p. 190.
Une lettre de Pline, L, iii, 7, nous
donne du talent et de la personne de Silius une idée assez juste, et qui
ne paraît pas flattée, quoique ce soit l’amitié qui tienne la plume. Le
spirituel écrivain rend hommage et justice à l’admiration passionnée de
son ami pour les grands modeles de l’éloquence et de la poésie latines.
Il applaudit à ses efforts pour se rapprocher des objets d’un culte, qui
serait du fanatisme, si l’on pouvait jamais porter trop loin, exalter
trop haut le sentiment d’une admiration aussi noble dans son principe,
qu’heureuse quelquefois dans ses conséquences.
Il ne nous est rien resté qui puisse nous faire juger s’il fut plus
heureux en prose qu’en vers, et imitateur plus adroit de Cicéron que de
Virgile. Il s’était fait, dit-on, au barreau la réputation de grand
orateur; ce qui était facile alors, même sans un grand talent. La
prédilection de Silius pour le prince des orateurs et pour celui des
poètes romains était telle, qu’il se procura à grands frais la maison de
campagne, illustrée à Tuscule par le séjour de Cicéron, et celle que
Virgile avait habitée près de Naples. Ce fut dans cette retraite, et
presque sur le tombeau même de Virgile, dont il avait fait un monument
religieux, qu’il consacra les dernières années de sa vie, et le loisir
que Trajan lui accordait, à la composition de son épopée sur la
seconde guerre Punique: sujet du plus grand intérêt pour les
Romains, et qui en a tant acquis pour toutes les générations, sous la
plume éloquente de Tite-Live.
Voltaire traite quelque part Silius Italicus d’imitateur maladroit
de Virgile; et Voltaire a raison: mais il y avait
long-temps déjà qu’un savant Écossais (Dempster) l’avait appelé
nimius interdumque ridiculus Virgilii imitator.
Il a sur ses contemporains, Stace et Lucain, le mérite d’un style moins
roide, moins tendu que le premier, et moins inégal que le second de ces
poëtes. Sa diction est, en général, pure et correcte; sa latinité, bien
supérieure à son siècle. Mais cette pureté devient essentiellement
monotone; cette correction reste toujours froide et inanimée. Si, au
lieu de s’en tenir à cette imitation pénible et fatigante du tour et de
l’expression de Virgile, il eût vu et étudié dans ce grand poëte autre
chose que le choix des termes, et l’artifice de la période poétique; si
son admiration, plus éclairée, eût franchi ces bornes timides pour
embrasser dans son
486
ensemble cette magnifique composition de l’Énéide, et l’ordonnance
imposante de toutes ses parties, peut-être nous eût-il laissé un
véritable poëme, au lieu d’un ouvrage équivoque, qui n’offre ni
l’intérêt de l’histoire, ni le charme et les graces de la poésie.
N.B. Plures etiam alii præstantes ingenio viri, Silium paucis
obiter attigerunt; quorum primus Voltaire, Essai sur la Poésie
épique, cap. IV: «Je passerai sous silence Statius et Silius
Italicus, l’un faible, l’autre monstrueux imitateur de l’Iliade et de
l’Énéide.» Ipse quoque H. Blair, quem satis laudare non
possum, in præclarissimo opere de Rhetorica, cap. XLIV, Silium cum
Statio tantum memorat, in quorum carmine recognoscendo immorari operæ
pretium non existimat. Ed.
487
XVII LIBRORUM SILII ITALICI
AUCTORE
HERMANNO BUSCHIO PASIPHILO.
LIBRI I.
Principio Libycæ describitur urbis
origo.
Junonis stimulis furit hic puer Hannibal actus,
Et jurat medio per Punica numina templo,
Se fore Romanis hostem patientibus annis.
Adcipit imperium post hæc successor iniqui
Hasdrubalis: dura premit obsidione Saguntum,
In qua Dulichii virtus interrita Murri
Spectatur, donec rigido cadit ense ferocis
Hannibalis. Romam cives clam milite pauci
Sarrano missi; Sicoris quos inter acerbam
Exponit sortem Patribus fatumque suorum.
Nec mora, legati pacis pactique jubentur
Poscere ruptorem: et spreti de more vetusto
Tristia fœdifragis indicere prælia Pœnis.
Hoc argumentum, quod in edit, a. 1504, invenitur, in sequentibus omnibus
omissum est: unde Dan. Heinsius, qui libris Silii argumenta Buschii
præposuit, hujus libri nullum esse credens, novum illud verbis Silii
composuit.
Hannibal, exsuperans astu, sed devius æqui,
Tangit Elissæas palmis juvenilibus aras,
Et patrio jurat cineri Laurentia bella.
Inde, ubi flore novo pubescit firmior ætas,
Emicat in Martem, et, calcato fœdere, tandem
Prima Saguntinas turbarunt classica portas,
Bellaque sumta viro belli majoris amore.
Pandere jamdudum portas, et cedere vallo
488
Inperat, et longe clausis sua fœdera, longe
Ausoniam fore, nec veniæ spem Marte subactis.
Tum Patribus clarisque senum sua munia curæ.
Concurrunt, lectosque viros hortantur, et orant,
Defessis subeant rebus muroque ruenti.
Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum,
Et fugiunt tumido per spumea cærula velo,
Donec Laurentes puppis defertur ad oras.
Concilium vocat augustum, castaque beatos
Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis
Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.
Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant.
LIBRI II.
Hannibal, ut cernit Latiam per cærula velis
Adventare ratem, et mandata adferre Senatus,
Obstrepere Ausoniis lituos jubet: ocius illi
Ad muros vertunt iter infelicis Elissæ.
Adjuvat arma Libys, Garamantum prædita sceptro,
Asbyte: hanc Theron clava deturbat ab alto
Bellantem curru: Tyrius quem ductor ovantem
Virginis exstinctæ spoliis, præturbidus ira,
Occupat, et leto damnat, mittitque vicissim.
Interea Libycis indicit bella profanis
Cum socio Fabius: clipeum fulvo ære micantem
Callaici donant Regi: delapsa Saguntum
Alma Fides populi penetrando pectora firmat:
Qui se mox sævo per flammas eximit hoste.
LIBRI III.
Postquam clara fide, Pœno sub Marte, Saguntus
Arsit, ad Hammonis scitatum oracula Bostar
Mittitur, ut Superis quænam sit fixa voluntas
Imperio super, et rerum novitate reportet.
Ipse ad vicinos ductor cum conjuge Gades
Navigat, et spoliis onerat feralibus aras
Herculeas: post hæc caram seponit ab armis
Cum puero, nondum bis seni mensis, Imilcen:
Et nova mox petitur Carthago classe per undas.
Atque hic nocturna specie mirabile monstrum
Vidit, in Italicam stimulans fera pectora gentem.
Quocirca innumeris Romana in prælia turmis
489
Conlectis, propere trans Alpes signa ferebat,
Lætaque Taurinis statuit tentoria campis.
LIBRI IV.
Fama volat, Pœnum signis hostilibus Alpes
Transcendisse ducem; totis trepidatur in agris.
Consultant Patres de bello, intactaque rursum
Tela novant. Libycis ostendens Hannibal urbem
Militibus, prædæ cupidos acuebat amore
Ad pugnam. Interea volucri rate Scipio consul
Massiliæ fidis aderat delatus ab oris:
Obcurritque hosti Ticini ad fluminis undam.
Atque ibi tunc prima caluerunt litora pugna.
Sed consul Trebiæ vicinum Scipio collem
Cedere compulsus petiit: quo venit et ipse
Consulis adcitus Siculo collega Peloro.
Hostis sed rursus victor, spumantia captum
Post Apenninum Trasymeni stagna petebat.
LIBRI V.
Adparat hic pugnani Superisque vetantibus audax
Flaminius Tyrio Trasymeni ad stagna tyranno
Congreditur, quamvis, prudens Corvine futuri,
Orares dominæ per Dardana mœnia Romæ,
Gederet ut fatis paulum ominibusque sinistris.
Sed pœnam meruit, proque his temerarius ausis
Obcubuit, diro telorum obpressus in arvo
Agmine: multa tamen leto dedit ante virorum
Corpora, et inferias nigrum sibi misit ad Orcum.
Inter quos stricto cecidit mucrone Sychæus,
Filius Hasdrubalis. At postquam pugna quievit
Funere Flaminii, victor Magone sequente
Exiit ad cæsos; armisque minisque retentis
Pectoribusque solum sternentes repperit omnes.
LIBRI VI.
Hinc, quibus hæc belli et pugnæ fortuna pepercit,
Elapsi furtim diversa per avia cæcis
Conduntur tenebris piceæ et caligine noctis.
Hos inter fugiens Serranus, vulnere tardus,
Ad patris quondam comitem devertit, et ipsa
Tecta Mari armigeri pulsabat fida paterni:
490
Adceptusque domo recreatur paupere mensa,
Infusoque sinit tractari vulnera succo.
Discit et inde Maro clari narrante parentis
Facta, sed et pœnam, qua illum Carthago peremit,
Ob sanctam non æqua fidem, rapit aure dolenti.
At Fabium Patres adlata ad munera belli
Clade legunt: hostis raptas agit undique prædas,
Donec eum inlecebra mollit Campana furentem.
LIBRI VII.
Electus dubiis dictator et ancora rebus,
Non facilis vinci Fabius virtute nec astu.
Mox Superis Romæ per templa indicit honores;
Ædibus et votis Divum sibi mitigat iram.
Exin Sidonium cautus contendit ad hostem,
Non commissurus pugnam, nisi Marte coacto.
Quem quum non astu solito, terrore nec ullo
Hannibal eliceret, Dauni tellure relicta,
Clauditur in tumulis a dictatore Falernis.
Hinc patriis ad sacra Deis peragenda profectus
Præposuit castris equitum de more magistrum:
Sed vetitum conferre manus. Fabio tamen ille
Absente in pugnam ruit, æquaturque vetanti.
Moxque, errasse pigens, illi jus omne remisit.
LIBRI VIII.
Hic jam Varro, loquax medio in discrimine rerum,
Consul Romanas capit, indignante Senatu,
Insanæ plebis stultæque favore secures
Cum Paulo Æmilio. Noscens nova vulnera Juno,
Præscia Cannarum, stagnis Laurentibus Annam
Adloquitur, Pœnum ut jubeat nunc tendere regem,
Explicat arentes ubi fervida Apulia campos,
Fataque promittant ibi prosperiora peractis.
Anna audita facit, grates agit Hannibal Annæ,
Et movet in campos Diomedis nomine dictos.
Hinc toto e Latio funebria miles in arma
Cogitur: at liquido variis prodentia monstris
Numina vicinam cladem ostendere, sed amens
Prodigiis Varro spretis sese objicit hosti.
491
LIBRI IX.
Demens in pugnam furit hic et vulnera Varro,
Quamvis infelix Solimus monuisset abunde
Varronem, proprio signatis sanguine fatis.
Concurrunt igitur Pœni fortesque Latini
Ingenti fremitu, summoque ardore virorum.
Stat pro Sarranis obtendens ægida Pallas,
Mars pro Romanis infesta fulgurat hasta,
Scipiadæque manu fabricatum porrigit ensem
Incude Ætnæa; magis ardet Gorgone Pallas.
Donec cæruleam demittit Jupiter Irim,
Ut cum fulminea revocet Tritonide Martem.
Vulturnum emittit rapidum, Junone volente,
Æolus, adversos ruit acer Paulus in hostes,
Fœde laxatis at Varro fugit habenis.
LIBRI X.
Inter funestæ non prospera tempora pugnæ,
Cannarumque altos et latos stragis acervos
Obruitur Paulus, coeuntibus undique telis.
Sedibus hinc tacitis placitum Saturnia somnum
Evocat, ut juvenem victorem a mœnibus urbis
Arceat. At fugiens Canusinum miles in agrum
Conligitur: placet exsilio mutare labantem
Ausoniam pubi, pavido suadente Metello.
Sed quatiens gladium flammata Scipio dextra,
Non deserturos patriam jurare coegit.
Interea celebrat laudato funera Paulo
Hannibal, et Marti scutorum incendit acervos.
Fama mali tanti tristem levis advolat urbem,
Et redit amisso jactatus milite Varro.
LIBRI XI.
Adcepta ad Cannas ferali clade cruentas,
Mox sequitur populi defectio fœda Latini
Ad Tyrii tam fausta ducis memorandaque castra.
At Capua inprimis, rebus sufflata secundis,
Ausa fuit partem summi sibi poscere juris,
Et rejecta suas victori pandere portas,
Invito et frustra Decio prohibente furorem.
Hic quum inter mensas Campanaque pocula victor
492
Desidet, invisum regem obtruncare parabat
Confidens animi juvenis, cœptumque minaci
Ense patrasset opus, ni se tenuisset euntem
Pactulo genitor. Dehinc natus Hamilcare fratrem
Mittit, ut ad patriæ cupidas hæc nuntiet aures,
Pugnatum, et Cannas hostili cæde repletas.
LIBRI XII.
Jam Zephyro in terras flatu redeunte tepenti,
Hostis Parthenopes ad muros agmina ducit.
Inritus hinc cœpti Cumas petit: inde profectus
Marte Dicarchæam parat exagitare juventam.
Hinc movet ad trepidam belli molimina Nolam
Marcello sed tum fractus pulsusque recessit.
Strenuus et Sardos tutatur ab hoste Libysso
Torquatus: miseras ardens incendit Acerras
Hannibal: inde tuos, peritura Petilia, muros,
Et demta madidum luxu capit arce Tarentum.
Nec non et Capuam totis jam viribus urguet
Dardanus obsessam: quam quum recreare soluta
Obsidione nequit, Romam ruit acer ad altam
Hostis, ut armorum facto premat orbe vicissim.
LIBRI XIII.
Mœnia vix hostis defensa versus ab urbe
Cernere desierat, subito quum signa movendi
Incidit ad muros iterum calor. Isset et illuc
Propter Palladium, ni sacram Agrippa negasset
Posse capi Romam. Rapit ergo inde inpius arma,
Et te cum pleno spoliat, Feronia, luco;
Litoreosque petit, quos vertit Bruttius, agros.
Fulvius hinc Capuam rediens, tandemque subactam
Intrat, et infidi punit commissa Senatus.
Tristis sed geminos (quando hæc ita aguntur) Ibera
Scipiadas terra Fors abstulit. Infera mæstus
Scipio regna subit, caras ubi convenit umbras
Et Patris, et Patrui, et Matris loca læta tenentes.
Discit et eximios, quos spondent fata, triumphos.
LIBRI XIV.
Nascitur hinc bellum juvenis post fata tyranni,
Hispano veniens ubi terris nomen ab amne
493
Inposuit pubes; nam rege Gelone creatus,
Oblitus monitus, artesque oblitus avitas,
Incepit luxu, spreta virtute, cruento
Flagrare, et rigidis delicta tuentibus armis,
Cingere se ferro, et regnum terrore fovere.
Hoc igitur (neque enim longum violentia durat)
A conjuratis tota cum stirpe peremto,
Marcellus propere Siculis adnavigat oris;
Mutatasque videns, trepidos mox spargit in agros
Signa: Leontini senserunt prima coloni.
Pugnaturque mari, Pœnoque per alta fugato
Arma Syracosios capiunt victricia muros.
LIBRI XV.
Quem, ducibus cæsis, iterum jam Bætis ad oras
Mittat, Romulei quærit dum cura Senatus,
Scipiadæ juveni lauro tum forte sub ampla
Adstitit hinc subito Virtus, hinc blanda Voluptas,
Et sibi promissis avet utraque jungere magnis.
Ille sed amplexus Virtutem, crudaque Martis
Munera suscipiens, volitansque per æquora classe,
Arma novæ subito Carthaginis horrida muris
Inpulit, et victor ferro sibi mœnia pandit.
Interea Hemathius conflat nova bella Philippus,
Herculeoque senex Fabius dat jura Tarento,
Marcellusque cadit, Nomadum circumdatus astu.
Hasdrubalisque caput, tumidi regione Metauri
Abscissum, Hannibali monstrat Nero lætus atroci.
LIBRI XVI.
Hannibalem adcepit miserandos Bruttia tellus
Mærentem patriæ casus, fratrisque, suosque.
Non tamen audebat concurrere Roma gementi.
Tantus erat Libyci metus et formido tyranni.
Omnia in auriferis jam Marte subegerat arvis
Scipio, jam dederat fugientia carbasa ventis
Exutus castris Mago, jam captus et Hanno
Præbebat Latiis infelix colla catenis.
Hasdrubal huic cladis dum nescius addere sese
Festinat, latebras victus certamine spectat.
Dein Masinissa novo contingit fœdere dextram
Scipiadæ, sociumque sibi dux ipse Syphacem
494
Conciliat: facit hinc ludos Patruoque Patrique,
Et repetit Latium fama spargente triumphum.
LIBRI XVII.
Postremo Idæis Divorum Mater ab oris
Advehitur Romam, Phrygiam Nasica Cybellen
Excipit, et toto censetur ab ordine Patrum
Optimus, ipse alacer Libyam dux Scipio classe
Navigat, et Sicula lætus discedit ab Ætna.
Castra ducum adgressus ferro flammisque duorum
Conficit, Hasdrubalis victor Numidæque Syphacis,
Verterat ad Pœnos qui fœderis inmemor arma.
At, quum post idem vires reparasset et enses,
Vincitur, et Latiis oneratur colla catenis.
Hannibalem hinc revocant Patres, sed fulmina vimque
Ferre nequit Latii rectoris: jura jugumque
Romanum Carthago capit: dux ipse reversus
Alta triumphanti scandit Capitolia curru.
IN SINGULOS LIBROS SILII CATALEPSES.
CATALEPSIS LIBRI I.
Bellorum hic causæ, Pœnoque obsessa Saguntos
Est duce, legatos Latias quæ mittit ad oras.
LIBRI II.
Romanam prohibet navem contingere portus
Hannibal: huic clipeus datur, et ruit alta Saguntos.
LIBRI III.
Gades Pœnus adit, sortes petit æquore Bostar,
Dux Alpes superat, Taurinis qui sedet arvis.
LIBRI IV.
Ticini clades canitur, Trebiæque ruina,
Hic Apenninum transit cum milite Pœnus.
495
LIBRI V.
Insidias Tyrius ductor struit; hinc Trasymenus
Romanam indoluit stragem; tremit Itala tellus.
LIBRI VI.
Romam quisque petit: prima audit Punica bella
Serranus, referente Maro; et movet agmina Pœnus.
LIBRI VII.
Obvius Hannibali Fabius venit, isque cadentem
Collegam eripuit nato, cui reddit honores.
LIBRI VIII.
Conveniunt, Varrone duce, ad fera bella cohortes,
Italiæ et cladis signa infelicia surgunt.
LIBRI IX.
Collega invito Cannarum prælia Varro
Stultus init; portenta vetant; fugitque cruentus.
LIBRI X.
Cannis obcumbit Paulus, quem Pœnus honorat;
Spes Italas Fabius renovat, Varrone recepto.
LIBRI XI.
Ad Tyrios socii desciscunt; pectine Teuthras
Gesta virum canit; et Mago Carthagine certat.
LIBRI XII.
Parthenopen dux Pœnus adit Nolamque, resedit
Ad Capuam, trepidæ tenditque ad mœnia Romæ.
LIBRI XIII.
Pœnus ab urbe redit Capuam; tellure et Hibera
Scipiadæ obcumbunt: natus descendit Avernum.
LIBRI XIV.
Arte Syracosiam expugnat terraque marique
Urbem Marcellus, fœdat late omnia pestis.
496
LIBRI XV.
Scipio ad Hispanas juvenis tunc navigat oras,
Marcellusque cadit; cadit Hasdrubal ense Neronis.
LIBRI XVI.
Hispanos vicit dux Scipio; tecta Syphacis
Hospes adit, patrio celebratque in funere ludos.
LIBRI XVII.
Advehitur Romam Cybeles: hinc Scipio Pœnum
Dejicit Hasdrubalem, prostratoque hoste triumphat.
497
Silium Italicum poetam commentario
docto illustrare quum, quod ex Commentatione de Silii vita et
carmine ad me missa intellexi, meo potissimum suasu se aggressum
esse professus sit cl. editor, Vir modestia et virtute non minus quam
doctrina accurata et varia conspicuus: ne mihi aut aliquid, quod mei
ordinis homini haud conveniat, arrogasse aut judicii mei auctoritatem
affectasse videar, non alienum videri poterit, si in ipsa libri fronte
consilii mei et hortatus rationes paucis reddidero. Et primo consilium
illud referendum est ad tempus istud, quo vir doctissimus ante hos XV
annos inter disciplinæ Gottingensis alumnos esset, Seminarii autem Regii
philologici sodalitio et necessitudine teneretur; cujus equidem eam
semper habui, et inter juvenes ingenuæ indolis haberi vidi, religionem,
ut, qui ei adscriptus esset, præcipua aliqua cura, fide et benevolentia
mihi videretur esse amplectendus, ille autem ad studiorum suorum ac vitæ
rationes, non modo in ipso studiorum cursu, verum etiam decursu
academico facto, quum jam ad publicæ vitæ munerumque tirocinia
procederet, consiliis meis utendum sibi esse existimaret. Necdum facile
vidi aut mihi moris mei aut illis pietatis erga me suæ fuisse
pœnitendum. Ex dictis itaque apparet, ad multos retro annos consilium
hoc meum esse revocandum, quum de viri docti, qui aliquot annis post
Lipsiæ ad Silium edendum se accinxit, consilio simili nondum mihi
aliquid innotescere posset. A familiaribus autem meis eo, quo dixi
498
modo consultus, quum multos viderim ad majora natos relicta academia in
desidiam et veternum incidere, soleo fere, ad excitanda modo et acuenda,
modo ad alenda et ornanda ingenia, pro uniuscujusque studiis,
profectibus, facultatibus, ostendere et commendare argumentum aliquod
operæ et studii certum, in quo vires ingenii et industriam experiri
possint; quando quidem fluctuando et aliud ex alio tentando infringi
plerumque primos animi impetus, mox retusos jacere, usus et experientia
doceat. Quem operæ dilectum etsi effectu sæpe suo carere et conatus
operosos in cassum recidere haud abnuerim: omni tamen utilitate eum
carere non usquam intellexi; contra ad multa præclara deductos esse
alios lætus cognovi; inque his quum maxime doctissimum virum Ge. Alex. Ruperti. Præclaro ille operæ suæ in
carmine Siliano positæ specimine sub annum LXXXVIII emisso, virorum
doctorum suffragiis confirmatus strenue in tela pertexenda perrexit; mox
de consilio V.C. Jo. Chr. Theoph. Ernesti certior factus, qui a.
XCI Silium docte et intelligenter illustratum edidit, non tamen animo
concidit, aut consilium omne sibi abjiciendum esse putavit. Neque pro
humanitate sua optimus vir Ernesti, aut postulavit aut
expectavit, ut alter idem stadium ingressus sibi de omni curriculo
decederet. Omnino enim a tali contentione et studiorum tanquam concursu
et conflictu, si modo liberali et ingenuo homine digna instituatur
concertatio, malevolentia et obtrectatione remota, utilitates multas
magnasque proficisci necesse est. Interea laudi ducendum fuit
Ruperti nostro, quod is constanter rationes suas sequutus non
temere opus maturavit; etsi nec ejus culpa evenit, ut illud, jam ante
hos tres annos, quod ex subscriptione Commentationis intelligo,
redemtori traditum, nunc demum prelo liberatum est et emissum.
499
Ut autem inter reliquos poetas Silio potissimum illustrando operam
suam, etiam me non auctore, addiceret, suaserant viro clarissimo multa,
quæ ipse melius, quam a me fieri posset, in Commentatione sua exposuit.
Inprimis Silius singulare haberi debet adjumentum ad ornandum
infinitarum rerum notitiis ingenium, ad copiam doctrinæ poeticæ, et
orationis facultatem parandam; ita ut ad locupletandum juvenile ingenium
aliquantum profecisse putem eum, qui Virgilio diligenter lecto Silii
lectionem adjecerit. Accedit quod cum studio in rebus Romanis earumque
scriptoribus occupato mirifice conspirat carminis argumentum; ut taceam,
quod Carthaginis opulentia ac luxus cum asperitate et paupertate
Romanorum in conflictum adductus multa habet, quæ ad cogitationem
similium nostræ ætatis casuum, consiliorum, eventorumque, invitare
animos possint.
Omnino autem poetarum lectionem juvenili ætati esse accommodatam
et ad omne studiorum liberalium genus viam munire, recte judicarunt
majores nostri, nec aliter sensit antiquitas, optima magistra eorum, quæ
aut recta ratione et sensu communi aut experientia et usu continentur.
Meminerimus modo Horatianum illud: Os tenerum pueri balbumque poeta
figurat, ... mox etiam pectus præceptis format amicis, et quæ
sequuntur plura. Cujus tamen asserti quum non videam inter omnes in
promtu haberi caussas et rationes explicitas et apertas: ne sicco
prorsus pede hinc discessisse videar, agedum, paucis attingere liceat
ipsas caussas, quibus utilitas lectionis poetarum in juvenili maxime
institutione continetur et efficitur.
Quum scilicet post multas variasque virorum doctorum disputationes
satis constet, institutionem puerilem a philosophico aliquo systemate
enucleando, aut a notionum subtilium
500
molestia judiciive acuendi sola molitione, haud consulto procedere;
quando quidem in ea ætate ipsa natura non rationem et judicium satis
firmum finxit, sed ingenii vires ad recipiendas variarum rerum notiones,
mente recondendas et asservandas, fingendas alias ex aliis et oratione
reddendas attemperavit: occupandum utique illud esse videtur primo loco
omnis generis, naturæ artisque, notionibus undique
colligendis et memoriæ infigendis; ut adsit aliquando
materies idonea et satis magna notionum copia, quando ad
generaliores notiones institutio processerit, et perpetua et systematica
jam disciplina mens sit imbuenda; ne abhorreat ea a notionum
abstractarum asperitate, quum, a quibus illæ ductæ sint,
nondum assequutus sit tiro, nec sine veris singularum rerum exemplis
oculi animique sensui subjectis recte assequi possit. Est porro ingenii
vis excitanda et ipso usu subigenda, ut notiones undique arreptas
comparare inter se et componere, quidque inter eas conveniat nec
ne, observare et notare, assuescat tenellus animus; primo quidem in
rebus sensibus subjectis, tum in iis quæ animum voluntatemque
movent, et sensum veri recti pulchrique cient ac fingunt:
quod nisi mature fiat quum monitis tum exemplis propositis, nulla
facile disciplina seriore, multo minus academica, aut rerum divinarum
humanarumque subtili præceptione, potest id aut emendari aut suppleri.
Regnat in his, ut de historia nunc nihil dicam, poetarum lectio et
interpretatio, quæ juvenilem indolem ad multarum magnarumque rerum
species animo concipiendas erigit, præclara phantasmata objicit, sensus
liberales, generosos, excelsos gignit, morum ferociam emollit,
sententiis utilibus ac præceptis animos ingenuos imbuit, et ad
humanitatem, benevolentiam, fortitudinem, laborumque tolerantiam
instruit. Hæc enim illa sunt, propter
501
quæ omnino juvenili ætati proposita est auctorum classicorum
lectio, ut ingenia, mores, animos, quasi aliud agendo juvenes inde
fingant, bonos sensus et habitus induant et ad exempla, quæ ante oculos
quotidie tanquam posita habent, sensim se sensimque componant; tantum
abest, ut sola latinæ ac græcæ linguæ cognitione illa disciplina
contineatur, ut potius hæc ipsa cognitio non tam per se appetatur, quam
potius, ut partim ad legendos præclaros scriptores via muniatur, partim
sermonis omnis ratio grammatica in linguis jam ad magnam subtilitatem
elaboratis, et ex usu vitæ sublatis adeoque nulli vicissitudini
obnoxiis, animo infigatur, simulque prima logices elementa una cum
præceptis grammaticis ac rhetoricis instillentur. Verum de his et alias
multa dicta sunt, et plura dici possunt, quæ ad hunc locum haud
spectant.
Maneamus in eo, quod epici maxime et dramatici generis
poetæ fingendis juvenilibus animis sunt idonei; est enim in illis
multarum variarumque rerum copia, inprimis earum, quas aut obvia
sensibus natura, aut sensus animi interior suppeditat; est in iis magna
affectionum et movendarum et purgandarum ac regendarum opportunitas; est
ornatior oratio. Nec obstat, quod, ubi ad vitam veram aliquando
processeris, generosis istis sensibus, quos poetæ nobiliores aluerunt,
multum detrahit vitæ veritas; est enim vel sic facilius et utilius,
descendere ad deteriora, quam ab humilibus et projectis assurgere ad
meliora, ab ignavis ad strenua et animosa. In lucro quoque ponendum est,
quod poetæ veteres ad diversa tempora, mores diversos, sensus,
judicia, revocant, quodque ipsas rerum notiones variant; quæ res
incredibiles habet utilitates ad judicium animi informandum et
constituendum; quum in magno malo habendum sit, si non nisi unius
ætatis, unius populi, provinciæ,
502
sectæ notiones et opiniones imbiberis; enecat enim hæc judicii
imbecillitas omnes sensus et affectus liberales, tollit facilitatem,
indulgentiam, integritatem, provocat iras et odia in alios, qui
locupletioribus rerum notitiis instructi, de iis, quæ alii pro
exploratis habent, aut dubitant aut aliter statuunt. Hoc est etiam
illud, quod viros interdum acutissimos fecit proclives, ut ea, quæ aut
ipsi excogitaverant aut ex prævalentibus cujusque sæculi placitis et
assertis arripuerant, aut in novum ordinem redegerant, subtilia per se
ac præclara, toti generi humano obtrudere, et quidquid est mortalium in
suas partes obtorto collo pertrahere vellent: quum non pensitarent, quæ
ipsi acute cogitassent, acutius etiam verbis extulissent, non convenire
nisi iis qui ab eadem disciplina essent progressi; ad sensum communem
esse revocanda ea, quæ omnibus ordinibus, quæ non tuis modo popularibus
aut æqualibus, sed aliis quoque ætatibus ac populis probari, quæ publice
ac vulgo utilia et haberi et esse velis. Ab ista opinionis
imbecillitate liberari nemo facile potest, qui non diversorum temporum,
inprimisque antiquiorum, judicia, opiniones, mores, cognoverit ac
reputaverit. Et ea est præcipua aliqua utilitas, quam ex veterum
scriptorum lectione colligere licebit, si recto cum judicio aut ductu
illa instituta fuerit. Nemini ita facile in animum veniet, si ea
exceperis, quæ sensus omnes homines communis docet, excogitari posse
aliquid, multo minus subtilius aliquod placitum, quod toti generi
humano, ne omnibus quidem per litteras suas expolitis populis, assensum
et suffragationem extorqueat. Quamobrem præstare videtur, si, qui
publice utilia tradere voluerit, intra eam societatem, in qua vivit, se
contineat, et videat, quam ingeniorum, et multo magis morum,
emendationem bonis præceptis, recta institutione et sensus communis
confirmatione
503
efficere ac perficere possit; quæ autem publice utilia esse viderit,
populari præceptione popularibus suis proponat, docta autem ac subtilia
doctis et subtilibus ingeniis propinanda esse intelligat. Itaque nec hoc
sibi aut sumserit aut fieri posse putaverit, ut ad eam, quam facile
aliquis animo sibi fingere potest, perfectionem omnis gens humana
adducatur: quandoquidem ea, quibus hoc effici possit, caussis
continentur externis, quas nusquam terrarum adesse videmus; hoc est,
præsidia, opes, facultates, sine quibus in longe maxima hominum parte,
quæ ad viles curas, timores, ærumnas; omnium rerum honarum inopiam,
depressa est, ne sensus quidem communis excitari aut erigi potest. Verum
ad ea redeundum est, a quibus ætatis nostræ opinandi facilitas nos
abduxerat.
Lectione poetarum omnino vindicata, restat, ut de recta eorum
lectione et interpretatione pauca moneamus. A verborum autem
interpretatione omnem lectionem procedere, et quidem accurata et
sermonis indoli consentanea, nemo non intelligit; in poeta autem ita
porro ea instituta esto, ut, quæ orationi poeticæ propria sint, quæ
ornatum constituant, quæ sensus moveant et impellant, sententiæ, verba
et formæ loquendi, notentur. Optandum sane est, ut is, qui
interpretatur, poetico quodam calore et ipse incalescat, et, quoties ad
insignia loca accesserit, sensus sui vigore ac vi imbuat alios; saltem
ad ea loca observanda et enucleanda diligentior ejus erit opera; ut
reddat caussas, cur hoc vel illud insigniter placeat, cur alia narrata
sint simpliciter, alia copiose et ornate; quod melius intelligitur, si
ad vulgares loquendi modos ac formas ea revocaveris; ita enim orationis
lumina et ornamenta, ingenii copiæ et poetæ inventa, melius elucescunt.
Fingitur sic per singula hæc observata sensus pulchri, veri, recti;
acuitur ad
504
dijudicandum id, quod recte minusve inventum aut enuntiatum sit,
judicium; præparaturque animus ad institutionem disciplinæ, qua ille
aliquando erit imbuendus, inprimis philosophicæ; præluditur facultati
recte cogitandi, bene dicendi ac scribendi, quam majores nostri logices
ac rhetorices nomine insigniebant. Etsi et illi, qui jam disciplinis
mature imbuti sunt, ex poetarum lectione et voluptatem et utilitatem
haud contemnendam capient, quando quidem illi judicio jam firmato in
rerum et ornamentorum caussas altius descendere et subtiliorem
judicationem facere possunt. Paratur inter hæc major notitiarum doctarum
copia, ornatur ingenium et oratio, et ad eloquendum, quod velis,
facultas major ac parata suppetit. Quæ si quis aut assequutus fuerit,
aut animo reputaverit: non sane ille poetarum, generosiorum utique,
lectionem juventuti aut propositam temere, aut parum utilem judicabit;
deberique adeo laudem nostro quoque Ruperti, Viro cl. qui in
Silio interpretando operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui
judices inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam
sollertiam cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit. Scr.
Gottingæ M. Mart. CIↃIↃCCXCV.
C. G. HEYNE.